Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dione liberasset, nisi Agriensis Episcopi auxiliis fuisset auctus et adiutus. Verum haec ut odiosa, quia vera, omittantur. Et rogati ambo sitis nobis, ut iam de decimis nostris sileatis. Quia nos nullius amicitiae gratia destituemus Agriam, vel Maiestatem Caesaream informabit dominatio Vestra vel non. Nam nobis data sunt mandata etiam nunc recens, ut arcis huius diligentem habeamus custodiam. Ultra quod ex his etiam duobus millibus florenorum, quae data sunt nobis ex Camera ratione nostrarum decimarum, ducentis equitibus, qui tenentur hic nomine et sumptibus Caesareae Maiestatis, stipendium unum dederimus, ad quod non obligaremur. Fecimus tamen publici, et Maiestatis Suae Caesareae commodi causa, ut hos milites in officio contineremus, nec paupertatem nobilium eorum sustentatione vexaremus, ut quidam alius facit. Ac sic geritne se dominus Telekessy erga suos Principes, scimus omnes. Non videmus tamen nos, quod in hunc modum sua pro eis exponeret, ut Episcopus Agriensis. Pluribus scripsimus de his, non alia causa, quam ut nos non vexetis amplius, quum hic incumbant nobis multo maiora onera, quam istic vobis.

De acervo nostro in districtu Nagy Wywar per homines dominationis Vestrae triturato, non est, cur illi aliquam informationem vel nos, vel provisor noster describat; quum dominatio Vestra Egregia ita bene scit negotium, ut nos ab ea potius informari deberemus. Igitur dominationem Vestram rogamus, utatur nostra amicitia sinceriter, quam ei non semel, sed iam saepissime et obtulimus et declaravimus; data penes hoc fraterna opera, ne nobis dominus Telekessy quoque molestus sit, neve invadat in decimas nostras, donec Suae Caesareae Maiestati scit et videt

esse fideles. Quia alioqui quicunque nos nostraque vexabit, ille nec Sacratissimo Imperatori nostro fidelis erit, nec nobis amicus; quandoquidem nos existentes Suae Caesareae Maiestatis fideles, a fidelibus suis diripi et spoliari minime debemus. Et haec sunt, quae impraesentia litteris suis ad respondendum habuimus. Cui nos et officia nostra ex animo commendamus. Agriae 5. Octobris 1559,

XXII.

Haszan beg hatvvani zangsáknak Verencsics Antal.

Ad Hassan begum Zangziacchum Hatvanensem.

Magnifice domine, vicine nobis honorande, salu-1559. oct. 5. tem et benevolentiae nostrae oblationem. Litterae Vestrae Magnificae dominationis nobis pergratae fuerunt, quibus oblationem eius bonae vicinitatis nobis ostendit, maxime ob propinquitatem nostrae nationis Croatae, unde et nos natos, et dominationem Vestram Magnificam promanasse magnopere gratulamur. Si quidem nihil aeque nobis charum esse potest, quam si quos ex genere nostro propinquos nobis esse contingat, eorum bona et optata fruamur vicinitate; quod certe imprimis de Vestra Magnifica dominatione intelligere et sentire vellemus, cuius non modo Croatici generis propinquitas, sed ipsius loci vicinitas grata multo magis esset, si pro eo voto nostro, quod magnopere de Eius amicitia speraremus, mutua bona

amicitia frui possemus. Verum quum et proxime Vestra Magnifica dominatio quendam colonum nostrum magna summa pecuniarum taxaverit, ut intelligimus, alios XII iudices nostrae ditionis ad se accersiri fecerit, quos credimus nihilo liberalius et clementius tractaturam, quam tractavit priorem; quod sane a vicinitate Eius non expectaremus *). Qua de re, quamvis ad Magnificum dominum Passam Budensem, Locumtenentem Vestri Imperatoris querulose scripserimus, et de hisce intollerabilibus detrimentis miserorum Vestri et nostri Imperatoris colonorum conquesti simus; nihilominus quod peculiariter ad Vestram Magnificam dominationem attinet, rogamus diligenter pro ea vicinitate et propinquitate gentili, quae est nobis **), velit remissius cum nostris communibus colonis agere, qui aeque utrisque nostrum serviunt et tributa pendunt. Alioqui si crudelius quid in eos, et Vestra Magnifica dominatio, et alii vicini vestrates exercere non desierint, cogemur nos etiam non aequo animo ferre huiusmodi iniurias. In reliquis, ubi Vestra Magnifica dominatio offert nobis munificentiam suam de rebus Turcicis, gratias Eidem habemus, et illa, si opus alioqui habuerimus, libenti animo etiam non rogati utemur; vicissimque Eidem offerimus, quicquid ex parte nostra in eam conferre poterimus, quo mutuae benevolentiae non desimus. Quam bene valere optamus. Datum Agriae 5. die Octobris 1559.

