Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
[graphic]

SANCTAE SEDIS

IN COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA ET ILLUSTRATA

STUDIO ET CURA

VICTORII PIAZZESI

IURIS UTRIUSQUE DOCTORIS

SEU

Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia : acta inter ea quae publici fieri possunt iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive Responsa, et alia huiusmodi; praesertim vero Causarum expositiones et resolutiones ex variis EE. Cardinalium Sacris Congregationibus, ad ecclesiastici iuris accuratam intelligentiam et observantiam conferentes, in compendium diligenti studio redactae: alia denique iuridica, quibus opportune illustrantur quae in expositis actis vel difficultatem parere possint, vel ad vigentis iuris notitiam ulterius conducant: in utilitatem eorum qui in Ecclesiae legibus studiose dignoscendis , et in regimine christiani gregis , vel in colenda Domini vinea

sedulo adlaborant.

Volumen XXX.

ROMAE

EX TYPOGRAPHIA POLYGLOTTA

S, CONGR. DE PROPAGANDA FIDE

1897-98.

[ocr errors]

Liberna 8-11-37

EPISTOLA ENCYCLICA Sanctissimi Domini Nostri Leonis XIII

De memoria saeculari B. Petri Canisii.

34492

Militantis Ecclesiae suadet utilitas, non minus quam decus, ut quos excellens virtus ac pietas altius evexit ad gloriam triumphantis, eorum solemni ritu saepius memoria instauretur. Per has enim honoris significationes antiquae subit recordatio sanctitatis, opportuna illa quidem semper, infestis autem virtuti ac fidei temporibus saluberrima. Ac praesenti quoque anno divinae providentiae beneficio fit, ut de expleto saeculo tertio ab exitu Petri Canisii, viri sanctissimi, laetari Nobis liceat, nihil magis pensi habentibus quam ut iis artibus excitentur bonorum animi, quibus per eum virum tam feliciter christianae reipublicae consultum fuit. Refert enim praesens aetas similitudines quasdam eius temporis, in quod incidit Canisius, quum novarum rerum cupidinem et liberioris doctrinae cursum ingens iactura fidei sequeretur morumque perversitas. Utramque pestem, quum a ceteris omnibus, tum impensius a iuventute propulsandam curavit alter ille post Bonifacium Germaniae Apostolus, neque solum opportunis concionibus aut disputandi subtilitate, sed scholis praesertim institutis editisque optimis libris. Cuius praeclara exempla sequuti multi etiam de vestra gente impigri homines iisdemque usi armis contra genus hostium minime rude, nunquam destiterunt ad religionis praesidium ac dignitatem, nobilissimas quasque disciplinas tueri, omnem honestarum artium cultum incenso animo persequi, libentibus ac probantibus Romanis Pontificibus, quibus solertissima semper cura fuit ut litterarum staret antiqua maiestas, et humanitas omnis nova in dies incrementa susciperet. Neque vos latet, Venerabiles Fratres, si quid Nobis ipsis maxime cordi fuit, id spectasse adolescentiam recte ac salubriter instituendam, cui rei certe, quantum licuit, ubicumque prospeximus. Nunc vero praesenti utimur occasione libenter, Petri Canisii strenui ducis exemplum ob oculos ponentes iis qui in Ecclesiae castris militant Christo, ut, quum secum reputaverint iustitiae armis arma consocianda esse doctrinae, causam religionis acrius tueri possint atque felicius.

Quanti negotii munus susceperit vir catholicae fidei retinentissimus, proposita sibi causa rei sacrae et civilis, facile occurrit Germaniae faciem intuentibus sub initia rebellionis luthe

« ÖncekiDevam »