Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cisco dicto Checo de Leone qu. Domini ei, de Leone, Joanne eius filio pincerna prefati Magnifici Domini, Zelemia filio qu. Domino Zordani Prate de Padua de contrata Domi, Nigro qu. Domini de Doctis de Padua de Contrata predicta , Ubertino qu. Nascimbene de Grumpo habitatore Padua in contrata S. Nicolai et Francisco Turchelo qu. Domini Antonii de Turchetis de Padua et de contrata domi referendario prefati magnifici Domini testibus ad hoc habitis et rogatis.

Suprascripti Nobiles Milites Dominus Buscarinus de Buscarinis de Padua e Dominus Niger de Nigris de Padua procuratores legitimi et nuntii speciales, et negotiorum gestores de supra specialiter ad hoc suprascripti Magnifici Domini Domini Francisci de Carraria advogarii patroni vicedomini sive defensoris Dominorum Episcoporum et Ecclesie et Episcopatus Paduani ut supra et omnium ipsorum jurium, jurisdictionum et honorum, nec non regaliam, custodiam sive guardiam optinentis in eadem, ut supra. Reverendum in Xpto Patrem et Dominum Dominum Raimundum Dei et Apostolice Sedis gratia Episcopum Paduanum noviter electum ut supra, et in pontificalibus constitutum super uno pallafreno magno cooperto de albo in signum advocatie seu advogarie et patronatus predicti receperunt per brenam pallafrenum ipsius Domini Episcopi, et sociaverunt ipsum pedes cum toto Clero paduano et cum omnibus a dicto loco usque ad Ecclesiam et Episcopatum suum Paduanum, et petierunt ab eodem Domino Episcopo nomine prefati Magnifici Domini renovationem predictorum jurium, ut moris est sibi tradi pallafrenum predictum sic coopertum , super quo erat . Qui Dominus Episcopus Paduanus predictus eisdem Dominis Buscarino et Nigro tradidit et dedit palafrenum predictum recipientibus procuratorio nomine prefati Magnifici Domini advocarii patroni vicedomini seu defensoris ut supra. Itemque Magnificus Dominus jure antedicto et suprascripto die prefato Domino Episcopo processionaliter obviam ivit usque ad locum suprascriptum, et eum cum Canonicis dicte Ecclesie et toto Clero processionaliter sociavit usque ad Ecclesiam suprascriptam donec ibi intronizatus fuit solemniter et receptus . Quibus sic peractis predictus Dominus Episcopus cum toto suo Capitulo exceptis absentibus, qui nec commode vocari poterant, nec de jure debebant omni modo et via, quibus efficacius potuit, promisit nomine suo et Ecclesie antedicte prefato magnifico Domino tamquam vero Patrono advocato, defensore et vicedomino ut supra servare ac exhibere omnem honorem et emolumentum sive utilitatem, ad quos de jure tenetur et consuetudine approbate, et viceversa predictus Magnificus Dominus Domino Episcopo prefato et Capitulo 540 promisit se exhibiturum et impensurum omnia ad que tenetur , quilibet sit verus patronus advocatus defensor et vicedominus ut supra. De quibus his omnibus, ego Mundus Notarius infrascriptus rogatus fui ab utraque parte conficere et publicare instrumentum.

Nota compendiaris
sigilli Raimundi Episcopi Patav.

ܒܪ

[merged small][merged small][merged small][graphic][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][subsumed]

DOCUM E N T U M CXXVI.

DIVERSORUM.

INSTRUMENTUM VICARIATUS FRATRIS PHILIPPI DE PERGAMO

Ann. MCCCLXXVII. 14 Septembris.

