Sayfadaki görseller
PDF
ePub

natio Reverendissima seu Agriam, seu alio iter institueret. Cognovi abituram brevi, nec haesuram Viennae usque ad reditum Caesaris, quamtumvis illi speretur maturus. Etsi igitur molestum est, videre me non posse Vestram dominationem Reverendissimam, neque salutare, antequam Vienna abeat; tamen non potui non brevi hac epistola testari, quam sim amans nominis atque ornamentorum Vestrae dominationis Reverendissimae, et precari bene Vestrae dominationi Reverendissimae, quocunque demum iter sit Vestrae dominationi Reverendissimae susceptum. Desii possidere concessam mihi feriandi facultatem; quare id operam dabam nuper, ut primo quoque tempore in aulam reverterer. Sed ecce obvium mihi scriptum Reverendissimi domini Quinque-Ecclesiensis, quo admonebar, ne hinc discederem; sed expectarem Maiestatis Caesareae, 'domini mei clementissimi adventum, qui futurus esset celerrimus. Hic nunc itaque curo cuticulam tantisper, dum certior de certiore adventu Caesaris redditus Viennam me conferam. Aliter non accidit, quam putabamus; nimirum cunctatur Caesar, praeter Reverendissimi domini Quinque-Ecclesiensis opinionem, et meam expectationem. Vellem equidem in aula iam esse, partim ob mandata Caesaris, partim mea ipsius causa; decet enim me domini mei clementem in me voluntatem agnoscere. Sed non video, cur me in incertum proficisci oporteat. Et omnino, multus esset labor, iter usque ad Caesarem absolvere, nec posse tamen consistere, sed redire recta. Huc accessura esset haud dubie et sumptuum magnitudo, praesertim per Germaniam, quae loculis mediocribus est inimica. Quamobrem et propitio Caesare, nec mala ratione hic me ad tempus posse consistere mihi per

suadeo. Egi antea Vestrae dominationi Reverendissimae de decimis gratias, ago et nunc, quas possum maximas, quando non possum aliud; mallem enim peculiari aliquo servitutis genere testari, non conferri in ingratum hanc Vestrae dominationis Reverendissimae beneficentiam, et omnino magni facere me Vestrae dominationis Reverendissimae benignam in me voluntatem. Sed cum Vestra dominatio Reverendissima longius abesset sub meum ad meos reditum, et mandata Vestrae dominationis Reverendissimae essent a praefectis Vestrae dominationis Agriensibus in parte mutata, nec esset colligendi mihi facultas idonea, eum quem consequi posse videbar Vestrae dominationis Reverendissimae pietatis in me fructum Petri Cerey amici mei fidei commisi. Et si autem ne haec quidem vulgaris est adversum me Vestrae dominationis Reverendissimae beneficentia, tamen uberior futurus erat muneris Vestrae dominationis Reverandissimae fructus, si non fuisset divisum id a Praefectis trifariam. Non queror de Vestrae dominationis Reverendissisimae beneficentia; non decet enim, nec fas est. Illud tantum moneo, quid mihi sit actum, postquam mandata Vestrae dominationis Reverendissimae misi Agriam de decimis mihi donatis. Facturus eram hoc antea, nisi certo mihi persuasissem, Vestram dominationem Reverendissimam profectam in Gallias. Sic enim erat mihi per dominum Leweldi nunctiatum, credi ab omnibus Vestram dominationem Reverendissimam Augusta recta profecturam in Gallias. Novarum rerum equidem nihil habeo. Quare Vestra dominatio Reverendissima ignoscet mihi merito, si ieiunam et vacuam rebus novis a me acceperit epistolam. Servet Deus Vestram dominationem Reverendissimam salvam at

que incolumem multis annis. Ex Sarwar XXI. Augusti M.D.L.VIIII. Eiusdem dominationis Vestrae Reverendissimae

servitor Gaspar Peczy.

Kívül: Reverendissimo Domino Domino Antonio Verantio Episcopo Agriensi, Maiestatis Caesareae Consiliario etc. Domino et patrono singulari.

XVII.

Telekesy Imrének Verancsics Antal.

Ad Dominum Emericum Telekesy.

