Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Charitatis notae, et indicia.

abest, ibi vitia

vigere.

posse concordiam habere cum capite, si discordes voluerint esse cum membris, nec fratres a summo Patre in filiis numerari, qui in fratrum charitate non fuerint.

§ 4. Insignes vero notas, certissimaque charitatis indicia, ne quis erraret in ea re qua salus humani generis continetur, ostendit nobis Apostolus. Charitas, inquit, patiens est, benigna est (1). Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur. Ex quo illud intelligi debet, unde charitas absit, illam ibi maxime vigere malignitatem, quam homines ab ipsa origine nostra contraximus. Inde, tamquam animorum faces, exardescunt arrogantia superbumque fastidium, et contuUnde charitas macia, et avaritia, et intolerantia, et ambitio, et invidentia, et inanis gloriae cupido, caeteraeque animi pravitates, quae omnes (2) ex eius, quae in mundo est, concupiscentiae corruptione gignuntur. Ab episcopali § 5. Facessant igitur ab episcopali regiregimine absint contuma- mine animi tumor et contumaces mores. ces mores. Qui dicimus, nos manere in Christo (3), debemus, sicut ille ambulavit, et ipsi ambulare; nec aliunde quam a Domino Iesu petendum, quod imitemur, exemplum. Ille enim, orta inter discipulos contentione, quis eorum videretur esse maior (4), reges gentium, inquit, dominantur eorum; Vos autem non sic: sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor, et qui praecessor est, sicut ministrator: Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. Itaque cum Apostolis interdictus sit a Christo Iesu dominatus, non ad Ecclesiae principatum, sed ad Ecclesiae servitutem nos venisse existimemus: atque illuc omnes cogitationes, labores, et consilia nostra conferamus, ut, quae oves a Domino fidei nostrae commissae sint, eas integras et salvas in Ecclesia retineamus; nec quidquam tantopere voluisse videamur, quam earum incolumitati consulere.

§ 6. Quapropter (5) Seniores, Apostolorum Principis vos alloquimur verbis, obsecro consenior, et testis Christi passionum, qui et gloriae communicator; pascite, qui

Dominandi li

bido et Episcopo et Ecclesiae

ma.

in vobis est, gregem Dei; providentes non coacte, quemadmodum mercenarius (6), qui videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit; sed spontanee (7) secundum Deum, quemadmodum pastor, qui dat animam suam (8) pro ovibus suis: neque (9) turpis lucri gratia, sed voluntarie; neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gre- perniciosissigis ex animo. Nullum enim tetrius venenum aut perniciosius, dominandi libidine; qua si forte Episcopus corripiatur, Ecclesiam illi creditam, si non interire, vehementer certe labefactari necesse est. Non igitur praeesse tantummodo velit Episcopus, sed potissimum prodesse; et forma gregis factus ex animo, vitae suae innocentiam, morum integritatem, pietatem, religionem tamquam facem praeferat; in quam populus intuendo, laetus et alacer in via Domini gradietur, cum viderit ducem sibi datum esse, non dominum.

Ab Episcopi animo absit in

§ 7. Illud etiam charitatis est maxime proprium praecipua quadam laetitia per- videntia. fundi, seu potius gaudio efferri, cum quis in Ecclesia Dei pietatis doctrinaeque floreat laude, et salutis animarum vehementer cupidus sacerdotalis officii munus industria, labore, diligentia suaviter exequatur. Eiusmodi vero hominem (10) invidiae patere proximi, saepiuscule animadvertimus; quem nemo sanus non videat invidorum obtrectationibus prosterni atque obteri non oportere. Prophetantibus in (11) castris Eldad et Medad, Moyses monenti se Iosue filio Nun, ut eos prohiberet, se maxime velle, respondit, ut vel omnis populus prophetaret: Quid (12) inquit, aemularis pro me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum? Irritari vero, et ira incendi nefas sibi putat Episcopi charitas: abductum noxiis cupiditatibus hominem, illum quidem (13) non quasi inimicum existimat, sed ut fratrem corripit, et blandiendo, cohortando, monendo, ab errore revocat, et in rectam reducit viam. Quod si quid acciderit, in quo graviore verborum castigatione oporteat uti; cavet, ne quid sibi verbum excidat inclementius, et severitate adhibita ab omni abstinet contumelia.

