Sayfadaki görseller
PDF
ePub

LXXXIII.

Pesti Jánosnak Verancsics Antal.

Ad Joannem Pesthinum.

Egregie nobis dilecte, salutem. Accepi a te lit- 1561. jul. 26. teras, et ex eis plane uberrimeque intellexi, quanti me facias, et quanta etiam sis in me propensione animi, studeasque, ut quam diligentissime mihi inservias. Quod etsi pro re nova non habeam, tamen ad ea, quae iam dudum facto praestare incoeperis, rebusque nostris perquam graviter incumbas, placuit admodum litterarnm etiam tuarum testimonio cognovisse.

Ubi autem apud te gaudes, et mihi gratularis, salvum et sospitem me Viennam Posonio venisse, facis et hoc non minus officiose, quam amanter. Et eo animo istam gratulationem tuam accipio, quo et tua erga me meretur propensitas, et meus erga te affectus, quippe qui ab eo tempore, quo te mihi adiunxisti, et refrixit nunquam, et semper sumpsit sibi incre

mentum.

Ne autem valetudinis huius meae statum habeas sub dubio, et ex aliorum relatu, hae meae praesentes in hoc confirmabunt. Doctor enim Spinus Posoniensium medicus, ubi proxime in ea civitate curam sane tumultuariam, et quasi aliud agens, assumpsisset, multa medicis meis prioribus habita reverentia, ut est civilis et modestus, intra dies XV catharro meo me liberavit. Nec id aliis quidem remediis, quam paucis qui

busdam fomentationibus, frictionibus, et quaterno tantummodo balneo, simplicium quorumdam mixto virtutibus. Quibus (uti iam dixi) per XV dies usus, non aliter eos dolores ex humero mihi detraxit, quam si manu abstersisset. Ex quo videas, quam sit praxis doctrina interdum potior et magis efficax. Apparetque plane, quod quidam medici, ubi primum viderint Galeni atque Hipocratis regulas non profecisse, nova non audent comminisci, relictoque aegroto in suspenso, laxant morbi vires, et aegrotos non tam curant, quam cruciant; ut ille nuper, qui me peregrini cuiusdam ligni radicisque succo quadraginta dies maceravit, hunc meum oppugnans catharrum, eoque demum mine expugnato, cessit a cura, dicens, se non eo animo curationem mei assumpsisse, ut me sanaret, sed ut aemulis suis palpum obtrusisset, si quis casus felicior conatum eius promovisset. Laudetur itaque Dominus et Spini industria.

De praeconiis virtutum, quae in me congeris, non respondeo tibi, quum amore, quo es in me, deciperis. Ago tamen tibi gratias, ne meam gratitudinem desideres. Quod autem tranquillitate loca ista vestra nunc fruuntur, Transsilvaniaque inermis sedet, mirifice laetor. Doleo tamen, quod malam mentem et priorem animum contra nos cum transfugis intra pectus fovet. Nec ab eo quicquam mitius sperandum est nostris partibus. Juvat tamen utique, quod non tumultuatur.

Dolenter quoque parentis tui diuturniorem audivimus aegritudinem. Nec est, cur velimus tibi indignari, si serius reverteris, et illi navas operam. Quandoquidem recte facis et vere filialiter, quod patri morbo presso non desunt tua officia. Nihil itaque

sis de hoc sollicitus, quia quandocunque redieris, tempestivus et gratus eris.

Quod vero ad rhedales equos, et ad salarium tibi constituendum (ut petis) attinet; nunquam eo animo fui, ut te annua quappiam stipe noluissem providere: sed a patre tuo expectabam, qui quum te in familam meam collocari voluit, quaesitus a me, qua conditione solutionis velle me illum assumere; respondit, nulla solutione opus esse, sed tantum, ut sit sub ductu et disciplina mea.

Quum autem et Albertus Zylva, et Joannes Andreffy voluerunt sibi concedi, ut foverent instructum essedum, decreta illis annua aliqua stipe; non concessi, licet adeo antiquis et benemeritis meis necessariis, propter tenuem status mei fortunam, qua sum praesenti tempestate. Quam ob causam, ne tibi quoque, quod postulas, praestare possumus. Quod ut feras aequo animo, cupimus et te hortamur. Alioqui, si delectabit nostrum contubernium, non destituemus te sumptibus, etiam ex condicto. Reliquum est, ut et dominum parentem tuum, et te optime valere optamus. Viennae 26. Julii 1561.

[blocks in formation]

Reverendissime et Amplissime domine Princeps, domine et patrue mihi semper gratiosissime! Salutem. et servitiorum meorum perpetuam commendationem.

Verissimum, Reverendissime et Amplissime Domine, est, quod vulgo prisci asserunt, necessitatem omnia homines cogere; quae quidem nos hoc tempore multa, imo maxima facere seu sufferre cogit. Nam cum in dies magis ac magis hoc malum cresceret, cogebamur, sicut Vestra Reverendissima dominatio nostro praeceptori praeceperat 8. die Maii discedere, discessimus. Cum autem perventum illuc, dominus Thomas de Nadasd, Regni Hungariae Palatinus, nihil nobis locutus, tamen, ut intellexi ab aliqui bus, Francisco Senney Praefecto, quem non dubito Vestrae Reverendissimae et Illustrissimae dominationi notum esse, quo nos ad suas aedes deduceret, praeceperat. Illic mansimus fere per mensem, quousque Magnifica domina Ursula Kanizsai, eius coniux, veniret. Deinde cogebamur iterum ex illo loco discedere ad Nadasd, propter morbum, qni nunc in istis locis praecipuis grassatur; hinc vero nescimus, quo? nisi Vestra Reverendissima dominatione suadente, et Deo auxili

ante. Nam a prudentibus et sapientibus semper discendum, consiliumque capiendum esse, ait Cato. Quod si Reverendissima, dominatio Vestra voluerit mihi gratissimum, Agriam, aut in patriam meam dulcissimam, sin vero, Posonium etiam faciam. Sed certe malum; quia aliquando decem, nunc quinque, tum sex simul moriuntur. Ideo rogo Reverendissimum Principem et dominum gratiosissimum, ut ne obliviscatur nostri. Valeat Vestra Reverendissima dominatio quam felicissime, et me, ut vestrum, imposterum diligite. Datum ex Nadasd 2. die Augusti 1561.

Vestrae Reverendissimae Dominationis

servitor

Faustus Verantius m. p.
ibi vivit, ubi amat.

LXXXV.

Saracenus Mihály bibornoknak Verancsics Antal.

Ad Reverendissimum et Illustrissimum Cardinalem Saracenum Mich.

Superioribus mensibus cum essem Agriae in 1561. okt. 7. Episcopatu meo, qui est in ultimis finibus, quos in ea parte Regni quam propinquissime habemus ad Turcas; redditae mihi sunt Reverendissimae Amplitudinis Vestrae litterae, quibus M. Ant. Bocchapaludium civem Romanum, et ingenuum iuvenem ac probum, quamquam hoc tempore apud nos incommode a for

« ÖncekiDevam »