Sayfadaki görseller
PDF
ePub

LXXXVIII.

Verancsics Antalnak Zakariás pápai nuntius Bécsben.

Zacharias Dei et Apostolicae Sedis gratia Epis-1661. oct. 27 copus Pharensis, ad Invictissimum Principem Ferdinandum Romanorum et Hungariae, ac Bohemiae Regem, in Imperatorem electum, Sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Pii Divina providentia Papae Quarti et Apostolicae Sedis Nuntius cum potestate Legati de Latere, Reverendissimo in Christo patri, domino domino Agriensi Episcopo salutem et sinceram in Domino charitatem.

Ut facilius et efficacius fidem tueri Catholicam, et eius defensioni adversus Lutheranos et alios haereticos, paratiores atque instructiores esse valeatis ; Vobis, de cuius doctrina, fide, constantia, et integritate plurimum confidimus, ut libros Lutheranorum et aliorum quorumcunque haereticorum damnatos et lege prohibitos, habere, legere et interpretari, ac in eis contenta dammata refellere et impugnare, publice et privatim; nec non et nna cum uno aut duobus capellanis vel aliis familiaribus Vestris per vos pro tempore eligendis, horas canonicas, diurnas pariter et nocturnas iuxta ritum et usum breviarii noviter per bonae memoriae Franciscum Presbyterum Cardinalem tituli Sanctae Crucis de Hierusalem editi, et per Sedem Apostolicam approbati, dicere et recitare, absque alicuius censurae sen poenae ecclesiasticae incursu,

libere et licite possitis ac valeatis, auctoritate Apostolica nobis concessa et commissa, qua fungimur in hac parte, tenore praesentium plenam et liberam licentiam ac facultatem concedimus, non obstantibus quibusvis Apostolicis, ac in Provincialibus et Synodalibus Conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus, ceterisque contrariis quibuseunque. Datum Pragae sexto idus Octobris anno a Nativitate Domini millesimo quingentesimo sexagesimo primo, Pontificatus eiusdem Sanctissimi domini nostri domini Pii Papae Quarti anno secundo.

Zacharias Episcopus Pharensis
Nuntius mp.

Visa. Antonius Cauchius Auditor.
Desiderius Labbe Abbas et Notarius.

1561 nov. 15.

LXXXIX.

Maximilian cseh királynak Verancsics Antal.

Ad Sacram Regiam Maiestatem Bohemiae.

Mandatum Vestrae Sacrae Regiae Maiestatis, ne Posonio Agriam interim proficiscar, donec a Caesarea Maiestate nova de alterius Commissarii electione veniat constitutio, qui mecum eodem est descensurus, postquam dominus Ioannes Desewffy propter valetudinem suam minus hoc tempore ad id muneris atque itineris capessendum videatur esse idoneus; accepi

ea cum subiectioue et reverentia, qua debui, pareboque illi obedientissime.

Verum, quia intellexi, proximam Sacratissimae Maiestatis Caesareae deliberationem super rem Agriensem vel ex toto, vel ex parte novis quibusdam de causis ac rationibus esse commutatam; humillime optassem, si de hoc mecum etiam aliquid, iuxta cle mentem gratiam Vestrae Regiae Maiestatis fuisset communicatum; praesertim, quum de me et de meo officio agatur. Utcunque tamen factum sit; ego, quoniam pro humili ac fideli mea subiectione semper Maiestatum Vestrarum acquievi mandatis, et, dum vivam, acquiescam; non mea fiat, sed earumdem Maiestatum Vestrarum voluntas, quicquid et de me, et de existimatione mea clementer constituerint.

