Sayfadaki görseller
PDF
ePub

exoriretur dubium, intelligi posset, utrum inter prohibitos esset computandus.

25. Lex aeterna est ut singulae potestates ea tantum exequantur ad quae Deus illas instituit ordinavitque, neque transcendant terminos suos. Hinc Gelasius I Papa anno 494 haec ad Anastasium Imperatorem scripsit: « Duo quippe sunt, impe<< rator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur; au<< ctoritas Sacra Pontificum et regalis potestas. In quibus tanto « gravius est pondus Sacerdotum, quanto etiam pro ipsis Regibus Domino in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti <«< enim, fili clementissime, quod licet praesideas humano generi << dignitate, rerum tamen praesulibus divinarum devotus colla << submittis, atque ab eis causas tuae salutis expetis, inque su<< mendis coelestibus sacramentis, eisque, ut competit, disponen<< dis, subdi te debere cognoscis religionis ordine potius quam << praeesse. Nosti itaque inter haec, ex illorum te pendere iudi<< cio, non illos ad tuam redigi velle voluntatem. Si enim, quan<< tum ad ordinem pertinet publicae disciplinae, cognoscentes << imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi « quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus mundanis << exclusae videantur obviare sententiae; quo, rogo, te decet << affectu eis obedire, qui pro erogandis venerabilibus sunt at<< tributi mysteriis? Proinde sicut non leve discrimen incumbit << Pontificibus, siluisse pro divinitatis cultu, quod congruit; ita <«< his, quod absit, non mediocre periculum, qui cum parere de<< beant, despiciunt. Et si cunctis generaliter Sacerdotibus recte << divina tractantibus, fidelium convenit corda submitti, quanto << potius Sedis illius praesuli consensus est adhibendus, quem << cunctis Sacerdotibus et Divinitas summa voluit praeeminere, << et subsequens Ecclesiae generalis iugiter pietas celebravit? » Migne, P. L. LIX, 42.

Quae vero Gelasius ad Anastasium Imperatorem scripsit, ipsi Supremi Principes vera esse fassi sunt. Ludovicus Pius Francorum Rex ad Eugenium II R. Pontificem anno 824 scribere non dubitavit, Reges Ecclesiae praesulibus adiumento esse debere: « Quia veraciter nos debitores esse cognovimus, ut his, quibus regimen Ecclesiarum et ovium dominicarum cura com<< missa est, in omnibus causis ad divinum cultum pertinentibus << opem atque auxilium pro qualitate virium nostrarum, et in<< tellectus nostri capacitate feramus ». Mansi XV, 437.

Anno autem 869 Imperator Basilius Macedo Patres in Concilio VIII congregatos ita allocutus est: «Non datum est laicis, « aut iis qui civilibus officiis mancipantur, secundum canonem « dicendi quidquam penitus de ecclesiasticis causis: opus enim << hoc Pontificum et Sacerdotum est. De vobis autem laicis tam « qui in dignitatibus, quam qui absolute conversamini, quid am< plius dicam non habeo, quam quia nullo modo vobis licet de << ecclesiasticis causis sermonem movere; hoc enim investigare et quaerere Patriarcharum, Pontificum et Sacerdotum est, qui « sanctificandi, qui ligandi et solvendi potestatem habent, qui « ecclesiasticas et coelestes sortiti sunt claves; non nostrum qui « pasci debemus, qui sanctificari, qui ligari et a ligamento solvi « debemus ». Mansi XVI, 187, 188.

Et utinam haec aliquando intelligant qui iudicant terram ! 26. Atque illae praesertim sunt regulae, quae propter nova temporum adiuncta observari nequeunt. Regula X Tridentina ex. gr. statuitur. « In singulis civitatibus ac dioecesibus, domus « vel loci, ubi ars impressoria exercetur, et bibliothecae libro« rum venalium saepius visitentur a personis ad id deputandis << ab Episcopo sive eius Vicario, atque etiam ab Inquisitore hae* reticae pravitatis, ut nihil eorum quae prohibentur, aut impri« matur, aut habeatur. Omnes vero librarii et quicumque libro<rum venditores habeant in suis bibliothecis indicem librorum < venalium quos habent, cum subscriptione dictarum personarum, nec alios libros habeant aut vendant, aut quacumque < ratione tradant sine licentia eorumdem deputatorum, sub poena ⚫ amissionis librorum et aliis arbitrio Episcoporum vel Inquisi<torum imponendis ». Et alia quae in eadem regula imponuntur. Haec enim in pluribus Europae statibus observari omnino nequibant; qua de causa necessario in desuetudinem abierunt, videntibus et tolerantibus Romanis Pontificibus, atque Episcopis locorum illorum.

