Sayfadaki görseller
PDF
ePub

direxit: quem Thrasyllus dux Atheniensium e Samo cum navibus 55. est insecutus".

Mindari et Syracusanorum classis cum Thrasylli et Thrasybuli classe ad Cynos-sema, promontorium Hecuba tumulo notum, confligit: ubi post ancipitem pugnam Athenienses victoriam obtinuerunt; amissis navibus 15. hostium vero captis 21. Quod prælium navale a Thucydide plenius descriptum habetur in libro octavo, et Diodoro Siculo anno secundo Olympiadis XCII.

Quarta post pugnam die, refectis magno studio Sesti navibus, Athenienses Cyzicum quæ ab ipsis defecerat navigarunt; conspicatique ad Harpagium et Priapum octo naves profectas e Byzantio, aggressi sunt; ac superatis prælio qui in terra erant, eas in potestatem redegerunt. Mox Cyzicum progressi, eam quoque moenibus tum carentem receperunt, illincque pecunias exegerunto.

d. Alcibiades cum navibus 22. e Samo profectus, ab Halicarnassensibus vim magnam pecuniæ exegit: deinde Meropidem populatus, Con muro munivit; et jam autumno propinquo, magna cum præda in Samum rediit".

Astacus Persa Tissaphernis legatus, concepto contra Delios, qui patria sua ab Atheniensibus pulsi Atramyttium incolebant, occulto odio; sub amicitiæ ac societatis specie optimos eorum quosque in expeditionem evocatos, cum prandentes observasset, militibus suis circumdedit et jaculis confixit.

Antandrii, in Æolide, ne in se simili scelere sæviret Astacus veriti, et onerum impatientes ab eodem sibi impositorum, Peloponnesiorum milites, qui in Hellesponto tum versabantur, ex Abydo per montem Idam in urbem suam deductos acceperunt, et Astaci præsidium ex arce eje

cerunt.

Tissaphernes ab Aspendo in Ioniam reversus, et hac re, et aliis quæ Mileti Cnidique (nam et illinc præsidia ejus pulsa fuerant) acciderunt commotus, magna se a Peloponnesiis contumelia affectum fuisse existimavit. Plura igitur

[blocks in formation]

ab iisdem mala sibi metuens, simulque anxius, ne Pharnabazus qui minore tempore sumptuque eos aluisset, felicius res contra Athenienses gereret: ipse ad eos in Hellespontum ire constituit; ut et de Antandrio facto eos argueret, et de Phoenicum navibus aliisque objectis criminibus sese quam posset commodissime purgaret. Cumque Ephesum primum venisset, sacrificium Dianæ fecit.

Hic Thucydidis terminatur historia: quam deinceps per annos 17. Theopompus, per annos vero 48. continuavit Xenophont. Prioris opus historicum interiit: posterioris extat; sed ȧképalov. Præter proœmium enim, duorum in eo annorum historia desideratur: a fine æstatis anni vigesimi primi belli Peloponnesiaci, in quo Thucydides desiit, usque ad exitum æstatis anni vigesimi tertii.

3594. De 300. navibus in Phoeniciam remissis, Tissaphernes ea ratione Lacedæmoniis se purgavit; id fuisse factum, quod et ab Arabum et ab Ægyptiorum rege Amyrtæo Phæniciæ insidias parari cognovisset: ut ad annum tertium Olympiadis XCIII. habet Diodorus Siculus; quum 147. tantum Phoenicum naves Aspendum pervenisse et a Tissapherne, contra promissi fidem, dimissas fuisse, Thucydides docuerit.

3595. c. Alterum ad Cynos-sema inter Lacedæmonios et Athenienses navale prælium est factum, in quo Atheniensibus erat victoria, quod a Theopompo est descriptum ; ut refert vitæ Thucydidis Græcus scriptor anonymus.

d. Thymochare Athenis cum paucis navibus veniente, statim Lacedæmonii et Athenienses prælio navali rursum congressi sunt; in quo Lacedæmonii ductu Hegesandridæ victores evaserunt".