Censerem tamen plurimum expedire, si Agriam mea profectio non impediretur; quam impediri eorum praxibus intelligo, qui me minus iustis ac veris criminationibus prosternere apud Maiestates Vestras Sacratissimas contendunt. De quo quum me nunc plura loqui non convenit, foro causae meae nondum concesso; supplico tantummodo humillime, dignetur Maiestas Vestra Sacra ita clementer curare omnia, ut quorumpiam iniuriis et commentitiis delationibus non deiiciar. Nam telis latentibus petor; et dum praecipue religionis causa multis sim odio, absurdissima mihi obiiciunt, meque apud Easdem subvertere conantur. Ne autem agam modo de aliis, simque intempestive Maiestati Vestrae Sacrae molestior; vel proxima mea supplicatione large potuit cognoscere, unde Agria tot laboret defectibus, quando ego ad necessitates eius meam etiam portionem erogare non omiserim. Et meum malum atque anxietas mea ex eo est, quod quum in

Maiestatum Vestrarum utrarumque sanctas aures varia huiusmodi de me quotidie illi potissimum instillent, quorum ego operibus contrarius sum, vellentque Episcopo excluso, solis dumtarat satellitibus Agriam administrari; Eaedem tamen ad me nec verbum proloquuntur, nec ad cognitionem rem transmittunt; ut partis alterutrius vel aequitas, vel iniquitas patefieret, et in hunc modum fideles ac probi servitores celerius ab huiusmodi calumniis liberarentur, confirmarenturque in gratia suorum Principum ; non tenerentur penduli, tamquam dudum ab ea excidissent.

Sed his relictis prudentissimo iudicio et optimae voluntati Vestrae Regiae Maiestatis, cui cura est de suis; illud clementer dignetur scire: Agrienses adhuc obstinatissimo vestigio persistere in usurpata proxime licentia, fovereque etiam nunc pro suo arbitratu tam concionatorem, quam institutorem iuventutis prohibitum. Idque quam et Maiestatibus Vestris sit honorificum, et loco illi utile; Maiestatum Vestrarum novit censura. Verum mihi potius periclitandum etiam est, quam ut desim mihi commisso gregi; parum iam sollicitus de quibuscumque mundi dignitatibus atque splendoribus, quibus iam satis usus sum, et famae meae, et nomini meo. Haud dubie annos reliquos mea exposcit a me Ecclesia, cui tanto praesertim obessae malo, nisi ipsemet adero, Vestrarum etiam Maiestatum auctoritate et gratia subnixus; videbor et officio meo defuisse, et Maiestatibus Vestris parum pro debito servivisse.

Unde his causis atque hoc discrimine Ecclesiae meae sollicitus, Concilii quoque legationem abrogari mihi cuperem non invitus; si modo Sacratissimarum Maiestatum Vestrarum benigna venia fieri posset.

Neque id propterea, quod recusem Maiestatibus Vestris ad usque mortem ipsam inservire; sed quod maxime metuam, ne, me longius ab eadem Ecclesia mea profecto, maiora in illam audeant ii, qui non intrant per ostium in ovile dominicum, eamque prorsus fermento suo inficiant, et subiiciant sibi, ac iniiciant etiam Maiestatibus Vestris, totique Regno negotium, quando in tanta licentia diutius secure ac libere consistent, et radices altius figere pergent.

Ego nihilominus, ut servus obsequentissimus et subiectissimus, ita me semper omnibus, quae volent, accomodabo, ut in mea obedientia nihil desideretur ; supplico tamen, ne patiantur me confundi, quando hactenns etiam nunquam quicquam meminerim me commisisse, in quo vel semel a Maiestatibus Vestris de imprudentia, de improbitate vel de temere actis, sive in Turcia, sive in hoc confinio fuissem reprehensus; quia semper eiusmodi vitavi summo et vigilantissimo studio, vitaturus sane etiam imposterum multo accuratius, ut Maiestates Vestrae, quantum per me fieri poterit, et iuvabor ex alto, nulla mea prorsus culpa perturbentur, nullum experiantur incommodum.

Tandem si fortasse his litteris videbor maiore affectus esse metu, quam sit periculum, excesserimque modum expostulationis, supplico, dignetur Maiestas Vestra Sacra clementer mihi veniam dare, idque excessus mei maximo meo zelo imputare, quo sum et gratiae Sacratissimarum Maiestatum Vestrarum retinendae, et integritatis meae defendendae; quum sciam apud optimos Principes improbis hominibus locum honestum esse non posse. Deus Altissimus Sacram Maiestatem Vestram incolumem et felicem diutissime conservet. Posonii XV. Novembris MDLXI.

« ÖncekiDevam »