[blocks in formation]

De inanis glo- § 8. Sed de inanis gloriae cupiditate, riae cupiditate quanta inde quam quis Episcoporum scopulum recte apmala oriantur. pellaverit, sileri non potest. Ea profecto

nihil charitati fortasse inimicius: quem enim Episcopum exitialis illa pestis corripuerit et infecerit, ad hunc obrepit adulatio; huius nobilissimam partem, animam scilicet, adoritur; hunc venenatis assentationibus capit; huic perpetuo assidet; pravamque illam, qua quisque nostrum maxime decipimur, aestimationem sui nimiam immaniter augendo, eo miserum redigit, ut non amplius Dei, sed sui gloriam quaerat; quam tamen vel ipse Christus DomiAdulationis nus negavit (1) se quaerere. Adulationem ctio, et menda- perniciosissimi veluti satellites et ministri

asseclae detra

cium.

De misericor

res.

assectantur detractio et mendacium; ut, bonis egregiisque summotis viris, in Episcopi comitatu iam nihil sani, nihil integri reliquum sit. Propterea monet sapientissimus Salomon (2), melius esse a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi: Et (3) remove a te os pravum; detrahentium labia sint procul a te: et (illud, quo in memoria semper esse debet Episcopis) (4) princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Ne (5) igitur efficiamur inanis gloriae cupidi: eiusmodi (6) gloria sit in eorum confusione, qui terrena sapiunt. Nos alte spectemus; coelestem illam aeternae gloriae domum contueamur, nec in ore hominum nostram arbitremur veram, solidam, gravem esse positam gloriam (7). Omnes peccavimus, omnes egemus gloria Dei, omnes necesse habemus, ut (8) peccatis mortui, in nobis non ipsi glorificemur, sed (9) glorificetur Pater in Filio; utque (10) repleti simus fructu institiae per Iesum Christum in gloriam Dei, cui soli (11) gloria, magnificentia et imperium.

§ 9. Atque inter iustitiae quidem frudia in paupe- ctus misericordia in pauperes potissimum est numeranda. Iustitia autem illa (12), quae ex fide est Christi lesu. Verum (13) si frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano; dicat autem aliquis ex nobis illis: Ite in pace, calefacimini et sa

turamini; non dederimus autem eis quae necessaria sunt corpori, quid proderit nobis fides? Sic enim christianos omnes interrogat lacobus Apostolus. Et cuiuslibet quidem fidelis, eius maxime, qui paulo ditior sit, opitulari debet pauperibus misericordia i tamen largitatem praecipuo quodam iure suo nostram requirunt, qui res Ecclesiae, quae sunt vota fidelium, pretia Potiori iure peccatorum, patrimonia pauperum, non ut pauperes ab Episcopis largiproprias, sed commendatas habemus; nec tatem, quam a caeteris postuea aequum est in usus nostros ita nos vin- lant. dicare, ut nihil reliqui sit iis, quibus fas esset, nostrum est quod expenditis, clamitare. Etenim unde nam plerique, nisi de donis Ecclesiae tanta abundamus affluentia rerum et copia? De bonis igitur sponsae tantum sumendum, quo praesto sint (14) alimenta; et quibus tegamur, hisque contenti simus (15), quaestum magnum existimantes pietatem cum sufficientia. Quaestus autem ille sane praeclarus, cum nobis ea suppetunt abundantius, quibus opus est ad custodiendam sponsam, nutriendam ornandamque: omnium vero quaestus luculentissimus, quo eleemosynis a Deo gratiam impetramus, qua caeca mens nostra illustratur; nosque ingenito languore fracti, et iacentes erigimur et sustinemur. Nam cum esurienti effuderimus (16) animas nostras, et animam afflictam repleverimus, oriatur in tenebris lux nostra, et tenebrae nostrae erunt sicut meridies, et implebit Dominus splendoribus animas nostras. § 10. Profecto ad lumen a Deo menti impetrandum, obtinendamque devotionis ratio, et Sacrogratiam, sine qua episcopalia officia necesse sancti Sacrificii est relanguescere, magna vis est eleemosynae: sed oratione et sacrosancto Missae Sacrificio nihil efficax magis. Orare (17) sine intermissione nos iubet Apostolus, et in omnibus gratias agere; hanc enim esse voluntatem Dei, ne fidei et charitatis spiritum velimus extinguere: qui quidem spiritus (18) infirmitatem adiuvat nostram, et postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Equidem, si quis alius sapientia Episcopus indiget: quam propterea (19) po- fidem, humili

