Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tuna exceptum, commendavit, occasioneque huiusmodi sic vicissim se ipsam quoque erga me dignata est declarare, ut id commendationis suae non in postremis lucris meis reposuerim; studio illo potissimum semper intentus, ut summorum ac principum virorum gratiam et favorem officiis mihi promereri possim, eorumque imprimis, quos in Ecclesia nostra Catholica patres et Praelatos nostros habeamus. Etsi itaque M. Ant. diu antea in notitiam meam pervenerat, feceramque illi omnem copiam meae familiaritatis et benevolentiae; ipse tamen pudorene, an alia quapiam inductus causa, nescio, sed mea nec familiaritate, nec opera usus est prius, quam in aegritudinem, qua nunc etiam bona adhuc ex parte detinetur, incidit, curavitque per Vestram Reverendissimam et Illustrissimam Amplitudinem apud me commendari. Qua commendatione tametsi non erat admodum opus, quum illi eius etiam ipsius nomine subvenisse, favoreque, imo etiam conturbernio meo adesse non praetermisissem, si ad me magis serio accurrisset; ea tamen ipsa commendatione (ut ingenue fatear) illud effectum est; ut sicut ipse M. Ant. me antea necessitati suae requirere debuerit, ita postea ego (lectis Reverendissimae et Illustrissimae Amplitudines Vestrae litteris) sedulo ipse conquaesiverim, iusserimque uti mea et ope, et opera, quo me omnino Vestrae Reverendissimae et Illustrissimae Amplitudini redderem obsequentem ; paratus etiam imposterum sic voluntati eius inservire, ac mandatis morem gerere, ut, si quos hic in Hungaria habeat suos necessarios, persuadeat sibi, me quoque habere unum inter alios non postremum. Hisque paucis complexus, reliquam omnem officiorum et obsequiorum meorum insinuationem Reverendissimam et

Illustrimam Amplitudinem Vestram felicissime in Altissimi gratia valere cupio; hortatus quoque M. Ant., ut quum apud eandem Vestram Reverendissimam et Illustrissimam Amplitudinem constituetur, coram cetera et mea et Regni huius suppleat oretenus. Viennae VII. Octobris MDLXI.

LXXXVI.

Verancsics Antal mint egri püspöknek hűségesküje.

Ego Antonius Verantius, Dei et Apostolicae Se- 1561. oct. 14. dis gratia Episcopus Ecclesiae Agriensis etc. notifico ac testatum facio per praesentes meas, quod quum me a Sacratissima Caesarea Regia Maiestate Ferdinando Divina providentia Romanorum Imperatore Semper Augusto electum, nominatum, ac praesentatum ad Episcopatum memoratum, videlicet Agriensem, Sanctissimus Dominus noster Papa Pius felicis nominis Quartus de plenitudine suae potestatis iuxta ritum Sanctae Matris Ecclesiae Romanae Catholicae atque Apostolicae bullam provisionis et consecrationis meae mihi destinasset, Egoque a Reverendissimo domino domino Nicolao Olaho Archiepiscopo Strigoniensi Metropolitano meo etc. munus consecrationis Viennae Austriae in templo Divo Francisco dicato, die XXI. mensis Septembris, qui fuit Beato Matheo Apostolo et Evangelistae festus ac sacer, anno instanti, videlicet MDLXI., solitis omnibus ceremoniis adhibitis,

iuxta usitatam et laudabilem eiusdem praefatac Sanctae Catholicae ac Romanae Ecclesiae consuetudinem accepissem; tunc tempore talis consecrationis deposui corporale iuramentum, quod in ipsa bulla consecrationis expressum est in haec verba.

