Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cii viro accepi. Faxit Deus, ut haec mihi laus merito contingat; quae magni profecto mihi aestimatur. Nec enim est hoc dissimulandum, quod obscurari non potest, sed prae nobis ferendum. Trahimur omnes laudis. studio, et optimus quisque maxime gloria ducitur. Nullam etenim virtus mercedem aliam laborum periculorumque desiderat, praeter unicam hanc laudis et gloriae, qua quidem detracta, quid rogo est, quod in hoc tam exiguo vitae curriculo, et tam brevi, tantis nos laboribus conficiamus. Scio equidem generosos animos, veramque virtutem nihil peregrinum aut extrinsecum morari, sed seipsa contentam esse. Ego vero homo sum (ut ille in comoedia inquit) et humani a me nihil alienum puto. Cum autem hactenus de me ab. iecte admodum atque humiliter senserim; si quid in posterum mihi arrogabo, tuo certe testimonio fretus. illud faciam, cuius iudicium secutus meas vigilias non parvi amplius aestimabo.

Idem tamen mihi tecum, quod Aristoteli cum suis interpretibus accidit. Ut enim illi, dum in eruendis suis sententiis laborant, ac de proprio sensu solliciti sunt, multa ex ingenii felicitate, et doctrinae copia et ubertate excogitant, quae ille certe aut nunquam, aut eo in loco minime cogitauit: ita in mea oratione examinanda tu omnes virtutes et rhetorica ornamenta invenisti, ut per te quidem nihil in ea desideretur. Cum tamen in ea facultate tantam mihi peritiam non ausim attribuere; optarem sane in arte omnium utilissima, et quae mortalium vitam et commoda iuvare plurimum potest, et in eloquentiae praeceptis me adeo profecisse, ut quantum in me agnoscis, tantum vere etiam reperiretur. Sed de te idem, quod de vitro alieno colore infecto arbitror iudicandum. Ut

enim solis radio eo percusso, eodem colore alia affici videmus, ita intellectus tui lumine factum est, ut quod intus in te latet, mea in oratione esse iudicares. Duplici equidem affectu animum meum permoveri inter legendum sensi. Laudibus enim non expectatis haud mediocriter sum affectus; deinde meae inscitiae conscientia et reprehensione non leviter sum deiectus.

Porro autem, gratissimum mihi officium fuit, quod quae in ea iudicas reprehendenda, non tantum humaniter atque amice, sed summo etiam iudicio ac prudentia adhibita indicasti; ac tantum abest id ut aegre feram, ut eo nomine gratias agam, easque habiturus sim immortales: illis enim sublatis in hominum reprehensionem minus incurret, atque ita melius meae existimationi erit consultum. Alioqui cum ego Apellem imitatus, doctorum iudicio illam exposuerim singularis beneficii loco, tanti viri admonitio a me est accipienda, et patior sane libenter ab eruditis viris eam reprehendi; non idem facturus, si quis ineptus sutor aggredi idem vellet. Quid tamen mihi in animo fuerit, cum illa scriberem, explicare nunc inportunum minime sum arbitratus.

Imprimis ego de Zacharia Dolfino tam bene meritus sum, ut et recuperatam valetudinem suam, et existimationem quoque mihi apud omnes acceptam referat; ac pro beneficio, meam in patriam restitutionem me iussit expectare; de qua, cum nunquam serio cogitarit, me tamen integrum annum suspensum tenuit. Quo in tempore aliae in patriam redeundi rationes, quae mihi aliunde affulgebant, et contemptae a me sunt et neglectae. Tanta mihi erat de Dolfino concepta fiducia; qui tamen perpetuo mihi illudebat. Ac nisi clarissimus vir Paulus Theupolus, Venetus

tum Viennae orator, invito ac repugnante Dolfino me monuisset, aliam mihi ineundam esse rationem, nec me ab eo pendere amplius debere, meam diutius adhuc spem suspendere ille volebat. Aegre quidem hominis parum candidi fraudem ac imposturam, ut par est, tuli; eam tamen semper dissimulavi, nec ullum quidem commoti animi indicium in mea oratione volui apparere; cum coram Senatu illo, in quo Dolfini etiam et affines et cognati multi essent futuri, sedatum ac mite dicendi genus ab initio mihi proposuissem. Quidquid vero de illo a me est dictum, rei gestae est narratio atque historia. Cum enim diuturnioris meae in Germania morae causam patres edocere vellem, ea a me historia necessario fuit recitanda, in qua eam putabam me modestiam adhibuisse, ut nemo ex ea offendi posset. Nam nihil minus cogitavi, quam expostulationem illi scribere. Cum tamen praeter meam opinionem te offendi videam, idem de aliis, qui eam lecturi sunt, mihi est verendum; atque ideo ea pars a me omnino est immutanda.

