Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Quum vir praestantissimus GULIELMUS AUDISIO, ea qua erga nos pollet benevolentia, non modo hoc opus suum typis mandare concesserit, verum etiam quamplurimas additiones et annotationes (nullibi adhuc impressas) nobis dono dederit; hinc iura omnia et privilegia proprietati litterariae a legibus nostratibus tributa, perfrui velle declaramus.

JOSEPH DURA, BIBLIOPOLA.

EX TYPIS CAIETANI CARDAMONE.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

SACROSANCTAE BASILICAE VATICANAE CANONICO ET IN ROMANAE SAPIENTIAE
ARCHIGYMNASIO EIUSDEM IURIS PROFESSORE.

Omnia sunt incerta cum a iure disces-
sum est. lus fons est aequitatis,
fundamentum libertatis. CIC.

EDITIO ALTERA AB AUCTORE RECOGNITA

1946 B 1153

NEAPOLI
APUDIOSEPHUM DURA, BIBLIOPOLAM

Via vulgo dicta STRADA DI CHIAIA, N. 10.

MDCCCLIII.

LECTISSIMIS IN URBE

IURIS NATURAE ET GENTIUM

CANDIDATIS.

Eadem animi suavitate scriptis vos alloquor, iuris Candidati ingeniosissimi, qua et in frequentissimum conspectum vestrum prodire, et vestris amicitiae atque humanitatis officiis quotidie perfrui, mihi semper incundissimum fuit ac desideratissimum. Haec autem quae communi studio atque diligentia invenimus, vel saltem perquisivimus, nomini vestro nuncupanda existimavi, ut quam gratus me teneat animi sensus apprime intelligeretis, mutuique amoris signum ac veluti sacramentum, fixum ratumque permaneret. Interim vos, opus universum et quae illi erant praemittenda, experta iam benignitate libentique animo accipite.

Nobilissima atque amplissima nomina, si consocientur, tus et NATURA: quibus ima summis conseruntur, homines vero aeternae legis ac bonitatis, Deique ipsius imagine augentur et decorantur. Nam dum reliqua omnia in terris, lege externa agi atque ad finem properare, compertum habemus; homo, quod rationis, sive iuris et legis est particeps, solus ipse in consortium est elatus Divinitatis. Quod et Tullius gratulabatur, una iam, per iuris communionem, civitate constituta hominum atque Deorum; idemque poetae expresserunt, Numinis praesentiam potius quam afflatum in homine prosecuti: « Iustitiae consors, tacitumque in pectore Numen 1). » Cum igitur naturae datum foret, suam a 1) Sil. Ital. iure increato haurire dignitatem; ab illo recedens, in suam necessario compelleretur paupertatem. Quae cum certissima sint, tractationem de Iure Naturae et Gentium suscepturi, quae praesens ad iura increata, tum scientiae huius nostrae, tum gentium sit conditio, sedulo est perspiciendum.

Tribus ab hinc saeculis, iura privata et publica, ab universalissimo eorum fonte, nobis, ut cito rei summam expromamus, nimium videntur discissa: unde scientiae cui incumbimus exiguitas, vel adversa valetudo, quam ceteroqui, ni nos ipsi defecerimus, rebus et sententiis plenissimam haberemus ac validissimam. Gentes autem et imperia, nec florentissima pollere virium sanitate atque integritate, ipsorum casus vel facta testantur. Cuius rei causae cum aliae ab aliis afferantur, illa videtur potissima, quod cum universa iura essent colligenda, quo mutuam sibi lucem afferrent, ac sublimius in hominum mentibus cordibusque assurgerent; ex adverso, quasi a stipite divulsa, vim et cognationem amitterent, eorumque palmites in legibus, fructus vero in gentium moribus arescerent. Nam si recte dictum est a Cicerone << omnes artes quae ad humanitatem pertinent, omnemque ingenuarum et humanarum artium doctrinam, uno quodam socie1) Pro Archia, tatis vinculo contineri 1); » quanto magis id de iuribus affirmanet de Orat.,III. dum, quibus hominum vita non tam exornatur quam constituitur? Haec autem iura (non miscenda quidem, sed neque seiungenda), ea omnia sunt, quibus veluti luminibus et funiculis, edocenda atque regenda hominum tradebatur natura, sub illius imperio constituta, caelum atque terras tuentis et regentis Dei. Triplicis vero sunt generis: civilia scilicet, naturalia et divina. Sed nos civitatem a natura, naturam deinde abstrahentes a Divinitate; iura quae simul erant divina et naturalia et civilia, fere amittebamus, dissoluta passim atque attrita; quodque peius erat, illa pro libito condere vel reficere, in nostra putabamus facultate.

Ita sane: quum homo, non iuris observator, sed iuris conditor fieri ausus est, cuncta in praeceps societas ruere coepit. Naturae enim, eiusque Conditoris scita, quum non fideliter inquirere, sed philosophi, publicistae, legumlatores, ipsique imperantes quandoque ad libitum effingere aggrederentur, tunc pro naturali et divina hominum societate, arbitraria quoque extitit hominum compages, nullo pene vel naturali vel divino fundamento innixa. Tunc legale quoddam sophisma, iuris habens speciem, philosophico sophismati successerat, privata et publica gentium iura inficiens vel discerpens. Latens diu haec gentium infirmitas, in mediam tandem prodiit lucem, illud evincens, quod ubicumque homo, sive princeps sive populus, non humana divinaque iura consulere, sed alia atque alia ad suam sibi libidinem componere

« ÖncekiDevam »