Ego Antonius Verantius Electus Agriensis, promitto, quod ab hac hora in antea fidelis, et obediens ero Beato Petro, Sanctaeque Apostolicae Romanae Ecclesiae, ac domino nostro domino Pio Quarto Papae, suisque successoribus canonice intrantibus; item quod non ero in consilio, vel consensu, vel facto, ut vitam perdant, aut membrum, seu captantur, aut in eos manus violenter quomodolibet ingerantur, vel iniuriae aliquae inferantur, quovis quaesito colore; item quod consilium, quod mihi credituri sunt per se, aut per nuncios suos, seu litteras, ad eorum damnum, me sciente nemini pandam; item quod Papatum Romanum et Regalia Sancti Petri adiuvabo et defendam ad retinendum contra omnem hominem; item quod Legatum Apostolicae Sedis tam in eundo quam in redenndo honorifice tractabo, et in suis necessitatibus adiuvabo; item quod iura, honores, privilegia et authoritatem Romanae Ecclesiae, ac domini nostri Papae, et successorum praedictorum conservare, defendere, augere et promovere curabo; item quod Sanctorum Patrum regulas, decreta, ordinationes, sententias, dispositiones, reservationes, provisiones et mandata Apostolica totis viribus observabo et faciam ab aliis observari; item quod haereticos, scismaticos, et rebelles domino nostro et successoribus eius praedictis pro posse meo prosequar et impugnabo; item quod vocatus ad Synodum veniam, nisi praepeditus fuero canoca praepeditione. Item quod Apostolorum limina Ro

mana Curia existente citra, singulis annis; ultra vero montes, singulis bienniis visitabo, aut per me, aut per meum nuncium; nisi Apostolica absolvar licentia. Demum possessiones quoque ad mensam meam pertinentes non vendam, neque donabo, neque impignorabo, neque de novo infeudabo, vel aliquo modo alienabo, etiam cum consensu Capituli Ecclesiae meae, inconsulto Romano Pontifice. Sic me Deus adiuvet, et haec Sancta Dei Evangelia.

In quorum omnium fidem et evidentiam has praesentes litteras manus meae subscriptione, ac sigilli mei impressione communitas edidi patentes. Datum Viennae XIIII. die mensis Octobris, anno Domini M. D. LXI.

LXXXVII.

Cromer Márton a lengyel király bécsi követének Verancsics Antal.

Ad Reverendissimum Martinum Cromerum Regis Poloniae

Oratorem.

Non ita pridem intellexi, quod Lithvania 1561. t. 17.00 ultra uros et bisontes feros, alcen quoque animal ferinum, lose indigenis nuncupatum, produceret. Cuius ungulam anterioris ac dextrini, an posterioris et laevi pedis, nescio, sed aiunt, ea vi et virtute esse praeditam, ut et vertiginem tollat, et comitiali morbo medetur. Idque non aliter, quam contactu solo aegroti corporis. Quo fit, ut huiusmodi malo laborantes pro

MONUM. HUNG. HIST.

SCRIPT. XIX.

19

quodam amuleto eiusdem ungulae laminulas collo ad nudam carnem, nimirum intra subuculam, vel in digitis annulos consueverunt gestare. Ac rei tanta fertur fides vel opinio potius esse attributa, ut audiam ex pluribus non levibus etiam hominibus, nihil aeque contra vertiginem facere magis, quam hanc ipsam uugulam. Propterea, etsi me hoc incommodo, memoratae scilicet vertiginis, tres superiores menses Iulio, Augusto et Septembre satis male habuerint, simque iam melius exceptus ab Octobre, adeo ut in spem etiam venerim, ea me omnino imposterum liberatum fore, metuo tamen adhuc, ne vel modica transgressione praeceptorum, quae mihi sunt a medicis imposita, identidem recurrat, et usum sibi constituat ac firmet. Vellem itaque omne genus remediorum mature experiri, et principiis occurrere, ne ipsum malum magis ac magis invalescat. Quare dominationem Vestram Reverendissimam obnixe et summa fiducia rogo, velit omni diligentia curare, ut primo quoque tempore vel integram, vel dimidiam alcis huius ungulam habere pos sim aut etiam quantumvis mediocre eius frustum, quod mihi ad medendum sufficere iudicabit. Nec dubitet, hoc ab Ea mihi officium tam gratum et acceptum esse venturum, quam beneficium quodvis maximum. Aliud nunc de pari et futura mea gratitudine non loquutus; verum non committam unquam, ut quis me etiam pro levibus acceptis iure ingratum et immemorem dicere possit; quanto magis aestimaturus sum id Vestrae Reverendissimae dominationis in me voluntatis, quam non amo, colo, observoque tantummodo, sed etiam maxime veneror, si eius opera ungulam hanc obtinebo. Deus Reverendissimam dominationem Vestram incolumem et felicem conservet. Viennae 17. Octobris 1561.

« ÖncekiDevam »