Quod vero ad titulum attinet; ego dum illam scriberem, nunquam putavi a me declamationem, sed orationem esse appellandam. Verum cum illi iam absolutae argumentum praefigerem, et umbratilem pugnam illam vocarem, ne a communi et veterum et recentiorum sententia discederem, declamationis titulo eam nominavi. Hactenus enim ita sensi, nullum aliud inter declamationem et orationem, quam inter schiamachiam (igy) et legitimum certamen esse discrimen. At nunc te praeceptore didici, declamationi maiorem quamdam vim ac totius actionis vehementiam esse peculiarem ac propriam. Duorum igitur alterum est a me faciendum; aut nervus intendendus, ac maior vis

in adversarios adhibenda, ut quod declamationis est proprium, in ea non desideretur (quod tamen mihi, meam coram clementissimo Senatu causam agenti minime videtur consultum); aut, si me sedatum esse perpetuo oportet, ut oratio possit apellari, ex argumento eam partem tollere est necesse, in qua dico, me hoc scripto exercere voluisse. Id vero posterius tuo consilio fretus facturus sum libens; cum ita in oratione postea nihil sit immutandum. Et ad summam quidem laudem pertinet, quod me non puerorum more declamare, sed oratoris modo vis orare. Tum vero mihi dolebit plurimum, in eo statu esse res meas, ut in actionem ea non sit proditura; cum hactenus certa mihi spes nulla se ostendat, qua in patriam restitutus, e suggestu (quod maxime cupio) recitare illam possim. Licet; ut inquit Hesiodus:

ἐλπὶς ἐν ζῴοισιν ἀνέλπιτοι δὲ θανόντες.

Quod praeterea modeste etiam significas, ad demonstrativum potius, quam iudiciale genus eam pertinere; cum vitae, morum ac gestorum prolixam satis narrationem contineat, id quoque libenter legi, et gravis ac seria est admonitio. Cur tamen ego in alterum genus retulerim; ea fuit ratio.

Cum genera miscentur, ab eo, quod potissimum causae scopum spectat, fit denominatio; cui reliqua veluti deserviunt ac famulantur. Atque ideo cum praeteritae rei actio sit instituta, ad iudicium putavi merito referendam; quo vero maiorem apud iudices fidem facerent argumenta, tota illa de vita et moribus commentatio est adiecta. Res quidem extra causam, de qua agitur, quam etiam Aristoteles πολιτειών μοχδηρίαν ac iudiciorum depravationem ac corruptelam appellavit. Ea tamen cum in omni fere Republica, ac prae

sertim Veneta, maximo sit in usu, ac vim habeat potissimam, minime a me fuit negligenda. Si meae hae rationes tibi non probantur, tuo iudicio facile concedam, ut aliud genus nominetur. Te enim duce me errare posse vix puto.

Themistii philosophi orationes aliquot, e Graecis Latinas per me factas, ante aliquot menses in lucem dedi. Earum exemplum unum ad Stradam multos iam dies misi, illum obtestatus, ut primo quoque tempore curaret ad te perferri. Nec dubito, quin diligenter id fuerit curatum. Eas ego quidem non dignas iudicavi, quae a te legerentur; sed quando rem non magno adeo me studio confectam, tibi non displicuisse animadverti; non putavi me rem tibi ingratam facturum, si hasce etiam orationes ad te darem. Animi in te mei voluntas, non muneris tenuitas fuit spectanda, quod ut boni consulas, etiam atque etiam rogo.

Stradam ego antea amabam; at nunc me illi devinctissimum esse oportere video, qui tanti viri benevolentiam mihi conciliavit, quae certe ingentis thesauri loco mihi aestimatur.

Deum Optimum Maximum rogo, ut te omni ex parte felicem reddat, ac tuam mihi benevolentiam perpetuo conservet. Vale. Norimbergae die 25. Junii anno 1559.

Reverendissimae Amplitudinis tuae.

observantissimus

Hieronymus Donzellinus

Doctor Medicinae.

Kívül: Reverendissimo Agriensi Episcopo, Domino

mihi colendissimo.

Verancsics jegyzéke: Redditae Augustae X. Julii 1559.

« ÖncekiDevam »