Sayfadaki görseller
PDF
ePub

in quo hactenus conquieverim. De collega cius pariter sentio, et fateor, quae de optimo et strenuo viro fatenda sint; dissimili tamen sunt ingenio, et is non alio modo etiam a Reverendissimo domino Strigoniensi recesserat, quam hoc ipso. Ac de his satis, quae quod ad Maiestatem Vestram verbosius et tumultuosius descripserim, supplico humillime, dignetur mihi clementer veniam dare. Sic enim duxi mihi esse faciendum, ut ad unguem de re tota Maiestas Vestra informaretur. Censeremque Maiestate Vestra Sacra approbante, id non esse evulgandum, sed in eiusdem pectore supprimendum, ne vir bonus aliquo pacto deprimeretur, etiam si ipse potius debuero inculpari. Nam ad hoc nunquam cum eo descendissem, nisi ipse me coegisset.

De eo autem, quod ego diminuere numerum equi tum ac peditum, et novum quendam ordinem corum constituere vellem, proxime quidam ad Maiestatem Vestram detulerunt, sciat clementer Maiestas Vestra, me quidem nec unicum vel equitem vel peditem ex eo numero movisse, qui mihi in conventione a Sacratissima Caesarea Maiestate assignati sunt et impositi, eumque ordinem, quem ab initio tenere coepi, nunc etiam teneo, uti paulo post plenius ad Maiestatem Vestram perscribam. Quem Deus Optimus Maximus incolumem et felicem conservet ad plurimos annos. Agriae secunda Aprilis 1559.

1559. april. 7.

VI.

Maximilián cseh királynak Verancsics Antal.

Sacra et Serenissima Maiestas Regia, Domine domine mihi clementissime. Heri iam sub noctem binas a Maiestate Vestra accepi litteras, quarum unae de XXIIII., aliae de XXV. Martii mensis datae erant. Hisque in aulam revocatus, currum sine mora conscendam, et venire pro mandato summa celeritate maturabo. Quamquam me ad praefixum diem adfuturum minime sperem, quod et via longa sit, et litterae serius nonnihil redditae sint; nec ipse iam adeo aptus sim de currendis postis. Quod Maiestas Vestra Sacra dignabitur mihi gratiose ignoscere. Accelerabo tamen pro viribus, quam maxime potero.

Quas autem, et qua summa assignaverim decimas domino Francisco Pesthiensi, et domino Sigismundo Torda, iuxta quod antea facturum me receperam, ad nomen Sacratissimarum Maiestatum Vestrarum misi regestum, his litteris inclusum. Anno superiore dederam eidem decimas florenorum 3557. In quibus colligendis ac reponendis, si diligens cura ac frugi adhibebitnr; haud dubie non exiguum adferent proventum, Idque subsidii ad commeatus arcium, et civitatum, quae cura Maiestatum Vestrarum servantur, ab Agria puto non contemnendum fore, accessurumque multo maius; si aliae quoque contulerint Eccle

siae. Deus Optimus Maximus Saram Maiestatem Vestram incolumem servet ac felicem ad multos annos. Agriae VII. Aprilis 1559.

Eiusdem Vestrae Sacrae Regiae Maiestatis.

servitor subiectissimus,

Agriensis.

VII.

Verancsics Antalnak Ferdinánd császár.

Episcopo Agriensi Antonio Wrancio.

Ferdinaudus etc. Reverende devote fidelis nobis 1559. Maj. 8. dilecte. Hodie redditae fuerunt nobis litterae tuae, quas die 28. proxime elapsi mensis Aprilis scripsisti, et benigno ac grato animo cognouimus, te ifer per nos tibi iniunctum obsequenter suscepisse. Itaque tedenuo clementer hortamur et requirimus, ut id, quantum unquam fieri potest, promoveas. Ne quid enim impedimenti tibi exhibeatur causa viatici, scripsimus Consiliariis Camerae nostrae aulicae Viennae existentibus, ut tibi illico necessarias impensas subministrent, quibus huc venire queas Id quod tibi ad memoratas litteras tuas clementer respondere voluimus. Datum Augustae Vindelicorum die 8. Maii 1559.

[blocks in formation]

1559. jun. 25.

VIII.

Verancsics Antalnak Donzellino Jeromos.

Amplissime ac Reverendissime Antistes, summa mihi observantia colendissime. Misit ad me superioribus diebus Jacobus Swada, vir humanissimus, ac totius antiquitatis consultissimus, tuum illud eruditissimum scriptum, in quo de mea quadam oratione quid sentias, illi explicas ac declaras. Illam ego quidem ea de causa Viennam miseram, ut docti alicuius viri iudicium ac limam experiretur: non eam tamen dignam esse iudicabam, quae a tanto viro perlegeretur. Sed quando res ita cecidit, non mediocriter mihi sum gratulatus, oblatam mihi esse occasionem, qua quod antea cupiebam, illud oportune facere iam possim. Multorum enim vocibus atque commendatione permotus, meus in te animus ita affectus fuit, ut tuam mihi benevolentiam summis votis expeterem, et cum absenti mihi aliter, quam per litteras non liceret, pudore tamen quodam, ne id facerem, deterrebar. Verum quod antea temeritatis aut arrogantiae fore iudicabam, iam aequitas atque officium iure quodam merito a me videtur exigere ac postulare. Etsi autem epistola tua statim lecta, ut id facerem, animum meum accingebam, ac salutationem adornabam; Principum tamen aliquot, qui non longe ab hac civitate absunt, et plurimorum etiam hic adversa valetudo effecit, ut quod summopere cupiebam, hactenus facere non po

tuerim. Et licet nunc etiam me negotia non levia distringant, sine insignis tamen ingratitudinis nota hoc officii diutius differre me non posse iudicavi; atque ideo moram hanc praeter meam animi voluntatem, initio deprecandam duxi.

Porro autem, si antequam scriptum tuum perlegissem, quemadmodum mihi in animo constitutum erat, litteras meas ad te dedissem; non aliud certe mihi argumentum proposuissem, quam ut tuam mihi benevolentiam conciliarem. Sed cum tu in eo, summa profecto atque incredibili humanitate ac facilitate, ultro mihi illam offeras et concedas: a proposita mihi materia ac instituto video discedendum. Totum enim in gratiarum actione me esse oportere, facile animadverto. Utinam vero ea mihi esset dicendi vis atque facultas, ut quod animus meus, eximiam tuam virtutem et Divinum ac immortale in me meritum intuens, intus concipit et complectitur, verbis etiam aptis consequi illud posset. Nam quemadmodum ea beneficia, quae sponte in alium conferuntur, magis grata, iucunda atque accepta esse solent, quam quae precibus aut alia ratione impetrantur aut extorquentur; ita tua in me voluntas atque animi propensio mihi accidit quam gratissima; ac me longe plus debere intelligo, quam si meae in te observantiae ac studio ut responderes, illam ex officio detulisses. Auget vero tua etiam in me merita, quod de me tam magnifice et sentias et profitearis; magnum enim quid est a laudato viro laudari, a quo omnis abest assentatio, ac delicias facere, animi ingenuitas, nobilitas et candor illum non sinit. Ego sane meorum et laborum et studiorum fructum non mediocrem percepisse mihi videor, qui tale ac tam honorificum testimonium ab excellentis iudi

« ÖncekiDevam »