*) Kijavítva. Előbb volt „,quod sane a vicinitate et nostrae nationis propinquitate minime expectaremus.“

**) Javítás. Előbb voit pro ea vicinitate, et nostrae gentis Croaticae propinquitate, quae nobis ambobus grata est, velit remissius" stb.

XXIII.

Hruztan pasa budai beglerbegnek Verancsics Antal.
Ad Passam Hruztanum, Budensem Beglerbegum.

Zangzyacchus Hatvanensis Hazzanbegus non desistit a vexatione colonorum nostrorum vallis huius Agriensis. Alberto enim Molnar, de quo proximis litteris scripsimus, multato florenis 400, et pluribus modis afflicto, nunc denuo viros XII ex eadem valle iussit ad se venire, existimamusque, quod similiter hos etiam, ut Albertum. male sit habiturus, et multaturus pecunia. Quae quum fiant sub oculis tuis et nostris, quonam ea animo tu sis laturus, nescimus; nos tamen aegerrimo ferimus, atque etiam maxime offendimur, nec omnino sustinemus. Idque ea potissimum de causa, quod quum ad ipsum Hazzanbegum dediti vallis huius non pertineant, nec sit ipse Budensis Passa, vel Beglerbegus, nec potentissimi Principis Turcici per Hungariam Locumtenens, colonos nihilominus vestro ac nostro Caesari communes, eosdemque innocuos audeat sine ulla pietate expilare et discruciare.

Propterea, quia dominatio tua in his finibus summa potitur Principis sui potestate, et omnium Zangzyacchorum eius habenas regit; egregie fungetur suo officio; si hunc hominem represserit ab huiusmodi audacia. Alioqui si neglexerit, cogemur nos quoque sic interdum colonos memoratos visere, inter quos ipse Hazzanbegus et caeteri Zangzyacchi inobe

1559. oct..

dientes dominationis tuae sedent, ut, postquam vosmet sic vultis, reddentur et vobis et nobis inutiles. Quae autem Hazzanbegus Hatvanensis agit, eadem et Filekinus, et Zolnokensis Velibegus agit. Quo rum Filekinus detento apud se iudice oppidi Zyxo, V millia florenorum ab eo exigit. Zolnokensis vero non contentus miserae et aeruminosae plebiculae solitis muneribus, cuppas et similia vasa argentea inaurata extorquet. Tua vero dominatio, quae huiusmodi insolitas et intollerabiles extorsiones in aliis damnare et punire deberet; sciens, displicere eas et Imperatori vestro, et Passis eius Vesiriis, pares ipsa quoque cum indignissimis caedibus exercet. Quid enim Jaazbrinenses oppidani commeruerunt, quod ex eis duos necari fecerit, ac septem millibus et quingentis florenis, quos cum Derwisbego Zegediensi Zangzyaccho est divisura, condemnarit, censu minime sane ordinario, sed extorsione insolita, quae magnis etiam civitatibus intollerabilis foret. Idque nec Imperatore vestro sciente, nec Vesiriis eius; mandando insuper universis, ne nobis pro ea parte, qua Caesari nostro subsunt, obediant, ne ad nos commeant, nec proventus ac census consuetos nobis pendant, nec servitia exhibeant, quo sic et Imperatorem nostrum a possessione eorum excludatis, et eisdem abutamini pro voluntate vestra ad omne exactionum ac servitutis genus, ut abutamini iis, quos in tergo iam reliquistis Rascianis et Bulgaris.

Quod an fit de consensu et scitu vestri Principis ac Vesiriorum eius, qui fere quotidie litteris ac nunciis suis offerunt sese Sacratissimo Caesari nostro ad colendam praesentem hanc firmissimam pacem, bene perpendas, domine Passa; quia nec Prin

« ÖncekiDevam »