Paulo post Dorieus Rhodius Diagoræ filius, triremium Thurinarum ex Italia præfectus, hyemis initio cum quatuordecim navibus Rhodo profectus, ad Hellespontum transmisit; ut cum Mindaro se conjungeret, qui ad Abydum subsistens, naves Peloponnesiaci nominis socias undique cogebat. Jamque ad Sigeum Troadis provectus

Thucyd. lib. 8. fin.

Xenophon, initio lib. 1. Hellenicen.

t Diodor. ann. 2. Olymp. 92.

erat Dorieus, quum Athenienses juxta Sestum commorantes, explorato ejus cursu, cum viginti navibus in eum feruntur. Dorieus, accepta fuga, in litus Rhoteum triremes suas subduxit: expositisque militibus, et urbis Dardaniæ præsidio adsumpto, e terra pariter ac navibus pugnam contra Athenienses sustinuit; donec illi tandem nihil se proficere cernentes, Madytum rediere ad reliquum exercitum. Hac pugna conspecta Mindarus, qui apud Ilium Minervæ sacrificabat, ut subsidium suis ferret navesque Doriei reciperet, ad Dardanium promontorium cum navibus 84. contendit: quibus et terrestres Pharnabazi copiæ aderant, ad classem Lacedæmoniorum sublevandam. Quibus obviam procedens Atheniensis navium 74. classis, ad litus juxta Abydum cum eis prælium iniit. Mindarus 97. suas et Doriei naves sub imperio habens, in lævo cornu Syracusanos statuit; dextrum ipse rexit. Dextrum Atheniensium cornu Thrasybulus, sinistrum Thrasyllus duxit. A matutino tempore ad vesperam anceps trahebatur pugna: quum repente Alcibiades, cum 18. navibus ex Samo in Hellespontum navigans, se conspiciendum præbuit. Ex eo Peloponnesii versus Abydum fugerunt: quos ocyus Athenienses insecuti, decem eorum navibus confestim sunt potiti. Exorta dehinc magna ventorum procella, indeque multis circa persecutionem objectis impedimentis; Peloponnesii ad litus incolumes elapsi ad terrestres Pharnabazi copias se receperunt. Qui quidem ipse ingressus equo mare, quousque poterat, dimicabat: idemque ut facerent, equites peditesque suos hortabatur. Peloponnesii quoque navibus constipatis, et opposita hostibus acie, non procul a litore pugnabant. Nocte igitur jam appetente, Athenienses cum 30. vacuis hostium navibus quas ceperant, ac suis in prælio corruptis, Sestum discesserunt: et quam primum illuxit, collectis naufragiorum reliquiis, trophæum excitaverunt. Deinde 40. navibus ibi relictis, cum cæteris alii alio extra Hellespontum ad exigenda tributa sunt profecti. Unus e ducibus Thrasyllus Athenas navigavit, ea quæ acciderant nunciaturus, militemque et naves in supplementum classis petiturus".

Xenoph. Hellen. lib. 1. Diodor. lib. 13. Plutarch, in Alcibiade.

Mindarus circa primam noctis vigiliam Abydum revectus, naves prælio concussas resarcit, et ad Lacedæmonios tam pedestres copias quam supplementa nautica postulatum mittit. Dumque ad instruendam classem necessaria pararentur, terrestribus suis copiis cum Pharnabazo socias Atheniensium in Asia urbes oppugnare constituit.