Episcopis ma

xime propria o

oblatio.

Orationem tria habere oportet;

[blocks in formation]

tatem, perseve- stulet a Deo, et ipse dabit: postulet autem

rantiam.

in fide nihil haesitans: tantamque, si fieri posset, optandum, ut in animo fidem suo excitaret, quanta fide fuit Moyses qui Deum (1) invisibilem, tamquam videns sustinuit. Ad eam fidem humilitas accedat oportet: Ego vero (2), clamabat David, egenus et pauper sum; Deus adiuvat me. Quanti vero sit ponderis perseverantia in oratione et assiduitas, declarant illa Christi Domini verba (3): Oportet semper orare et non deficere. Atque in ea assiduitate et constantia Dei numen (4), si moram fecerit, expectemus: apparebit et non mentietur, quia veniens veniet, et non tardabit. Cumque non nostras tantummodo curare debeamus infirmitates, sed etiam putare, aliorum mala ad nos pertinere, et ea aeque habere ac nostra; vehementius, diutiusque intendenda nobis ad Dominum nostra est oratio; qua, tamquam Ecclesiae fidelium interpretes, omnium fidem, spem et charitatem ante oculos Domini statuentes, quod omnibus in universum, quodquod cuique fidelium opus est, a Domino impetremus. Dei autem exorandi viam nobis muniet, et quidvis adipiscendi etiam aperiet auguSacrosanctum stissimum Eucharistiae sacrificium. Idcirco cium maxime vel maximis nostri muneris occupationibus efficax ad quid- etiam implicati, sacrosanctum Iesu Christi trandum. Corpus et Sanguinem non recusabimus,

Missae sacrifi

vis a Deo impe

ctrina.

quominus frequenter Deo offeramus; nullumque maius putemus nobis datum esse negotium, quam crebro placationis hostiam. pro nostris populique peccatis Deo Patri immolare.

Quae praeci- § 11. Cumque medii quodammodo sipue fidelibus ingerenda do- mus Deum inter et homines, quemadmodum ad Deum vota hominum, ita Dei voluntatem ad populum perferamus. Haec est autem (5) voluntas Dei, sanctificatio nostra. Itaque nostrum est, venerabiles fratres, aperire (6) ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, ut manifestamus illud ita ut oportet nos loqui. Illud potissimum docendi sunt populi: Christum carnem suam, nostrae, excepto peccato, similem, illam quidem non modo sanctam, sed etiam sanctificantem, passibilem tamen et morti obnoxiam, quae omnium nostrum vicem repraesentaret, iustitiae divinae simulque (7) nos itidem obtulisse: eam item et nos eodem tempore omnibus obie

(1) Hebr. XI. 27. (2) Psal. LXIX. 6. (3) Luc. XVIII. 1.