27. Pius Papa IX in epistolis encyclicis datis die 2 Iunii 1848 ad Episcopos aliosque qui librorum censurae praeerant in temporali S. Sedis ditione de Regula X Tridentina multa temperavit. Haec enim statuit:

<< In Sess. X Concilii Lateranensis V, atque iterum in po<< strema Regularum Indicis, quae a Patribus conscriptae per « Tridentinam Synodum deputatis, et a Pio IV, glor. mem., De<cessore Nostro approbatae fuerunt, nec non in aliis aliorum.

<< Romanorum Pontificum sanctionibus interdictum habetur, ut << nulli omnino libri aut scripta evulgentur, nisi antea ecclesia<<<stica auctoritate examinati probatique sint.

<< Iam vero scribendi legendique aviditas et librorum, ma<< xime ephemeridum numerus, nostra hac aetate ita in dies au<< getur, ut iam ecclesiasticis censoribus perdifficile evaserit ipsos <«< omnes ea, qua par est, maturitate expendere, et latior etiam <<< patuerit via illorum fraudibus, qui doctrinas perversas et sa<< crae publicaeque rei noxias disseminare connituntur pagellis << et parvis praesertim libris clandestine editis, quorum porro <«< improbitas eo maiorem inducit fidelium offensionem et scan« dalum, quod ad vigentium canonum tramites perpensi repu<< tantur riteque probati.

<< Haec nos serio considerantes, et nonnullis VV. Fratribus << Nostris S. R. E. Cardinalibus in consilium adhibitis, haben<< tesque ob oculos Decretum Sessionis IV Concilii Tridentini, <<< ubi peculiares sanctiones leguntur circa editionem et evulga<< tionem librorum de rebus sacris, deliberavimus mitigare ali<< qua ex parte alias supra memoratas regulas, ut ita ecclesia<< stici censores diligentius satisfacere valeant officio suo arctio« ribus limitibus definito, ne facile deinceps contingat, ut ipsorum << iudicio probata omnino videantur, quae ex parte saltem eorum << censurae fraudulenter subtracta sunt, vel ab eisdem haud satis << diligenter examinari potuerant.

Itaque motu proprio et apostolica nostra auctoritate De<<cretum Concilii Lateranensis et ceteras supradictas sanctiones << moderando et declarando decernimus atque permittimus, ut << posthac, et donec aliter ab hac Apostolica Sede statuatur, cen<< sores ecclesiastici in locis temporali nostrae ditioni subditis, << de iis tantum solliciti sint quae Divinas Scripturas, Sacram « Theologiam, Historiam Ecclesiasticam, Ius Canonicum, Theologiam naturalem, Ethicen, aliasque huiusmodi religiosas aut « morales disciplinas respiciunt, ac generatim de omnibus, in « quibus religionis vel morum honestatis speciatim intersit. Iuxta << haec igitur statuimus atque permittimus ut in omni epheme«ridum ac librorum genere illi dumtaxat sine praevia eccle<< siastica censura edi nequeant, qui moralis aut religiosi, uti <«< diximus, argumenti sint; in ceteris vero, ii tantum articuli, « qui simile argumentum habeant, vel causam ipsam religionis <«< aut morum honestatis proxime attingant.

« Verum nostrae huius permissionis obtentu nemini um<< quam licebit evulgare iterum, et ne in aliam quidem linguam << conversos, edere libros et scripta illa, quae praecedentibus « ecclesiasticae auctoritatis decretis damnata et prohibita sint, << aut in posterum prohibebuntur. Si quis autem scripta vel li« bros huiusmodi denuo ediderit aut evulgaverit, vel aliter in « iis, quae nostris hisce litteris permissa non sunt, supradictas < canonum sanctaeque huius Sedis sanctiones violaverint, in < posterum pariter illis tenebitur censuris et poenis, quae an<< terioribus ipsis sanctionibus statutae sunt. Nos enim easdem << sanctiones, in quibus a Nobis derogatum illis non est, firmas < esse volumus, et apostolica iterum auctoritate roboramus. Con« firmamus etiam nominatim pecuniariam poenam indictam in << commemorato Decreto Concilii Lateranensis V; quam tamen < eatenus mitigamus, ut gravioribus quoque in casibus summam << centum scutatorum nummum communis nunc romanae monetae non excedat; atque ipsam in pios usus prudenti Epi<< scopi cuiusque arbitrio erogandam mandamus ».

