Sayfadaki görseller
PDF
ePub

terea omittam reliqua, dominus etiam Bebek adhuc imminet nobis suis violentiis. Nondum enim superioris, uti iam dixi, persolutis decimis, violenter sibi usurpatis, iam praesentis quoque anni incoepit usurpare. Et nisi serio Maiestas Vestra Caesarea huic suae audaciae rapinaeque modum imponere dignabitur; vix sine contentione permanebimus. Quamquam aggredi nihil audeo, mandato Eiusdem prohibitus. Operae tamen pretium est, ut Maiestas Vestra Caesarea dignetur clementer mihi et redditibus meis et eius parti prospicere, ne se sic mecum gerat.

De mutuo autem Vestrae Caesareae Maiestati ad munitiones Jaurini faciendo, de quo mihi proxime clementer dignata est significare, scripsi ad Reverendissimum dominum Strigoniensem, ut, quid de hoc erit faciendum, deliberet cum dominis, et me faciat certiorem. Quamquam interim adero etiam ipse, et curabo ferre, quicquid potero; esto, quod mihi nullum sit adhuc repositum, cui provisor vix etiam ad hoc praesens iter meum Viennense sumtus disponere potest. Quo factum quoque est, ut serius hinc movere potuerim; detentus insuper infinitis loci huius negotiis. Jam tamen abrupi omnes moras, et his octo diebus. movebo.

Ceterum Jazbrinienses mirifice refugiunt iudicium de combusto monasterio, offerentes se ad eius reparationem, et ad aliud quodpiam onus, quod sustinere poterunt. In qua caussa, etsi ad reparationem monasterii essent daturi etiam aliquam pecuniam, quae vel in milites erogari, vel ad haec opera, aut quo Maiestas Vestra imperare dignaretur, converti possit; iudicium tamen omittere non audeo, donec ab Eadem Maiestas Vestra benigne edocear; quum eo

etiam adducendi erunt, ut redeant ad Catholicam religionem.

Postremo, quas litteras ad Lutheranum concionatorem Ungwariensem scripseram, qui dicebatur male de evangelio sentire. quasque ipse ad me rescripserat, misi copiam utrarumque ad Caesaream Vestram Maiestatem cum declaratione in libellum redacta, quid videlicet sentiat de ipso evangelio. Addidi etiam ternas alias litteras a suis commendatas. Nec de Turcis nunc quicquam habemus certi, nisi rumores quosdam de Beglerbego Graeciae; venisse nimirum illum propius Belgradum cum certo numero gentium, quod Princeps eorum bello filiali occuparetur; erantque ista prolata a quodam homine Christiano, qui a captivitate annorum ferme quindecim profugerat, affirmabatque plures se dies cum hisdem gentibus iter egisse. Cui rèi certam fidem non habentes, mox iussi capitaneos meos peculiares exploratores nostros mitti ad usque Varadinum Petri. Vicini quoque, quia equos adhuc habent in pascuis, quieti sunt. Et Deus Optimus Maximus Sacratissimam Maiestatem Vestram Caesaream diu incolumem et felicem conservet. Agriae 4. Junii 1561.

LXXXI.

Ferdinánd császárnak Verancsics Antal.

Ad Caesaream Maiestatem.

Heri clementi mandato Sacratissimae Vestrae 1561. jun. 4. Caesareae Maiestatis accepto, de concedendis Jazigum, Cumanorum, Debreceniensium et Zegediensium pro hoc dumtaxat anno servitiis Magnifico domino Ladislao Kerecheny, quo iuventur munitiones Giulensis arcis; hodie ad eosdem commissionibus meis expeditis, iuxta eiusdem Vestrae Caesareae Maiestatis benignam voluntatem, praecepi illis, ut deinceps operas suas Giulae accomodent, et domini Kerecheny faciant imperata. Quod autem hactenus eos ab hoc officio prohibuerim, munitiones Agrienses et plura mandata Vestrae Caesareae Maiestati fuerunt in causa, quibus curae et tutelae meae una cum servitiis suis committebantur, uti dudum adiuncti Agriae. Nec propterea sic eosdem inhibuerim, ut omnino nihil subsidii eidem arci exhiberent, tamquam munitionibus eius non foverem, quae sunt maxime necessariae. Quin potius aliquoties hortatus sum eos, et coram, et per litteras, ut ad ea servitia, quae exhibent Agriae, Giulae quoque, quantum per illos fieri potuisset, exhibere non omitterent. Poterat nihilominus dominus Kerecheny solis Cumanis, et aliis, qui sunt ultra Tibiscum, contentari; quod Jazigibus, qui sunt Agriae contigui, remotique a Giula, valde erit grave, tam

MONUM. HUNG. HIST.

