Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ANTONII VERANCII EPISTOLAE.

III.

MONVM. HVNG. HIST.

SCRIPTORES XIX.

1

I.

Maximilián cseh királynak Verancsics Antal.

Ea quae Agriensis attigit opinione sua in tractatn de pace
Turcica. 1559.

Sacra Maiestas Regia, domine domine mihi cle- 1559.kezdetén. mentissime. Perlecto et considerato tractatu, qui nunc habetur Maiestatibus Vestris Sacratissimis cum Turcarum Principe de pacis vel induciarum negotio iuxta clemens Maiestatum Vestrarum mandatum et voluntatem ea, quae mihi in eo visa sunt attingenda, attigi, et Maiestatibus Vestris hoc praesenti scripto humillime porrigo.

Imprimis itaque quod attinet ad XV. articulum earum conditionum, quibus Turcarum Princeps subscribere debebit, nimirum de libertate aedificandi et reparandi fortalicia. Hic articulus videretur mihi caute esse tractandus, et bono aliquo modo constituendus. Quia quum nos ea etiam fortalicia, quae nunc habemus, alia demolimur, alia vero destituimus, vel ad Maiestates Vestras deferimus, quod servare ipsi non possimus; haec libertas, si Turcis concedetur absolute, verendum cst, ne interim tot locis castella erigi faciat, quot voluerit.

Ideo humillime censerem esse constituendum, ut quaelibet pars extructa iam castella seu fortalicia, arcesque et civitates habeat reparandi, muniendique

potestatem; sed nova erigendi nequaquam, praesertim autem in bonis dedititiis, et quae utrique parti pendunt census et servitia exhibent et proventus administrant.

Si vero illud etiam statueretur, ut cuique parti in sua ditione liceret eiusmodi fortalicia erigere; verendum esse arbitror, ne Turcae omnes eas Regni partes ditionem suam esse astruerent, in quibus habeant villas dedititias, occasioneque huiusmodi inciperent opponere castella et Giulae, et Agriae, et Zigeto, et pluribus aliis locis Maiestatum Vestrarum finitimis, ut proxime etiam scripseram, fuisse rumores, quod circum Agriam, inter Cumanos, et in vicina eorum castella quaedam molirentur. Quod tamen Maiestatum Vestrarum Sacratissimarum, et Consiliariorum iudicio melius diiudicabitur.

In illis etiam duobus articulis XXIII. et XXIV., quibus declaratur, quomodo differentiae inter utrosque finitimos exortae tractari et complanari debebunt. Putarem his addendum, et clare exponendum esse, tanquam rem omnino necessariam, ut hominum Christianorum testimoniis Turcici commissarii in revisione differentiarum praefataram fidem adhibeant, sic ut a Commissarariis Maiestatum Vestrarum eorum hominibus adhibebitur. Nam alioqui frustra fierent Commissariorum conventus, qui alias etiam semper hac sola causa fuere intermissi et perturbati, sine ulla bona controversiarum compositione.

Ad primam autem opinionem dominorum Consiliariorum quod attinet, in qua agitur de capessendo bello contra Turcam, si adesset modus et facultas ; pace praesertim inter Gallum et Philippum Regem consequuta.

Humillime censerem, non adeo esse festinandum, donec Sacratissimae Vestrae Maiestates et Imperii statum firmarent, omniumque Principum Germaniae animos ad concordiam revocatos sibi vendicarent, et nervum belli, quod omnino pacis tempore fierí consuevit, compararent.

Differendum id ea etiam causa nonnihil esset, dum scilicet supradicta pax firmiter coalesceret, et plane appareret, esse seriam, Gallusque ipse ex toto ab amicitia Turcae recederet. Quod facile sperarem posse fieri, ubi diuturnior nonnihil benevolentia et mutuis officiis Maiestatum Vestrarum delinietur.

Alioqui si (nondum his confectis) repente postularetur Gallus ad bellum Turcicum, Turca quoque novis quibusdam fortasse rationibus de re sua initis, et Gallum ipsum ad se retraheret, et dissidia domestica sopiret, quo se tueri contra nos posset; timendum esset, ne opinione celerius bellum contra Maiestates Vestras susciperet et rabidiorem (így) multo, quam unquam alias experiremur.

Puto itaque, caute ac summa dexteritate utendum esse ad retinendum Gallum in officio, qui omnino, etiamsi amicus et affinis factus sit, non facile tamen patietur, ut domus Austriae altius efferatur.

Verum si haec praedicta non sunt offutura, et facultas belligerendi adsit, censerem ipse quoque humillime, Turcam bello mox esse premendum, his difficultatibus domi laborantem.

Ubi autem dicit dominus Augerius, pacem ipsam nullis temporis finibus esse circumscriptam, paci huic nequaquam puto esse fidendum; etiamsi cum Christiano Principe ageretur, quanto minus quod cum Turca agitur, qui eam haudquaquam a Maiestatibus Vestris

« ÖncekiDevam »