3596. a. Interea venit in Hellespontum Tissaphernes : cui quum Alcibiades, tam nobili potitus victoria, ostentare se affectaret; cum muneribus donisque hospitalibus, et comitatu imperatorio, triremi ad eum profectus est. Verum Tissaphernes, apud Lacedæmonios jampridem male audiens et ne apud Darium crimen sibi pararetur metuens, comprehensum eum Sardibus conjecit in vincula: præ se ferens, mandatum sibi fuisse a rege, ut Athenienses hostium loco haberentur. Post dies vero triginta Alcibiades, cum Mantitheo quodam in Caria capto, equos nactus nocturna fuga Clazomenas se contulit; Tissaphernem insuper calumniatus, dimissum se ab illo fuisse.

b. Mindarus, hyeme jam exeunte, cum sexaginta navibus Cyzicum petiit, castrisque suis cum Pharnabazi exercitu conjunctis, oppugnatam urbem vi cepit. Contra eum, cum octoginta sex navium classe profecti Alcibiades, Thrasybulus et Theramenes, navali eum primum, deinde terrestri prælio (in quo heroice pugnans ipse cecidit) superaverunt. Syracusani, cum effugere non possent, suas ipsi naves cremarunt: reliqua classe universa potiti Athenienses, ad Proconnesum captivas naves abduxerunt. Rem gestam plenius descripserunt, Xenophon libro primo Hellenicorum, Diodorus libro decimo tertio, Plutarchus in Alcibiade, et in primo stratagematum libro Polyænus.

Postridie Athenienses e Præconneso Cyzicum navigant: ubi in urbem, a Peloponnesiis et Pharnabazo desertam, a Cyzicenis recepti sunt. Duoque ex utraque victoria trophæa excitarunt: unum pugnæ navalis, in Polydori insula; alterum pedestris conflictus, ubi primum hostes in fugam conjecerunt.

[blocks in formation]

Cyzici per viginti dies commoratus Alcibiades, grandi a Cyzicenis accepta pecunia, nullo præterea damno eis illato, in Præconnesum revertitur.

Ductores Atheniensium qui ad Cyzicum hærebant, Chalcedonem devecti, Chrysopolim muris cingunt; locumque in eo ad colligendas decimas, de venientibus e Ponto navibus, constituunt. Relictum hic triginta navium præsidium cum duobus ducibus, Theramene ac Eubulo; qui et oppidum et naves e Ponto venientes observarent, aliisque damnis hostes quibuscunque possent afficerent.

Interceptæ sunt ab Atheniensibus et istæ Laconice scriptæ literæ, ab Hippocrate Mindari legato Lacedæmonem ad ephoros de clade Cyzicena missæ: ""Eppu тà Kaλà' Mívδαρὸς δ ̓ ἀπέσσυται· πεινῶντι τ ̓ ἄνδρες· ἀπορέομες τὶ χρὴ Spav. Effluxerunt res præclaræ; Mindarus interiit: esuriunt milites; quid facto opus sit, nescimus."

His malis fracti Lacedæmonii, pacem petierunt: quam ne acciperent, opera eorum effectum est, quibus ea res quæstum præstabat. Etsi enim Atheniensium modestissimi ad pacem animis inclinabant: qui tamen bellis serendis et ducendis adsueti erant, et ex publicis tumultibus compendium faciebant, bellum prætulerunt. Quam sententiam promovit Cleophon, demagogorum illius temporis maximus: qui cum multa ad rem propositam accommodate dixisset; ἐμετεώρισε τὸν δῆμον, τὸ μέγεθος τῶν εὐηρημάτων προφερόμενος, ὥσπερ τῆς τύχης οὐκ ἐναλλαξ εἰθισμένης βραβεύειν τὰ κατὰ πόλεμον προτερήματα, ut eleganter rem expressit Diodorus Siculus. Cleophon autem iste, qui turbulentis suis concionibus populum ad suam perniciem (ut rerum mox secuta vicissitudo declaravit) a pace avertit, lyrarum faber fuit, quem multi compedibus vinctum meminerant; per fraudem tamen ac turpiter in civium album inscriptus, populo largitionibus corrupto, se gladio collum ei præcisurum minitabatur, qui pacis menti

92.

b Xenoph.

Xenoph. Hellen. lib. 1. Polyb. lib. 4. pag. 312. et Diodor. ann. 4. Olymp.

d Xenoph.

f Justin, lib. 5. cap. 4.

• Xenoph. et Plutarch.

« ÖncekiDevam »