Sayfadaki görseller
PDF
ePub

2911. c. Saul imperio suo a Philistæis est exutus: populo Israelitico gravi et diuturna servitute ab eis oppresso. Qua tandem amota, Saul regnum super Israelem accepisse, id est, denuo recuperasse dicitur. Per multos vero annos duravisse oppressionem illam, argumento est, quod cum octo ante natum Davidem annis ea cœperit; ante illam tamen finitam, de eodem in regno Sauli successuro pronunciaverit Samuel. "Quæsivit sibi Dominus virum juxta cor suum: et præcepit ei Dominus, ut esset princeps super populum suum." Ut enim libertatis recuperandæ Israelitis spem omnem præciderent, ne arma illis suppeterent, fabros omnes ferrarios Philistæi illis abstulerunt: adeo ut, quum ad prælium esset perventum, soli ex toto populo Saul et filius Jonathan ense et hasta armati deprehenderentur.

2919. c. Jessæo Ephrathitæ, in senectute sua1, minimus filiorum David Bethlehemi Judææ, quæ inde civitas Davidis dicta est", nascitur: annis triginta antequam Sauli in regno succederet*.

2941. c. Rejecto Saule, et familia ejus a regni successione exclusa, Samuel post diutinum luctum, Bethlehemum a Deo mittitur ut Davidem post eum regnaturum ungeret: annis quadraginta ante conjurationem Absalomicam'. Qui quidem,

Formosi pecoris custos formosior ipse,

a pascendo grege vocatus", septem senioribus fratribus prælatus, et in medio eorum unctusa, invidiam eorum, ut suorum Joseph, sustinuit: et demum eadem ætate qua Joseph Ægypto, ipse tribui Judæ præfectus est. Interim

41 Sam. cap. 14. ver. 47.

1 Sam. cap. 13. ver. 19. 22.

1 Sam. cap. 20. ver. 6. et Luc. cap. 2.

x 2 Sam. cap. 5. ver. 4. cum 1 Sam. cap.

Ibid. cap. 13. ver. 14.
Ibid. cap. 17. ver. 12.
ver. 4.
16. ver. 1.

y 1 Sam. cap. 16. ver. 1. cum 2 Sam. cap. 15. ver. 7.

* 1 Sam. cap. 16. ver. 11, 12, 18. cum 2 Sam. cap. 7. ver. 3. et Psal. 78.

ver. 70. 71.

a 1 Sam. cap. 16. ver. 13.

Gen. cap. 41. ver. 46.

b Ibid. cap. 17. ver. 28.

vero, ab ipso unctionis die, spiritus Domini super eum venit: spiritus nimirum et fortitudinis, et sapientiæ; cujus utriusque respectu, etiam regnantis Saulis temporibus, totius Israelis dux est constitutuse. Unde et fortissimus bellator evasit, qui Domini pugnaret prælia; idemque propheta et suavissimus psaltes Israelis, qui divinis suis hymnis populum Dei ad finem usque seculi erudiret.

Mephibosheth Jonathanis filius, quinquennio ante patris mortem nascituri.

2944. c. David, ne in Saulis manus tandem aliquando incideret metuens, Gathum (quo et antea confugerat*,) ad Achishum regem, sexcentis viris comitatus, recurrit: a quo Ziclago oppido ad habitandum impetrato, anno uno et mensibus quatuor in terra Philistæorum permansit.

2948. a. Unde irruptione in Geshuritas, Gerzitas, et Amalekitas facta, ad unum omnes tam fœminas quam mares interfecit, ne quis cladis nuncius ad regem Achishum perveniret'.

c. Ad Davidem Ziclagi agentem secesserunt ex agnatis Saulis bellatores robustissimi Benjaminitæ; nec non ex Gaditis viri militares præstantissimi, qui trajecerunt Jordanem mense primo, quum exundaret supra omnes ripas suas: cum ducibus aliis e tribu Benjaminis et Judæm.