SCRIPT. XIX.

18

longe ad eos labores commeare; decedetque non parum etiam Agriensium munitionum progressibus ; quod iis sublatis nobis, non admodum aliunde adiuvabimur, cogemurque minora hisdem munitionibus nostris adiicere incrementa. Quumque huiusmodi servitiorum munitiones nostrae numquam adhuc uno tempore ducenta habere potuerint, Giulenses vero, ut refertur nobis, quotidie modo tria, modo quatuor, modo quinque etiam millia habeant; Maiestas Vestra clementer videat, an etiam haec pauca debebunt adimi Agriae. Sed quia iam Maiestati Vestrae Caesareae placuit, hoc ita fieri debere; humillime pareo, et supplico, dignetur mihi clementer veniam dare; si quid in hoc domino Kerecheny visus sum refragari. Nostra enim haec contentio non fuit mala, neque patriae damnosa ; quandoquidem nos etiam satagimus ita munitiones Agrienses promovere, et inservire huic confinio, ut apud Sacratissimam Maiestatem Vestram Caesaream et Serenissimos eius liberos, dominos nostros clementissimos, magis aliquando gloriari et gratiam eorumdem nobis augere possimus. Male tamen sentiunt, Agriam bene esse munitam, aiuntque, ob id posse eam carere Jazigibus Cumanisque et eorum operis ; immo pluribus aliis, quae in dies illi adimuntur. Sed haec omnia quomodo fiant, nescio; supplico tamen humillime, ut ea dignetur Maiestas Vestra Caesarea per sese etiam clementer expendere. Multi enim me variis modis occulte vexant; verum nemo privatim mihi hac via adversetur, qui et commodo Vestrae Caesareae Maiestatis, et patriae consulere studet. Quia ego solitae fidei, humilitati, obedientiae et probitati meae inhaereo; idque sane simpliciter, nemini curans probare meas actiones, quam soli Vestrae

Caesareae Maiestati et Serenissimis liberis suis, dominis meis clementissimis; quibus etiam humillime supplico, tueantur me solita sua gratia, ne odio, invidia et ambitione aliena opprimar: quum in vita mea aliud non ambigam, quam earumdem Maiestetum Vestrarum gratiam et clementem benevolentiam.

Et his ommissis, dum ad Caesareae Vestrae Maiestatis praesentiam advenero, munitiones nostrae quoque Agrienses satis, Dei beneficio, commode, quamquam pededentim, propter operariorum paucitatem, procedunt. Nunc circa portas, quae in exteriorem arcem transmittunt, occupamur. Quarum etiam causa fit, ut hinc serius moveam. Videre enim volui, quomodo earum ponentur fundamenta; quali testitudine sive scripta obducentur; et demum, quem sint ex toto habiturae statum. Nam per tres arcus aequalis magnitudinis sub instituta mole in fossam deducentur, et omnes ex aequo valvis, media clasthris etiam impendentibus, munientur, qui ferreis ab immo cuspidibus instructi, quotiescunque porta extima, quod Deus procul amoveat, adimeretur, et vis huic mediae, ut proximae, afferretur, impetus hostium irrumpentium, raptim demissa, inhiberetur et excluderetur. Ut autem portarum earumdem Caesarea Maiestas Vestra rationem et formam assequi possit, haec inclusa efficiet pictura. Maiore tamen amplitudine arcus earum non erunt, quam qui currum unum, in Hungaricum morem nostrum foeno oneratum, commode capere poterunt: duoque ultimi, fossae imminentes, omnino suberunt muro passuum duorum et quatuor pedum crassitudinis. Vetus enim, novo duplicatus, ut pars molis alia, quae iam est absoluta, hoc illis faciet spatium. De Turcis autem iam rumores habemus crebrio

« ÖncekiDevam »