Magnifice domine. Sigismundus Balassa decimas 1559. aug. 24. nostras, immo Suae Caesareae Maiestatis domini nostri clementissimi, violenter occupat, et eas in sua redigit horrea contra omnem aequitatem et iura Regni; neque contentus hac direptione tritici, vinis etiam minatur. Quod ut potentius perficere possit, a vicinis, ut a Magnifico domino Bebek, a domino Gaspare Magochy, a domino Joanne Alagy, a domino Simone Forgach, et ab omnibus aliis, a quibus potest, auxilia gentium sollicitat. De quorum integritate atque amicitia, quum nobis diffidentia nulla sit, tum certe nequeo in animum inducere, passuram Vestram Magnificam dominationem, ut quipiam ex capitaneis suis bona mea, vel potius Caesarea, hostiliter invadant et diripiant. Propterea Eandem rogo, velit huic licentiae auctoritate sua, qua in istis nostris finibus potitur,

atque emineat, occurrere et tueri, si non bona mea, at saltem ea quae sunt Suae Caesareae Maiestatis ; quum Agria, etsi mihi sit data, et meo nomine teneatur, Caesareae tamen Maiestati omnis iniuria et omne damnum infertur, quodcunque a quocunque Agriae inferetur. Quemadmodum Magnifica dominatio Vestra brevi ex mandato Suae Caesareae Maiestatis ad eandem dato intelliget; ut videlicet succurrat Agriae, nec eam ab huiusmodi violentibus diripi sinat. Quod cum factura sit, magna cum Caesareae et Regiae Maiestatum gratia, tum certe et ab nostra amicitia reddentur illi debitae et officiosae gratiae. Deus Eandem feliciter conservet. Viennae 24-a Augusti 1559.

1559. aug. 25.

XVIII.

Pécsy Gáspárnak Verancsics Antal.

Ad Dominum Gasparem Peccium.

Nullae unquam litterae tuae ad me quovis tempore, et quamvis breves perferuntur, quae mihi gratiosissimae et suavissimae non veniant. Idque eo potissimum, quod ut in dies amorem et benevolentiam tuam erga me experior cumulatiorem; ita etiam quasque posteriores tuas litteras locupletiores officiis recipio. Quemadmodum in his videre licuit, quas proxime dedisti ad me Sarvario; mihique sic in his omnibus rebus, quae expetuntur ab amicis respondere et

satisfacere videaris, ut me in dies tibi reddas obligatiorem. Atque hoc, ut virtutes tuas iam in lucem positas agere in me plane perspicio, ita equidem et redamare te, et debere tibi non recuso. Verum ommissis his, ut in vetere amicitia supervacaneis, mei quod tam amanter, tamque sedulo memineris, re quidem praestas, quod verbis polliceris, et me quantum ames, testaris, fidemque mihi facis in re minime dubia; quum iam dudum habes persuasum, Tibi me esse charissimum. Hincque est, quod et videre me optaveris, et sane merito etiam dubitaveris, an me videre potuisses, si te Viennam contulisses; quod plane nescieris, hicne ad Caesaris reditum pedem essem fixurus, an recta Agriam perecturus. Quippe qui nec ipse initio crediderim, quod vel quadriduum essem extracturus Viennae, Agriam festinans maximis itineribus; propter tria potissimum, quae alias ex me intelliges. Quare, quod me hoc tempore non conveneris, liberum te hac sollicitudine facio, tua epistola contentissimus, qua et desiderium tuum probasti affatim mihi, et exhibuisti praesentiam. Feriandi vero concessam tibi nuper in agricolatione tua facultatem, quod tute interruperis, compatior. Sed probe facis, quod a Caesare, et tibi et similibus tui clementissimo, diu abesse nequeas. Et si etiam somnias de officiis, quibus Maiestati eius debeas, geris te sane quum virtutibus tuis, tum etiam fide tua dignissime, qui tanti Caesaris gratiam noscis, et refrigescere erga te, quod etiam prudentissime cogitas, non pateris. Verum et Reverendissimus dominus Quinque-Ecclesiensis, frater meus mihi semper observandus, quique te singulariter amat, amicissime tecum egit, esque non infeliciter usus optimo quoppiam angeli tui monitore, ne in eam Augustanam sump

MONUM, HUNG. HIST.

SCRIPT, XIX,

5

« ÖncekiDevam »