2949. c. Rex Achish cum Philistæis suis Israelitas invasurus, Davidem ad prælium secum adduxit"; cui cum sexcentis suis eo proficiscenti adjunxerunt se Manassitarum nonnulli: et castrametati sunt Philistæi Shunemi, Israelitæ vero Gilboæ".

Saul conspecto Philistæorum exercitu territus, consuluit Dominum. Cum vero is illi non responderet, neque per

d 1 Sam. cap. 16. ver. 13. 18. cap. 18. ver. 13, 14.30.

e 1 Sam. cap. 18. ver. 5. 13. et 2 Sam. cap. 5. ver. 2.

1 Sam. cap. 25. ver. 28.

Act. cap. 2. ver. 30. 2 Sam. cap. 23. ver. 1, 2.

h Qui et Meribbaal, 1 Chron. cap. 8. ver. 34. et cap. 9. ver. 40.

i 2 Sam. cap. 4. ver. 4.

1 Sam. cap. 27. ver. 1, 2. 6, 7, 8, &c.

m 1 Chron. cap. 12. ver. 1. 15. 18.

1 Sam. cap. 28. ver. 1, 2.

P 1 Sam. cap. 28. ver. 4.

k 1 Sam. cap. 21. ver. 10.

1 Chron. cap. 12. ver. 19.

somnia, neque per Urim, neque per prophetas; relicto Deo, Endorem ad consulendam Pythonissam noctu concessit: ubi a spectro Samuelis evocato tristem illam accepit sententiam. "Traditurus est Dominus Israelem tecum in manum Philistæorum: et cras tu atque filii tui eritis mecum¶."

Davide absente, Amalekitæ Ziklagum diripuerunt et combusserunt: abductis secum tum reliquorum conjugibus et liberis, tum Davidis etiam uxoribus duabus, Ahinoama Jezreelitide et Abigaile Nabalis vidua'.

Reverso eadem nocte Saule a Pythonissa, Israelitæ castra ad fontem Jezreelis moverunt: Philistæorum copiis omnibus Aphekum congregatis. Ubi, Philistæorum principibus Davidem suspectum habentibus, ille sequente mane cum suis, castris eorum relictis, Ziclagum versus iter suum cœpit: Philistæis Jezreelem, ut cum Israelitis manus consererent, ascendentibus. Unde apparet, non proximo post habitum cum Samuelis spectro colloquium die, quo David adhuc in castris Philistæorum fuerat, sed aliquanto post discessum illius tempore, Saulem cum filiis occubuisse.

Davidi Ziclagum redeunti adjunxerunt se septem Manassitarum chiliarchit. Quum eo tertio advenisset die, atque urbem spoliatam et combustam reperisset; ducentis suorum, qui defecti erant viribus, ad torrentem Besoris relictis, cum aliis quadringentis Amalekitas assecutus, percussit eos a crepusculo usque ad sequentis diei vesperam: prædaque omni recuperata, ovans domum rediit".

Fugato Israelitarum exercitu, tres Saulis filii, Jonathan, Abinadab et Malchisua occubuerunt. Saul, et armiger ipsius in monte Gilboa propriis se interemerunt gladiis. Sequente die, Philistæi capite Saulis amputato, arma ejus in æde idoli sui Ashtaroth deposuerunt, ipsiusque et filiorum cadavera moenibus Bethshanis affixerunt. Jabeshi Gileadis cives, memores beneficii a Saule in regni

1 Sam. cap. 28. ver. 5, 6. 19. &c. 1 Chron. cap. 10. ver. 13, 14. r1 Sam. cap. 30.

S 1 Sam. cap. 28. ver. 25. cap. 29. ver. 1. 3. 10, 11,

1 Chron. cap. 12. ver. 20, 21.

u 1 Sam. cap. 30.

initio ipsis præstiti, cadavera noctu surrepta combusserunt, et ossa sub nemore ad Jabeshum sepeliverunt; jejunantes septem diebus*.

Mephibosheth, Jonathanis occisi filius, cladis nuncio Jezreele perlato, e nutricis territæ et fugam festinantis sinu lapsus, claudus efficitur".

