Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tissimum reprehendisse, ne unquam aut Principes mei Sacratissimi, aut etiam ipsimet, et omnes homines reliqui, ii praesertim, quibus praesim, mihi obiicerent, me vel nescisse, vel omnino authoritate et officio meo ausum fungi non fuisse, et tunc errorem tantum praeteriisse, ex quo, etsi mali nihil accidisset, occasionem tamen, quin accidere facile potuisset, non defuisse, esseque viris corum similibus magnopere vigilandum, ne id saepius rei committerent. Lusisse nunc etiam omnes et capitis et honoris periculo, quum omnino, quod commiserant, apud omnes gentes capitale esse consuevisset Nec tamen quicquam vererentur, ac scirent, me illis non solum post Vestras Sacratissimas Maiestates esse superiorem, sed etiam bonum amicum, et bene affectum fratrem. Quare ob id huic orationi me ad eos habitae, nullum testem adhibere voluisse, ut is eorum error, ne omnino irreprehensus praetermitteretur, quod ad meum officium pertinebat, et ut ita supprimeretur, quod honoris illorum studio faciebam, ut nec mentio ulla deinceps illius fieret. Unum postremo ab eis impetrare nixus, quo facilius oblivioni traderetur quod deliquerant; ut liti cum Vicecastellano prose quendae renunciarent, reverterenturque cum eo in gratiam, tota reconciliationis potestate tradita mihi. In quo summa dexteritate in reconciliandis usus, rem totam sine omni strepitu ad concordiam deduxi. Et si me forte diutius abesse ab eis contingebat, neque utebar simili artificio, ad intestinos gladios erant deventuri; adeo in invicem ira exarserant, quum Capitanei sive Castellani ab officio suo digressi, qui Vicecastellanum suum tueri debuerant, ad Prouisoris partes inclinauerant, quique quum in causa essent adversarii, iudices extiterant, et de eo actum omnino iri conten

debant Sic aliquamdiu refragati mihi, quum dicerent, se Vicecastellano clavem, hoc est potestatem suam pulsandi quempiam, minime tradidisse; quodque nihil periculi accidisset arci, et similia quaedam manifeste frivola. Respondi eis, quod si obstinatius ursuri essent huiusmodi voluntatem, nec id mihi controversiae suae concedere vellent, pergerent agere, quicquid libuisset. Scirent tamen, mox me in causam successurum, et hoc Vicecastellanum iri absolutum. Quandoquidem ea eius futura esset praecipua defensio, quod illi una omnes unius convivii causa destituissent arcem, se solo in ipsius custodia relicto. Quo enunciato et in publicum verbo edito, mox mihi contra eos esset prodeundum, nisi et Sacratissimarum Vestrarum Maiestatum commoda negligere, et officii atque honoris immemor esse voluissem. Quare desinerent, et consilio meo acquiescerent, qui et eos et existimationem eorum salvam esse satagerem. Sic tandem inducti ad parendum, quarto die post concordiam inter illos confeci, Provisoremque cum Vicecastellano etiam manibus datis, in amplexum et osculum coniunxi.

Simili ratione expostulatus cum eis, de his quae in colonos meos Talienses captivum Turcam domini Bebek agere perpessi fuerant, quodque illum in arce Agriensi tam liberaliter habuerant, improbata et prohibita in futurum eorum tanta cum huiusmodi hostibus familiaritate et commercio, institi ad postremum totis viribus, quamquam non violenter, nequae praefracte, ut aut praecipuum captivum cum primario equo traderent mihi, aut ex toto partem tertiam iuxta et Regni veterem usitatamque consuetudinem, et conventione nostra sic postulante. Quod quum partim sua voluntate, partim militum contumacia facturos sese

non posse excusarent, negarentque hunc in modum convenisse mecum, seduloque postularent, ne id ab eis exigerem, in aliquot dies rem distuleram, tempus dans eis, ut, quid deberent mihi, agnoscerent, et officio suo uti non refragarentur.

