Sayfadaki görseller
PDF
ePub

res, postquam e pascuis equos reduxerunt. Varia de voluntate et motibus illorum futuris vulgo referuntur, Beglerbegum Graeciae nuper ascendisse in Mysiam cum exercitu, eumque aut Zigetho, aut Giulae oppugnationem moliri. Ceterum de limitibus quoque, inter Hungariam et Transsylvaniam Joannis filio ponendis, castelloque Debrecenii erigendo, decretum esse apud eorum Principem, curaturumque eumdem Beglerbegum, ut haec per Budensem Passam cum finitimis praesidibus exequantur. Jam eos indignissime ferre, ut Agria et Giula muniantur; nec prius Agriae Ginlaeque noceri, et adstringi Transsylvaniam posse, quam castello et praesidio Debrecenii posito; minari etiam, donec aggrediantur cetera, yalli huic nostrae Agriensi, ut nondum deditae, nocturnam aliquam vim et populationem. Nec puto quicquam de his Debrecenienses, aut dominos eorum scire, eritque operae pretium, si Maiestas Vestra Caesarea dominum Franciscum Thewrek dignabitur clementer mandare admonendum, eidemque etiam consulendum, quid facere cum fratre suo debebit, ne quid huiusmodi Debrecenio accidat. Nam, quum idem oppidum ad quinque et sex millia hominum, necessitate incumbente, in arma cogere et in hostes effundere possit; Maiestas Vestra Caesarea clementer videat, quid cum iis non perficient hostes, contra quoscunque vicinos voluerint; si Debrecenio iugum serio imponent, et dominio illud insederint. Quum ad haec eo quoque sit loco positum, ex quo ut hinc orae Tibiscanae, inde Transsylvaniae imminebunt; ita non Giulam solum et inferiores partes, sed etiam superiores renddent sibi latissime obnoxias.

Quae circumferuntur a diversis, haec sunt. Quae

vero exploratores nostri, de quibus proximis litteris attigeram, Buda, Pestho et ab usque Varadino Petri attulerunt; aiunt, apparatum palam pro hoc instanti anno nullibi apud hostes fieri, esse tamen sollicitos et mussari ubique secum de bellicis rebus et de quibusdam excursionibus validioribus, quam habuissent persuasum; delectus haberi in Imperio non exiguos, Beglerbegum autem venisse quidem superioribus diebus in Mysiam, non gerendi belli animo, sed ex vetere usu, omnibus Beglerbegis Graeciae solito; videlicet, ut circa festum Divi Georgii Sophiam usque, quae est Mysiae civitas primaria, ascendant et ibi, habitis equis in herbarum novarum pascuis mensem unum, posten, si nulli motus hostium incidissent, Con stantinopolim reverterentur; sicuti hunc quoque idem exploratores nostri affirmaverunt fecisse, relictis duobus tantummodo apud Belgradum zangzacchis, Samandriensi et Belgradensi, cum ordinariis spahiarum cohortibus, ut ibidem ad emergentes motus nostrarum partium excubarent.

De Principe autem eorum illud haberi: Persam Baiazetto, eius filio, provinciam quamdam attribuisse, in qua, dum illi melior fortuna arriserit, commode sese sustentare possit, icto cum illo foedere magnae et strictae necessitudinis; patrem vero sollicite eundem Persam urgere, et illi multa polliceri, ut sibi facere velit filii potestatem; et nisi fecerit, bellum eidem primo quoque tempore minari, quod iam sub signis haberet expeditum.

Ad Hidaietum vero quod attinet; cum eo posteaquam a Sacratissima Vestra Caesarea Maiestate clementer et salubriter monitus sum, cum praefectis meis, ut cum illo, et cum ei similibus, caute parceque

intelligentias servemus; nihil prorsus nec tentatum, nec actum est a nobis. Ipse etiam hactenus omnino fuit in silentio. Quicquid alioqui initum fuit cum eo commercii, factum est primum casu, deinde ex occasione, consilio ad bonum finem, uti iam scripseram etiam Vestrae Caesareae Maiestati. Curabo tamen diligenter, nequid unquam hic per me committatur, quod eidem displicere possit. In eo enim loco et administratione sum gratia Vestrae Caesareae Maiestatis, ex qua honor est mihi reportandus, non ignominia, neque iactura iam acquisitae fortunae. Deus Optimus Maximus Sacratissimam Maiestatem Vestram Caesaream diu incolumem et felicem conservet. Agriae 4. Junii 1561.