(4) Habacuc. II. 3.

cisse cruciatibus, quibus digna erant nostra crimina: damnatam fuisse mortis doloribus: maledictum adversus peccatores in lege pronunciatum subiisse: inter acerbissimos dolores mortuam: legi satisfactum: quidquid esset peccati simile, per Iesu Christi mortem et sepulturam abolitum: E sepulcro Dominum lesum, cum eadem quidem carne, sed mortalitatis exuviis exuta, et immortalitatis honoribus exornata revixisse: Idcirco peccatoribus, quo iustificentur, opus esse mori cum Christo, qui pro illis eorumque nomine mortuus est: cum Christo sepulcrum ingredi, ut ibi culpa temeratam carnem reliquant: veterem hominem irae Dei et mortis maledictioni tradendum, relinquendumque; ut per baptismum novus in nobis homo, nova factus creatura novumque figmentum, possit cum Christo ad immortalitatem aeternamque gloriam reviviscere. Propterea christianis omnibus de illa perpetua, non de hac exigua vita cogitandum: tum abiiciendas voluptates et divitiarum, quae voluptatum sunt instrumenta, cupiditatem ex animo avellendam; tum etiam maxime, qua noxiae omnes cupiditates continentur, exuendam esse superbiam: (8) mundum transire, eiusque concupiscentiam: qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum.

Cautio in elisacris

§ 12. Haec vero reliquamque doctrinam mysteriorum Dei, quanti negotii sit popu- gnistris. los docere, ipsi vos, venerabiles fratres, pro sapientia vestra facile perspicietis. Propterea considerandum maxime est, quam multa in iis esse oporteat, quos ad sacerdotale ministerium, instruendumque christianis institutionibus populum, elegeritis, quanta vitae innocentia, quanta morum integritas, quanta castitas, iustitia, pietas, religio. Quam magnum sit, si quid pravum, si quid vitiosum, si quid improbum consuetudine mala inhaeserit moribus, illud parochos caute et prudenter avellere: proximum quemque salutaribus monitis consiliisque iuvare et instruere: animae fideli denique pennas dare, quibus se humo tollat ad rerum divinarum contemplationem; eam mundo ereptam Deo tradere, divinamque in illa imaginem in pristinum revocare. Contra, quam non ferendum, a fidelibus sibi commissis eos parochos rationem vitae reposcere, qui reddere non possint

(5) I. Thessal. 3. (6) Coloss. IV. 3. (7) I. Petri III. 18. (8) I. Ioan. II. 17.

[blocks in formation]

dia colenda.

rati consilii es

nere.

vinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus. Sacrum igitur utriusque foederis codicem, Ecclesiae traditiones, sanctorumque Patrum scripta, veluti fontes adeant, unde pura et incorrupta fidei morumque doctrina profunditur: Romanum vero cathechismum, catholicae doctrinae summam, assidue versent et lectitent, unde sacras conciones ad populum habendas depromant.

Lentae delibe- § 13. Non studiis igitur privatis, nec ex rationis, et maxime conside- cuiusquam commendatione, sed optimum se manus impo- quemque, illumque praesertim, cuius timida virtus ministerium defugiat, fidelem fore putetis ministrum, cui partem gregis dominici committatis. In universum manus cito nemini imposueritis: (2) quod tunc cito fieri arbitramur, cum nonnisi semel aut iterum homines expendimus et probamus; quem contra accurate exquisiteque exploratum ac severe iudicatum oportuit, ne alienis peccatis (3) communicantes, inconsultae temeritati Deo poenas demus. Neque vos taedeat, venerabiles fratres, si in ea re, quae magnam cautionem habet, paullo diutius immoremur. Cuiusmodi enim sunt sacerdotes, eiusmodi plerumque esse solet et populus. In eos, praesertim si parochi sint, tamquam in speculum omnes inspiciunt. Quapropter neminem perniciosius de Ecclesia mereri, quam vitiosos clericos existimandum est, qui sua vitia infundunt in populum, eumque ita corrumpunt, ut plus exemplo suo, quam peccato, nocere videantur.

