Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Facta Antonii Zekel pleraque Suae Sacrae Maiestati non sunt probata, propter miserae plebis aerumnas, atque ideo loco illum movere est dignata; quamquam ille non privati emolumenti causa, sed necessitate temporum ferente, defendendae ditionis Maiestatis Suae Sacrae causa interdum liberius agere coactus esse dicatur.

Ubi Illustritas Vestra sua, et suorum bona a subditis Sacrae Caesareae Maiestatis haberi, et si ea remittereutur, facilius de oppido Lyzka transigi posse scribit. Nos credimus Suam Maiestatem Caesaream nulla alia bona, quam quae Suae Sacrae Maiestati tanquam legitimo Regi Hungariae sunt subiecta, similiter et subditos suos nonnisi propria quemlibet bona tenere et possidere; Lyzkam autem, utcunque Illustritas Vestra super eo est informata, sciat et ante et post obitum Seredii Capitulum Scepusiense possedisse, et recens duntaxat Franciscum Nemethy manus suas in oppidum illud intromisisse. Quod ut Illustritas Vestra ipsi Capitulo citra difficultatem remitti iubeat, diligenter petimus; factura eo ipso cum Deo obsequium gratum, tum Suae Caesareae Maiestati et nobis rem acceptam, erga Ecclesiam autem ipsam singularem pietatem declarabit.

Quod ad Comitatus Beregh et Ugocha attinet, quibus Illustritas Vestra propter rationes prioribus litteris suis explicatas cedere se non posse scribit. Quoniam tam hi duo Comitatus, quam reliqui omnes extra Transsilvaniam, quam Sacra Caesarea Maiestas in favorem Imperatoris Thurcarum solam sub certis conditionibus Illustritati Vestrae permisit, ab initio Suae Sacrae Maiestati tanquam legitimo et coronato Regi Hungariae fuerunt subiecti, et omnia fidelitatum

officia praestiterunt, et tam ad Comitia, quam Judicia Posonium venerunt, debitamque obedientiam et dicarum contributionem praestiterunt; arbitramur Suam quoque Maiestatem nec istis duobus, nec reliquis Regni Comitatibus, quicumque extra limites Transsilvaniae existunt, esse cessuram.

Quod ad castellum Zewlews et Sub- Mwnkach attinet. Non est dubium, quamdiu pugnatum inter milites utrinque est, aeditam (így) essc caedem; ceterum, utcumque Illustritas Vestra ea de re est informata, milites Sacrae Caesareae Maiestatis per vim ex eis eiecti non fuerunt, sed ne maiores in dies caedes fierent, communi consensu et voluntate utriusque partis disiecta, et Zewlews ambobus exercitibus spectantibus dirutum fuisse sciat.

Quapropter aequum esse censemus, ut illustritas Vestra hac Suae Sacrae Maiestatis benigna voluntate contenta esse velit, ac det modis omnibus operam, ne bello intestino et caedibus domesticis res Hungaricae magis labefactentur, et Regnum Suae Sacrae Maiestatis Hungariae ad maiores ruinas et vastitatem veniat. Quod si Illnstritas Vestra fecerit, prout facturam pro suo erga rem Christianam studio confidimus, existimamus nos in favorem Illustritatis Vestrae a Sua Maiestate Caesarea ea, quae sine offensione dignitatis authoritatisque Suae Maiestatis Caesareae praestari poterunt, ad petita Illustritatis Vestrae consecuturos.

Strigoniensis etc. manupropria
Tho. Nadasdy mp.

Agriensis manu sua
Jaurinensis mp.

Quinque-Ecclesiensis manupropria.
Wesprimiensis etc.

Michael de Mere mp.

XCI.

Ferdinánd császárnak Verancsics Antal, és a királyi biztosok Thurzó Ferencz és Dersffy István.

Ad Caesaream Maiestatem.

Proxime, postquam a Maiestate Vestra Caesarea 1561. végén. nos de componendis Agriae suscitatis motibus expediti fuissemus, diversa in his partibus singulorum nostrum intercessit occupatio, qua serius fortasse, quam clemens mandatum Vestrae Maiestatis Sacratissimae exigebat, et nostra quoque voluntas promptissima requirebat, iniunctum nobis negotium exequi potuerimus.