1561. jun. 26.

LXXXII.

Ferdinánd császárnak Verancsics Antal.

Sacratissima Caesarea et Catholica Maiestas, Domine, domine Imperator mihi semper clementissime. Post fidelium ac perpetuorum servitiorum meorum in gratiam Vestrae Sacratissimae Caesareae Maiestatis humillimam commendationem. Proximis litteris meis ad Caesaream Maiestatem Vestram humillime scripsi, iam imposterum crebriores nos de hostibus rumores habituros, quod et equos quiete herbisque saginarunt, et stipendia nova acceperunt. Heri alius Buda explorator noster attulit, Passam omnes zang

zacchos, quos apud se diutius tenuerat ad stationes suas dimisisse, et mandasse illis; ut omni celeritate adhibita expediant gentes suas, et sic sint ad rem gerendam praeparati, ut ad secundum mandatum equos inscendant, et sequantur se. Eo enim illum esse animo, ut omnino munitiones Giulae impediat. Quod ego, ubi primum intellexi, Magnifico domino Francisco Zay significavi, monuique, ut quicquid facto opus esse censebit, ne hostibus feliciter consilium succedat, mature et consulat, et provisione facta agat, quod agendum erit. Idipsum scripsi et Giulam ad dominum Kerecheny, ut, si haec non intellexisset ab aliis, a me intellectis, advigilet, ne inproviso hostes excipiat.

Ut autem nostrates milites, magno et audaci animo praediti, raro consilium admittant, et hostiles. dolos celeritatemque et promtitudinem observent, quotidie cum illis concertando, quae tria praecipue oportet excursores attendere; ita pro una, aut pro duabus victoriis de hostibus adeptis, quinas et senas de sese hostibus praebent. Die enim huius mensis XVII. milites praesidiarii arcis Balassiorum Kykkew nuncupatae, cum praefecto suo, noctu Zeczenium profecti, lucano tempore in munitionem, vallo cinctam et subiectam illi arci, facto impetu, atque ea potiti, et caedem in hostibus, improviso oppressis, maximam ediderunt, et retulerunt praedam. Sed eo successu non diu laetati, dum se ad arcem suam fuga recipere incepissent; non ignari, quod se insequerentur hostes, triplo plures quam ipsi erant, ad pagum quemdam sub ipsa arce Kykkew positum, evadunt, immissaque in arcem incolumi praeda, ipsi pauxillum ex equis descendunt, gratia respirandi et reficiendi nonnihil sese ac equos suos, quasi iam in tuto constituti, quod

essent sub aspectum arcis. Verum interim supervenientes hinc et inde hostes, occupant miseros furibundi, eisque ut solutis ferme toto metu, ademta omni facultate equos inscendendi et seipsos defendendi, eodem in loco XXXIX interficiunt; abducunt vero LXIX.

Quarta die post iidem hostes, instructi ad equitatum etiam peditatu, spe dueti arcem quoque obtinendi, quod crediderant, in ea paucos homines remansisse, uti revera paucissimi remanserant, quando etiam praefectus exierat, ter eamdem vi magna tentaverunt; frustrati tamen conatu, cesserunt. Die similiter XXIIII. Turcae arcis Salygo struxerant insidias nostris, qui sunt in arce Lossoncinorum Somoskew, sibi non plus medio milliari vicina. Ad quas quum eosdem, paucis obiectis equitibus, excitos pertraxissent, occiderunt ex illis circiter XII; reliqui ad arcem ipsam fugati, aegre se intra vallum servaverunt. Sic et ii, et illi, magna existimationis nostrorum finium iactura, miseri perierunt, uti ferme omnes iam nostrates hac tempestate perire consueverunt. Qui magna ex parte disciplinae militaris negligentiores facti, impetu et casu plerumque cuncta gerunt; fitque ex hoc, ut in dies res nostrae in deterius vadant. Deus Optimus Maximus Sacratissimam Vestram Maiestatem diu incolumem et felicem conservet. Agriae XXVI. Junii. MDXI.

Kivil: Sacratissimae Caesareae et Catholicae Romanorum, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiaeque etc. Regiae Maiestati etc. Domino domino Imperatori mihi semper clementissimo.

« ÖncekiDevam »