Raimundus Dei et Apostolice Sedis gratia Epus Paduanus Venerabili Viro D. Fr. Philippo de Pergamo Prioris Monasterii S. Marie de Tresonibus nostre Dioces. Paduane salutem in Domino sempiternam. Ut nostra Ecclesia Paduana, cui disponente Dno presidemus, nequaquam patiatur spiritualium detrimentum considerantes et attendentes, quod unicuique subditorum nostrorum a nobis justítiam postulantium sumus secundum apostolum justitiæ debitores, et cum multis et variis preocupati negotiis non possumus circa omnia intendere occurentiaque adimplere principaliter, et nostros subditos expedire. Voleptes omnibus personis, quibus in justitia obligamur reddere ac reddi et fieri facere justitie complemenrum, ac de prudentia et discretione vestra in quo tam scientia , quam alias virtutes multiplices vigere et merito noscimus evidenter spera ntes et fiduciam gerentes in Dno specialem ac tenentes indubie , quod nostra episcopalis curia per vestre sollicitudinis studium et discretionis industria, prout ad vestrum spectabit officium ad Dei laudem et ipsius curie commoda gubernabitur et regetur: subditi quoque per exemplares mores directi , et per rectitudinis semitam gradientes in justitia bonis se actibus dedicabunt. Vos tenore presentium facimus, constituimus et ordinamus usque ad beneplacitum nostrum , nostreque Curie in spiritualibus Vicarium generalem, non revocando propterea aliquos alios officiales et Vicarios nostros hactenus quomodolibet deputatos. Dantes vobis plenam et liberam potestatem cum pleno libero ac generali etiam et speciali mandato. Causas, lites , questiones et controversias quascumque criminales et Civiles etiam mixtas audiendi per vos et alios cognoscendi, et mediante justitia terminandi et decidendi. Inquirendi quoque procedendi et corrigendi et puniendi crimina defectus et excessus clericorum et subditorum nostrorum, et eos a suis beneficiis et administrationibus justitia suadente privandi, torquendi seu cruciandi ac condemnandi et absolvendi precipiendi mandandi terminoque assignandi prefigendi , prorogandi quoque et dilaciones faciendi. Insuper confessiones fidelium audiendi et in casibus nobis in jure permissis etiam et reservatis absolvendi et ei salutarem penitentiam pro qualitate criminum imponendi. Insuper scolares cujuscumque scientiæ et facultatis licentiandi, approbandi et reprobandi ipsosque sufficien

A

tes et idoneos reputatos et repertos in quibuscumque scientiis et facultatibus doctorandi aliisque cominittendi premissa. Item quibuscumque Dnis Archiepiscopis et Episcopis Orthodoxis in nostra Ecclesia Paduana solemniter celebrandi et statutis temporibus primam Tonsuram minores et alios sacros ordines, personis idoneis , ac Sacrum Chrisma conferendi licentiam largiendi et plenarie concedendi . Presentando etiam quoscumque subditos nostros idoneos ad primam Tonsuram mia nores et etiam ad sacros ordines promovendos. Et generaliter omnia alia et singula faciendi et exercendi, que in predictis ac circa predicta et quomodolibet predictorum utilia fuerint seu essent opportuna. Nos autem promittimus Viviano Notario nostro infrascripto tanquam publice persone legitime stipulanti recipiendi nomine et vice quorunquumque interest vel intererit firmum, ratum er gratum habere, tenere et etiam observare quidquid et omne et totum id, quod vos in premissis ac circa premissa et quodvis premissorum feceritis; sub obligatione omnium nostre Ecclesiæ paduane predicte bonorum, et faciemus quecumque per vos legitime acta et gesta fuerunt usque ad satisfactionem debitam inviolabiliter observare. Et ex nunc vos ab omni satisfactionis onere relevantes promittimus eidem Viviano Notario stipulanti, recipienti ut supra de inditio sisti in omnibus clausulis opportunis. In quorum testimonium etc.

Actum et datum Paduæ in nostro Episcopali Palatio sub anno dominice Nativitatis 1377 Indic. 15 die lune 14 mensis Septembris Pontificatus Summi in Xpto Patris et Domini nostri Domini Gregorii divina providentia Pp. XI Anno VII. Presentibus etc.

Ego Vivianus Notarius etc.

Instrumentum Vicariatus Fratris Michaelis Abbatis Monasterii S. Marie de Sacolongo Paduane Diocesis Anno 1377 dic 15 Sept.

Instrumentum Vicariatus Fratris Petri de Montagnana Canonico regulari Monasterii S. Marie ad carceres Diocesis Paduane. Anno 1377 die 15 Septembris.

« ÖncekiDevam »