Quum ab Amalekitarum cæde reversus David biduo Ziclagi consedisset, die demum tertio de exercitus Israelitici interitu primum audiit: puero quodam Amalekita, qui prælio interfuit, coronam capiti et armillam brachio Saulis detractam ad illum deferente". Ex quo tam sero per festinantem e prælio ad Davidem perlato nuncio colligitur, aliquot etiam post Davidis e castris Philistæorum discessum diebus, Gilboitanam illam cladem contigisse: quum non sit credibile, sex elapsos fuisse dies, priusquam David factam cladem rescivisset. Neque est quod quisquam miretur, tam diu dilatam fuisse pugnam: quum ad Aphekum quoque Syros postea castra e regione Israelitarum per septem dies habuisse, et septimo demum die acies conflixisse legamus.

David, Amalekita illo, qui se Saulis interfectorem professus est, occiso, Saulis et Jonathanis et populi Dei cladem funebri carmine deplorat. Confluentibus deinde ad eum quotidie Israelitarum copiis auxiliaribus, Deo primum consulto, Hebronem cum sociis suis et eorum famihis commigravit: ubi a tribulibus suis, quum 30. esset annorum, rex unctus, super domum Judæ per annos septem et menses sex regnavita.

Abner, princeps militiæ Saulis, Isbosethum illius filium, Mahanaima traductum, reliquo Israeli præfecit: qui filius 40. annorum, biennio super Israelem regnavisse diciture, pacifice scilicet, et a domo Davidis bello non petitus, quomodo et patris ejus biennium, de regno ipsius libero et

[blocks in formation]

a Philistais minime interturbato, intellectum fuisse vidimus.

David, legatis ad cives Jabeshi Gileadis missis, de humanitate domino suo Sauli præstita gratias illis agit, et regnum Judæ sibi delatum esse significats. In quo ut magis se corroboraret, affinitate cum Talmaio rege Geshuris inita, filiam ejus Maacham in uxorem duxit: quæ Absalomum et sororem ipsius Thamaram illi peperith.

2951. c. Exacto biennio, quo pacifice regno Israelitico potiebatur Isbosethus, diutinum inter ipsius et Davidis partes bellum est exortum: pro his a Joabo, Zerviæ sororis Davidis filio, pro illis ab Abnero, continuo iteratis præliis; ita tamen ut hæ quotidie invalescerent, attenuarentur illæ1.

2952. a. Jubilæus octavus.

2956. d. Abner, contumelia ab Isbosetho affectus, ad Davidem defecit: de transferendo ad eum regno seniores Israelis sollicitans, Benjaminitis audientibus*.

Michal uxor Davidis, quam post illius fugam pater Saul Phaltieli dederat, eam requirenti Davidi ab Isbosetho transmittitur1.

Abner cum viginti virorum comitatu ad Davidem veniens, convivio ab eo excipitur: et pacifice recedens, per dolum a Joabo perfide occiditur, atque a lugente Davide Hebrone sepeliturm.

Conturbatis Israelitis ob cædem Abneris, Bahana et Recab Benjaminitæ dominum suum Isbosethum, æstu diei in cubiculo suo dormientem, obtruncant: caput vero occisi ad Davidem deferentes, morte mulctantur".

Duces et seniores omnium tribuum Hebronem venientes Davidem, tertio inunctum, super totum Israelem regem constituunt.

f 1 Sam. cap. 13. ver. 1.

h 2 Sam. cap. 3. ver. 3. et cap. 13. ver. 1.

i Ibid. cap. 2. ver. 26. cap. 3. ver. 1.

k 2 Sam. cap. 3.

2 Sam. cap. 2. ver. 5, 6, 7.

11 Sam. cap. 25. ver. 44. 2 Sam. cap. 3. ver. 14, 15.

m 2 Sam. cap. 3.

n Ibid. cap. 4.

1 Chron. cap. 12. a versu 23. ad fin. cum cap. 11. ver. 1, 2, 3. et 2 Sam. cap. 5. ver. 1, 2, 3.

« ÖncekiDevam »