[blocks in formation]

in

Episcopo, cui desit facultas dicendi.

cumbit: nec praecipue ad baptizandi munus quamvis sanctum, sed potissimum ad (6) evangelizandum a Christo Domino se missum esse. Ipso autem Apostolorum iudicio primas tenere novimus Verbi ministerium, quod (7) non aequum derelinquere existimarunt sanctissimi viri; ac propterea reliqua opera, quae ad misericordiam erga proximum pertinerent, diaconis censuerunt oportere committi. Et beatissimus Paulus ad Timotheum scribit: (8) Attende lectioni, exhortationi et doctrinae. Si quis au- Quid agendum tem se carere sentiat facultate dicendi, nec ingenii sui esse dicat id munus exequi; reliquis saltem, quae ad Verbum Dei quoquomodo pertinent, non patiatur officium. suum requiri. Itaque si mandaverit clericis, ut christianae doctrinae rudimenta pueris tradant, in eam rem det operam quoque suam. Parochis etiam in docendo populo socium se adiungat, ut suum annunciandi Verbi munus aliqua ex parte tueatur: quae res alacritatem etiam summam omnibus afferet, qua suum quisque obeat officium. Quamobrem ne gravetur cum consacerdotibus suis aliquoties Sacramenta fidelibus ministrare, chorum interdum adire, et psalmos cum canonicis canere, collationibus, quas instituerit, coram praeesse: ex quo fiet, ut non minimum sacri ministri de illius spiritu, quemadmodum septuaginta viri de spiritu Moysis accipiant. Huc accedit, quod populum, qui haec viderit, summa de divini sanctitate cultus opplebit opinio; et eiusmodi augusto spectaculo homines maculosi deterriti ad sacrum ministerium ne aspirare quidem audebunt.

Episcopus ab Eccl. sua nun

ma causa: dioe

§ 15. Quoniam vero Ecclesiae procurationem, gregisque tutelam suo nullo pacto quam absit, nipotest gerere, si absit, Episcopus; propterea si ex gravissisuae quisque vestrum Ecclesiae nullo non cesim visitet. tempore adsideatis oportet. Id et naturali lege, et sacris etiam canonibus, et Tridentinis praesertim decretis sancitum est. Universae quoque dioecesis leca adeunda, ut quarum legum vires deficere coeperint, eas vel a ministrorum indiligentia, vel a subditorum contumacia vindicetis. Quod si qua gravior et necessaria causa extiterit, quamobrem de vestra dioecesi discedendum vobis sit, atque ab ea aliquandiu vos abesse oporteat; ne, quaeso, patiemini pastoris de

(5) I. Cor. IX. 16.

(6) Ibid. I. 17. (7) Act. VI. 2, 4. (8) I. Timoth. IV. 13,

ni.

siderio sui confici Ecclesiam, a cuius periculo nunquam putetis absentiam vestram esse seiunctam.