28. Ex ipsis Consultorum deputatorum Votis opportunas notitias excribimus. Variarum Quaestionum, quae illis dirimendae propositae fuere, Prima erat:

<< An deceat, vel expediat, vel necesse sit Regulas Indicis < Sacrosanctae Synodi Tridentinae iussu editas, aliquibus mu<tationibus, seu temperamentis subiicere: et supposito quod ⚫ temperamenta quaedam inducenda videantur, quo aptiori modo id fieri posset: scilicet, vel immutando ipsarum Regu«larum verba, ut olim sibi proposuerat recol. mem. Sum. Pontifex Sistus V, plura his regulis necessaria additurus; vel, haec < veneranda verba intemerata et immutabiliter intacta relinquendo, prout a tribus saeculis constant, novis temperationibus < providendum sit, quemadmodum ad hanc usque diem executa est Apostolica Sedes, nempe Instructione Clementis VIII, <ea omnia quae Sisto V necessaria videbantur, continente; Ob<servationibus eiusdem Clementis VIII et Alexandri VII; Addi* tione Benedicti XIV; Mandato Leonis XII; Monitis Gregorii XVI; « Decretis generalibus; vel tandem alio quodam peculiari, tem⚫porali, et adventitio remedio; episcopis nimirum impertiendo <quasdam facultates, ut per ipsos aliquamdiu liceat in his dispensare, quae, ob summam temporum infelicitatem, in quibusdam * provinciis et regnis ad usum et tractationem deduci nequeunt? »

Quae circa propositam quaestionem electi Consultores decreverint ex relatione Secretarii excribimus.

<< Consultores de hac re diu et mature inter se discepta« bant, varias sententias diligenter perpendentes. Nonnulli enim << venerationi SS. Tridentino Concilio debitae magis consenta<< neum arbitrabantur, si Regulae intactae servarentur, et mu<< tationes vel explanationes necessariae seiunctim proponerentur << a Patribus in futura Synodo diiudicandae; altera vero Con<< sultorum pars hunc modum gravissimis difficultatibus obno<< xium censebat. Etenim animadvertebant plurima Concilii Tri<< dentini aetate opportuna, nunc inutilia, vel etiam omnino im<< possibilia evasisse, ita ut leges applicari nequeant, vel non <«< iuvet. Nec si quaedam additamenta vel explanationes subne<< cterentur, rei satisfieret; sed potius graves antinomiae habe<< rentur, et confusio augeretur. SS. Tridentinae Synodo nullam << perinde iniuriam irrogari; nam non ipsius sane culpa tribuen<< dum, si aliqua ex iis quae sapienter statuerat, nunc mutatis << omnino temporum adiunctis, innoventur; et hoc eo magis quod, << proprius loquendo, hae Regulae non ab ipsa Synodo, sed po<< sterius sanciebantur, iuxta ipsius mentem, sed non ipsius di<< recta auctoritate. Ceterum proximo Concilio oecumenico par << omnino ius inesse ac Tridentino. Haec sententia pluribus pla<<< cuit >>.

29. Praestat partem harum litterarum recitare, ut intelligamus quibus moti rationibus Galliae Episcopi eiusmodi petitionem instituerent. « Perlegenti cuique regulas Indicis librorum prohi« bitorum, quae generales dicuntur, facile, ut videtur, apparebit, << ex illis regulis multas, licet ea qua editae sunt aetate sapien<< tissime conditas, nunc, statu societatis humanae, maxime vero << rei litterariac, ubique et radicitus mutato, partim iam sat in<< utiles, partim observatu maxime difficiles, aliquas etiam impos<< sibiles evasisse. Inde fit ut catholicorum conscientiae plus << quam aequum esset graventur, scrupulis innumeris anxien<< tur, gravissimaeque exponantur tentationi leges praesenti re« rum statui ita parum accommodatas praetermittendi. Omnino «< igitur necesse et urgens esset, ut illae regulae et universa res « Indicis, novo prorsus modo nostrae aetati melius attempe«rato, et observatu faciliori, instaurarentur ». Collectio Lacensis VII, 843.

30. Complures e Germania Episcopi, praeter alia, et Indicis

« ÖncekiDevam »