Postea quum accersito Francisco Jacussith, coepissem eum alloqui, ut curaret apud milites partem meam praedae tertiam, id esse et sui et collegae cius officium, nec paterentur me iure meo frustrari. Caepit tunc detrectare ac dicere, secus se eam conventio nem, de qua mecum transegerant, intellexisse; milites pauperes esse; solutiones illis raras fieri; et alio abituros, si id ab eis exigere urgerem. Vicissim ego quoque eidem respondere, quae ad rem et aequitatem meam pertinere videbantur, ac potissimum illud, milites pudorem mihi apud omnes homines offusuros, si me his commentis elusissent. Caeterum ab eo, et a collega eius, qui fide obstricti essent mihi, requirere me, ut exequerentur, quod res mea postularet, nisi deesse suo officio constituissent. Atque ita hunc in modum aliquamdiu summisse colloquuti, in ea demum erupit verba; captivum se nunquam fuisse, neque in hac arce Agriensi cuiuspiam esse velle. Miratus tunc, quid ho minem corripuisset, subiunxi, en quidnam hoc esset tam intempestivae querimoniae; non esse eius nec locum nec causam; meque ab eo nihil minus expectasse, quam orationem huiusmodi. Atque ille iterum, et item tertio simile replicans, et serio id quidem se se agere et loqui dixit. Ceterum quoniam a seruitio arcis huius cessare statuisset, missionem et licentiam ab ea die dari sibi postularet. Versus tunc ex admiratione in stuporem (nam puduerat me quasi non liberum hominem, sed mancipium habuissem), adhuc rogaueran ut

huiusmodi omitteret, nisi forte iocaretur. Verum denuo commeatu postulato, vehementiori animo subintulit, serio se mecum agere, nec cuiusquam captiuum esse velle. Tunc plane animadverti, eum dedita opera ab officio suo et a consortio meo decedendi occasionem urgere, et quaerere, quippe quod ei causam ad id veniendi nullam omnino praebuerim. Commotus itaque supra modum, quandoquidem his verbis iniuriam fieri mihi putaveram, ipse quoque vicissim cum eo questus, quod huiusmodi exprobrationem ab eo nunquam expectaverim, quodque semper ab initio liberum atque ingenuum hominem habuerim, eaque causa omni etiam honore illum prosequi amoreque complecti studuerim, dixi, eum non iusta neque legitima expostulatione uti; caeterum ut palam testatum faciam omnibus, integram ei apud me fuisse et esse libertatem, abiret, et pro voto suo, quam efflagitaret, haberet missionem, essetque a seruitio huius arcis absolutus. Quod confirmaturus adhuc constantius, die quoque postero hoc idipsum illi nunciavi Hisque omnibus sine ulla vel contentione vel iurgiis inter nos actis, postea quoque familiariter conuiximus, dum expleret annum, relatumque mihi est, optato id missionis ei accidisse, petiturumque fuisse eam, et si nulla affuisset occasio, non offerente sese ista. Atque hoc medio temporis, interveniente carnisprivio, convivium et ipsis omnibus officialibus, et militibus institueram. In quo post primum ferculum, et antequam incaluissent vino, alloquutus una omnes, me non avaritiae studio partem praedae ab eis tantopere exegisse; sed primum, ut existimationem meam inter eos, et pares meos tuerer, deinde ut haberem, quod subinde illis darem, et quo tidianis eorum petitionibus, vel in parte saltem aliqua

satisfacerem. Quum ab initio quicquid vel equorum vel sellarum vel tapetum vel aliarum rerum, quae mihi aut donatae sunt, aut in sortem cesserunt ex Turcicis praedis, id totum eisdem erogaverim, nec vel unius minimam petitionem irritam fecerim. Usurusque hac libertate erga illos etiam imposterum, nunc quoque me hoc convivio propinare ac dono illis dare, quicquid de memorata praeda ad meam partem pertinuerat. Nemine interim deliberationis huius meae facto conscio, ut res inexpectata maiorem energiam, habuisset, et agnovissent omnes, me non lucra, sed animos et voluntates eorum captare, studereque, ut in arcis huius seruitio hilares conservem. Quod a me factum quantis mox acclamationibus exceperunt, nihil attinet dicere. Sed quidam argenteis etiam donis fuerunt munerati, tanta mihi sit cura in hoc praesidio continendo. Sic itaque, Clementissime Rex, habuit se negotium Francisci Jacussith. Absoluturus post eum etiam Ladislaum Zelemiri Prouisorem qui etiam huic loco parum utilis. Vix enim reperiri possunt, qui non studeant potius suis loculis, quam quorum gratia assumantur. Et quia tot officiales, et tot eorundem ginecia consumebant, quicquid fere et in meam, et in militum, et in arcis partem cedere debui set, quum ipse aliter cessurum speraveram, opinioneque deceptus sim, nondum sero est ad errorem reparandum. Statui itaque in pristinam formam haec tria officia, in duo videlicet, revocare, totque gineciis valedicere. Sciatque clementer, Maiestas Vestra, annuum proventum proximum supra quatuor etiam millium florenorum iri auctum. Nec Stephanum Zoltay movebo loco suo, qui est homo militarís, moderatus, vigilans, obsequiosus, non elatus, dexter in omnibus, et fere qui solus est,

« ÖncekiDevam »