Licet enim ego Turzo maturius hoc itinere Cassoviam attigerim; tamen partim domini Episcopi expectatione, qui sexta fere post hebdomada tardius ob itineris difficultatem assecutus est me, partim propter Magnifici domini Erancisci Zay praesentem occupationem, qui nunc etiam castrensi expeditione distinetur, moram in eadem urbe insperato diuturniorem facere debui, uti per alias litteras meas Maiestati Vestrae Sacratissimae humillime significaveram; et ego quoque Epicopus similiter, qui pedetentim meum iter post dominum Turzonem continuare iussus eram.

Quum itaque ego Episcopus ad 17. diem huius mensis Cassoviam appulissem, referreturque nobis ambobus, dominum Zay praesentem expeditionem propter alia negotia minime posse relinquere, et dominum quoque Stephanum Dersffy diutius immorari,

varios etiam deinde rumores ex parte Agriensium seminari, quibus quasi metuebatur, nos divisim huc accedere audere; ne longiori nostra cunctatione, et collegarum inani expectatione aliqua incommoda sequerentur, Agriam nobis properandum proposuimus; quo quum ad 24. diem venissemus, diligenti curae nobis fuit, imprimis singillatim primarios quosque milites alloqui, et de statu rerum praesentium a singulis intelligere; deinde convocatis et militaris, et nobilitaris status potioribus viris nostri in praesentiam, praesente etiam domino Modrusiensi Episcopo, aliisque ex Capitulo Canonicis, juxta instructionem nobis a Maiestate Vestra datam, sedulo eos eiusdem nomine hortari, nostroque etiam verbo impensius rogare non destitimus, ut concionatorem Lutheranum, quem citra scitum et voluntatem tam Vestrae Maiestatis Caesareae, quam Episcopi et Praesidis sui huc adduxissent, modoque contra eiusdem toties expressum mandatum, invito et gravissime reluctante Episcopo ipso, data omnes fide et coniuratione mutua accedente retinerent, quamprimum e medio ipsorum ablegandum modis omnibus deberent, vel ipsius Episcopi manibus discutiendum de sua professione traderent; nisi post indignationem Vestrae Maiestatis gravissimam, etiam severissimam eiusdem animadversionem expectare, experirique tanquam contumaces et inobedientis contenderent.

De quibus, clementissime Imperator, licet crebria, eaque diversa ultro citroque inter nos responsa intervenissent; ipsi tamen de sua innocentia omni excusatione usi, retulerunt, nihil eos tale nedum egisse, sed ne quidem cogitasse, quod contra Maiestatis Vestrae dignitatem, vel Episcopi authoritatem, aut denique contra publicum statum et suam fidem, illius coniura

tionis nomine, quo gravissime apud Maiestatem Vestram accusati essent et notati, actum, rite a quopiam reputari possit, quum ipsi non minus imposterum quoque, quemadmodum antea semper, quae fidelitatis obsequia Maiestati Vestrae et Episcopo praestitissent, praestare essent parati; eo duutaxat excepto, quod concionatore, quem strictissima iam fide ac iureiurando retinendum sibi decrevissent, deinceps nulla ratione carere vellent, neque fidem abnegare, quam quieta sua conscientia recepissent; pro qua neque Maiestati Vestrae Caesareae, neque ulli suo Principi vel terrestri domino cederent, utpote qui praeter temporalia nihil iuris in animam haberent, sed se potius omnes malle paratosque esse, prout conventum inter eos esset, cum concionatore suo et omnibus rebus sublatis secum alio migrare, Agriamque hoc praesidio penitus destituere, postquam Maiestas Vestra clementer, vel Episcopus favorabiliter eos cum suo concionatore hoc in loco pati nollet.

His dictis litteras tandem Vestrae Sacratissimae Maiestatis singulas singulo ordini exhibuimus, diligentiusque eos singulos admonuimus, ut seria Vestrae Caesareae Maiestatis voluntate penitius ex ipsis litteris cognita, a proposito animum suum plane rebellem deberent avocare, cogitarentque tandem, omni tumultu suppresso, ad ea sese accomodare, quae et Maiestatis Vestrae mandatum ab ipsis serio exigeret, et eorum fides, integritas, debitaque obedientia expetere merito omnibus videretur, ne alioqui tam sollicitae et frequenti suorum Principum exhortationi mandatoque, satis aeque iusto ac clementi, manifeste reluctantibus, nec satis caute successui huiusce rei providentibus, deterius quicpiam demum experirentur, quod

MONUM. HUNG. HIST.

SCRIPT. XIX.

20

« ÖncekiDevam »