Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ceps tuus ac Vesirii eius haec per te perque alios finitimos praefectos agi volunt, uti nos, qui proxime apud vos oratores fuimus, liquido cognoverimus et viderimus etiam quosdam in Porta illius fuisse castigatos.

Quare si quo casu praefatae pacis consequetur perturbatio, sciat neminem alium, quam tuam Magnificam dominationem solam futuram in causa, quod ab huiusmodi insolita et gravissima oppressione colonorum deditorum desistere suos zangzyacchos non inhibuerit. At ne id contingat aliquando, rogamus tuam dominationem, velit pro integritate et authoritate sua mature his occurrere, curareque diligenter, ut ea aequitate communes coloni ii tam ab ipsa tua dominatione, quam a subditis tuis tractentur, qua deceat pro foedere veteris amicitiae, et novae huius pacis, quod nunc et ab initio super his conventum et transactum sit inter nostrum et vestrum Caesarem.

Alioqui si secus dominatio tua animum suum induxerit, et in miserorum oppressione pro hoc in coepto suo ac suorum perexerit, scire eam cum protestatione volumus, quod nos quoque eorundem colonorum eam rationem et curam habituri sumus, ut illos pro dimidia parte Sacratissimi Caesaris nostri defendamus et manuteneamus. Parati interim et vicinitati nostrae mutuae, et iam confectae inter nos paci constanter studere, si tua quoque dominatio dedititios et communes nobis ac vobis colonos clementius tractandos curabit, suosque milites in stationibus suis continebit. Bene et felix valeat. Agriae VIII. Octobris 1559.

MONUM. HUN. HIST.

SCRIPT. XIX.

6

XXIV.

Bornemisza Benedeknek Verancsics Antal.

Ad dominum Benedictum Bornemissam.

1559. oct. 10.

De amicitia mea erga dominationem Vestram Egregiam non est, quod debat dubitare; etsi manifestior aliqua inter nos dissensio oriretur. Verum si quid de illa coeperit dubitare, signum est, quod me in parte aliqua laedat, suaque admonetur conscientia, ne id facere velit. Quia autem bene apparet, quod me re vera laedit, esto quod suavissime ad me scripserit, eandem peto, meminerit, quod ab initio mutuae nostrae notitiae non solum amicitiam et benevolentiam eius semper optaverim, sed etiam pro pensissimo animo tum decori, tum honori suo studuerim. quandocunque vidi rem et commodum suum vel apud Principes vel apud magnates postulare.

Nunc vero, quum iam ad hanc amicitiam nostram munus quoque et cura accessit conservandorum horum finium, quae nos nescio quo pacto strictius videtur coniunxisse; existimarem ita nos et amore, et voluntate, et consensu mutuo coniunctos esse debere. ut quae coniunctissima esse possint.

Atque haec, quum sese sic habeant, et ambo totius functionis a Sacratissima Caesarea Maiestate commissae nobis terminos, et nomina possessionum scripto acceperimus; par est, ut ambo partibus nostris contentemur, nec dominatio Vestra occupet ad Agri

am pertinentia, nec ego, quae sunt Giulae assignata. Quandoquidem hoc utrumque confinium, quum sit invicem limitaneum, mutuo certe iuvari etiam sese debet, a quibuscunque hostibus vexaretur.