Ut verbo, sic § 16. Praeterea verbis coniungatur eexemplo pascendum esse xemplum: (1) in omnibus nosmetipsos praegregem Domi- beamus exemplum bonorum operum; ut is, qui (2) ex adverso est, vereatur, nihil habens dicere de nobis. Ne opera absque sermone sint tacita; neque dicta, factis deficientibus, erubescant: atque illud animo reputemus, perfectum Ecclesiae principem, perfectis maximarum virtutum bonis ita esse instructum, ut et vita eius dicendo, et doctrina vivendo exornetur. Domus autem cuiusque nostrum sit pudoris et modestiae magistra, ecclesiasticae disciplinae officina, plena dignitatis atque concordiae, quod tum assequemur, si nullius voluntati aut gratiae dediti, nihil animi nostri imbecillitati et mollitiae indulgeamus, neminemque habeamus eximium; quod in Ecclesia administranda magnas plerumque turbas creat, et offensionem habet gravem, et Episcopo invidiam et contemptum parit. § 17. Quod ad nos attinet, vigilias (3) anticipaverunt oculi nostri, ut per civitates constituamus Episcopos, qui ad episcopatum afferant doctrinam sanam, vitam irreprehensibilem, mentem ad omnia paratam pro Christo; quique id sibi munus obvenisse arbitrentur, cui qui praesit, non intumescat amplitudine dignitatis, sed humilitate decrescat. Et in exquirendis quidem explorandisque viris, quos tanto muneri praepositos esse velimus, sancta testimonii vestri religione et fide confisi, vobis testibus utemur et auctoribus; quos minime dubitemus nullam carnis et sanguinis rationem habituros, sed eius tantummodo, qui vocavit vos (4) in opus ministerii, in aedificationem Corporis Christi.

Qui in episcopatus gradu locandi.

Invicto se animi robore mu

§ 18. Reliquum est, venerabiles fratres, niat Episcopus ut vos de fortitudine moneamus, et animi quae fidem et robore; quo maxime est opus adversus ea, pietatem lae- quae vel orthodoxam fidem oppugnant, vel

adversus ea,

dunt.

pietatem laedunt, vel morum integritatem infringunt. Repleti (5) simus, obsecro, fortitudine Spiritus Domini, iudicio et virtute. Ne (6) tamquam canes muti, non valentes latrare, greges nostros patiamur (7)

fieri in rapinam, et oves nostras in devorationem omnium bestiarum agri: neque nos quidquam deterreat, quominus pro Dei gloria et salute animarum ad omnes dimicationes nosmetipsi obiiciamus. Recogitemus (8) eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem. Quod si nequissimorum timeamus audaciam, actum est de episcopatus vigore, et de Ecclesiae gubernandae sublimi ac divina potestate; nec christiani ultra aut durare aut esse iam possumus, si ad hoc ventum est, ut perditorum minas aut insidias pertimescamus. Fidentes (9) igitur non in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos, alti, excelsi, humanas res despicientes, Dominum inclamemus: spes (10) mea tu in die afflictionis: nec unquam animis, aut corporibus defatigemur: Dei enim (11) adiutores sumus: Dominus autem Iesus nobiscum est (12) omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Itaque nullis scandalis, nullis persecutionibus infirmemur, ne electioni Dei videamur ingrati, cuius tam valida sunt adiutoria, quam vera promissa.

clusio.

§ 19. Denique, quoniam in aeterno exa- Epistolae conmine pro omnibus, et prae omnibus, qui Christi censentur nomine, rationem reddituri sumus; vos obtestamur, venerabiles fratres, et obsecramus, ut si quae scandala. et dissensiones oriantur, quibus sedandis impares sitis, ad hanc beatissimi Apostolorum principis Sedem, tamquam ad caput et episcopatus apicem referatis, unde ipse episcopatus et tota auctoritas nominis huius emersit. Hinc, veluti de natali suo fonte S. Petri Sedes, caput et aquae cunctae procedunt, et per diversas apex episcopatotius mundi regiones puri capitis incorru- tus, unde episcopalis omnis ptae dimanant, Ecclesiae omnes sumant emersit auctoquid praecipere, quos abluere, quos veluti in coeno inemundabili sordidatos, mundis digna corporibus unda derivet. Nos quidem Dei primum virtute nixi, deinde B. Petri tutela confisi, cuius cura omnes. habet praesentes, consilio, ope, auctoritate vos iuvabimus. Parati sumus ipsi pro vobis (13) impendere et superimpendi, ut incolumes Ecclesias, incolumes fratres tueamur. Caeterum sub ipsa suscepti oneris mole (14)

ritas.

[blocks in formation]
[ocr errors]
« ÖncekiDevam »