Exposui dominationi Vestrae Egregiae veterem nostram necessariam necessitudinem, et ostendi, qualis praesens esse debeat, quare etiam ratione his finibus praeesse nos, sine mutua contentione conveniat declarari. Propterea quod ad Jazigum et Cumanorum administrationem attinet, etsi tam prior quam praesens mea possessio satis possit esse testis, eos ab initio semper in Agriensi ditione fuisse habitos, scire tamen dominatio Vestra Egregia debet, Maiestatem Caesaream, dominum nostrum clementissimum, nequaquam velle eosdem Jaziges et Cumanos distrahi ac dispergi in plures possessores, quos iam dudum applicuit Agriae, curamque eorum rationistae suo iniunxit, Quod quum proxime intellexerit dominatio Vestra a domino Tursone, eique ab eodem mandatum sit, ut possessione ac administratione Cumanorum Kewn Sent Marton, Baboczka, Eched, Mester Zalassa, Homok Zalassa et Telek Zalassa abstineat, tum etiam ex hoc praesenti mandato Regiae Maiestatis intelliget, quod ei per Joannem Litteratum militem nostrum misi, Sacratissimos Principes nostros nequaquam velle, ut hae sex possessiones administrentur ad Giulam, simul cum oppidis Chongrad, Zeged et Debreczen; Vestramque Egregiam dominationem fraterne rogo, velit ipsius Regiae Maiestatis obedire mandato; nobisque easdem possessiones pacifice remittere. Quod ab Eadem cum Maiestas Regia clementer est acceptura, tum ego etiam recognoscam omni amicitia et solitis. meis officiis, quae illi ut fuerunt hactenus semper pa

rata, ita imposterum nunquam sunt defutura. De Tewr autem, ac Tyssa Varsan non loquor quicquam, nec de servitiis Debreceniensium, qui tantummodo censu obligantur ad Agriam. Reliqua loquetur Joannes Litteratus, cui dominatio Vestra credere non gravabitur. Et bene valeat. Agriae X. octobris 1559.

Antonius Verantius Episcopus Agriensis Comes perpetuus Hewessiensis ac Borsodiensis etc.

XXV.

Ferdinánd császárnak Verancsics Antal.

1559. oct. 15.

Sacratissima et Catholica Caesarea Maiestas, domine domine et Imperator mihi clementissime. Post fidelium et perpetuorum servitiorum meorum in gratiam Vestrae Sacratissimae Caesareae Maiestatis humillimam commendationem. Quae mihi Maiestas Vestra Caesarea proximis litteris suis clementer significare dignata est, de habenda maiore et diligentiore arcis huius Agriensis custodia; quod videlicet absente me non eo modo et ordine servarentur in ea vigi liae, ut et magnitudo et laxitas loci postularet; immo quod in eadem arce nec equites more antea solito pernoctarent, nec aliquando vel 40 pedites reperirentur; et quod milites huius praesidii seniores discessum pararent, idque omnino vergeret in eiusdem huius arcis et totius Regni detrimentum; humillime intellexi, et eo accepi animo, quo fidelem et obedientem servitorem decet.

Verum, Clementissime Imperator, ut ad ea pro veritate et pro maiore informatione status huius arcis respondeam, haud dubie ita est, quod peditatu sufficienti non est instructa, quod optime domini etiam Commissarii perviderunt. Nam quum oppidum, quod non est, nisi vallo munitum, peditatu indigeat aeque ac ipsa arx, trecenti pedites mihi in conventione assignati, utrique loco pro exigentia sufficientis custodiae non sunt satis. Tempore enim primum Gregorii quondam Litterati; deinde etiam Magnifici domini Stephani Dobo; et postea Pauli quoque Zarkandi sic erat is uterque locus peditibus provisus, ut 300 in arce, in oppido 200, quod quatuor portas habet, servabantur. Nunc 300 duntaxat utrobique servantur; nimirum in arce 200, et in oppido 100; quod nulla quidem ratione peditibus carere potest.

Et quia ii nostri pedites homines instabiles sunt, nec omnes facile diu persistunt uno in loco, emittique interdum soleant, partim ad necessitates arcis, partim ad iuvandas expeditiones gentium Vestrae Maiestatis, partim etiam quum postulat tempus ad tuendas et importandas decimas, uti nunc factum est, cum parte equitum, fit, Clementissime Imperator, ut saepius minorem eorum numerum domi habeamus.

Sed si ad hos 300, qui in arce omnino servari debent propter eius magnitudinem et laxitatem, 200 vel saltem 150 adderentur, qui in oppido excubarent, satis bene et arci, et oppido pacis tempore esset prospectum. Alioqui donec ista provisio differetur, in arce integer numerus peditum tercentorum non poterit servari, quia centum ex eo mutuandi sunt oppidi custodiae, cuius et portas interdiu, et stationes valli noctu sunt observandae, quod solis oppidanis tota res non

« ÖncekiDevam »