Sayfadaki görseller
PDF
ePub

stituitur cum

provinciam re- possumus annuere volentes, respicientes omnibus anti- etiam ad solatium missionariorum aliorumquis privilegiis. que fratrum Bosnensium, sub gravi tyran

nicae servitutis iugo, Catholicae Ecclesiae iugiter inservientium, utque favoribus nostris excitati ad laborandum in Vinea Domini Sabaoth magis magisque accendantur; nos apostolica, quam praemisimus, auctoritate fulti, institutam nuper per decretum nostrum anni praeteriti MDCCLVII. Sanctae Crucis Bosnae Argentinae observantium custodiam in provinciam restituimus, erigimus et deputamus, ac in provinciam restitutam, erectam et deputatam. praesentium nostrarum virtute decernimus. et declaramus, cum omnibus privilegiis, honoribus et praeeminentiis, quibus ante divisionem et in custodiae restrictionem de iure aut consuetudine, aut quomodocumque alias uti, frui et gaudere solebat, ac si in hac parte illud anni MDCCLVII. decretum nostrum nunquam editum, emanatum, ac promulgatum fuisset, firmis tamen et in suo robore permanentibus aliis omnibus, quae in eodem decreto, quoad conventus, residentias, paroecias, per partes Sclavoniae, Sirmii et Hungariae diffusas, in novam provinciam S. Ioannis a Capistrano nuncupandam decrevimus, constituimus, ac declaramus.

Nonnullae Et ne ex hac nostra dispositione dispraescriptiones pro bono et re- sentio aliqua ullatenus oriatur, tum Bosgulari regimi- nenses inter ac fratres provinciae S. Ioanne eiusdem provinciae. nis a Capistrano super praecedentiae competentia, tum inter fratres ipsos Bosnenses, occasione primae electionis apud eos faciendae Ministri Provincialis, custodis, et quatuor diffinitorum; volumus, ac pari auctoritate decernimus, quod sicuti restitutae nunc provinciae Bosnae Argentinae, ille honoris ac praeeminentiae locus convenit, quem ante praefatam divisionem possidebat, ad quem effectum antiquum sigillum, cum veteri epigraphe, nempe « Sigillum Provinciae Argentinae Bosnae », Ministro Provinciali Bosnensi ex nunc restituimus, concedimus et attribuimus; sic provincia Sancti Ioannis veluti filia huic tamquam matri, locum et praecedentiam cedere debeat. Item generalibus ordinis constitutionibus inhaerentes, et electionem ministri provincialis, ac diflinitorii provinciae modo, ut praefertur, Bosnae Argentinae ad nos pro hac prima vice reservantes eligimus in ProElectio novo- vincialem Ministrum R. P. F. Marcum Dorum officialium provinciae. bretich actualem custodem; in custodem P. F. Bonaventuram Benich ex-definitorem;

dientiae sub

in diffinitores PP. FF. Franciscum Bogdanovich, Thomam a Foinieza, Marianum Alinic et loannem Ivich, a quibus eadem provincia regi et gubernari debeat a die praesentium publicationis ibidem factae donec. expleto triennio ad aliam electionem iuxta easdem ordinis constitutiones deveniendum erit. Praecipimus tandem omnibus patribus ac fratribus, caeterisque curae nostrae subiectis, illis praesertim utriusque pro- Iniunctio obevinciae tam Bosnae Argentinae, quam San- sanctione poecti Ioannis a Capistrano, ut per Sanctam nali. Obedientiam, et sub poenis contra inobedientes latis, iis nostris decreti, dispositionis ac institutionis litteris in omnibus et per omnia obtemperent et pareant, quibuscumque in contrarium non obstantibus. Datum Romae ex Aracoeli die XXIV. novembris anni MDCCLVIII. F. Clemens de Panormo minister generalis et commissarius apostolicus etc. De Mandato Reverendissimi in Christo patris. Fr. Vincentius Scutaij ex diffinitoribus et secretarius generalis ordinis. » —

ctae pro confirmatione harum

a S. Sede obti

Absolutio a

§ 3. Ipse vero Philippus, quo praeinser- Preces porretum decretum firmius subsistat, et servetur exactius apostolicae confirmationis no- dispositionum strae praesidio communiri plurimum desi- nenda. deret. Nos igitur ipsum Philippum specialibus favoribus et gratiis prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis a iure yel ab homine, quavis occasione vel causa latis, si quibus censuris. quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium tantum consequendum harum serie absolventes et absolutum fore censentes, supplicationibus quoque eius nomine nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, praeinsertum eiusdem Clementis Ministri Generalis decretum, cum omnibus et singulis in eo contentis et expressis auctoritate apostolica, tenore praesentium approbamus et confirmamus, illique in- Approbatio et violabilis apostolicae firmitatis robur adii- confirmatio decreti Ministri cimus, omnesque et singulos iuris et facti Generalis. defectus, si qui desuper quomodolibet intervenerint, supplemus et sanamus. § 4. Decernentes easdem praesentes li- Clausulas præteras semper firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac fratribus praedictis plenissime suffragari, et ab illis, ad quos spectat et in futurum quomodolibet spectabit, inviolabiliter observari.

servativas apponit.

Decretum ir

§ 5. Sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam ritans.

Contrariis derogat.

Transumptorum fides.

Exordium.

Causae huius brevis.

causarum palatii apostolici auditores iudicari et definiri debere, ac irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari.

§ 6. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ac provinciae et ordinis praedictorum etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis. habentes, illis alias in suo robore permansuris; ad praemissorum effectuum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

§ 7. Volumus autem praesentium litterarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die xv. decembris MDCCLVIII. pontificatus nostri anno 1.

V.

Praescribit modum eligendi tum abbatem generalem, tum procuratorem generalem Ordinis Monachorum Sancti Basilii Magni.

CLEMENS PP. XIII.

ad perpetuam rei memoriam.

Ex iniuncto nobis apostolicae servitutis. munere in eam curam sollicitis studiis intendimus, ut Christi fideles Altissimi obsequiis sub suavi religionis iugo famulantes, sublatis quibusvis impedimentis, in quietis et pacis amenitate vota sua Domino reddant, ac felicioribus in dies proficiant incrementis.

§ 1. Exponi siquidem nobis nuper fecit dilectus filius Alexander Aguado, abbas generalis Ordinis Monachorum Sancti Basilii Magni, quod, cum alias, nempe a. MDCCXLV. in dieta generali eiusdem Ordinis, post

sita dietae ge

bus officialium

nis.

Resolutiones dietae genera

quam fel. recor. Benedictus PP. XIV. praedecessor noster per quasdam suas in simili forma Brevis die vII. februarii MDCCXLIV. incipientes Romanus Pontifex expeditas litteras quamdam alternativam inter provincias dicti ordinis in electione tam abbatis generalis, quam procuratoris generalis et assistentium aliorumque officialium Dubia propomaiorum observandam praescripserat, pro- nerali Ordinis positum fuisset dubium: « Quinam succe- super electionidere debeat in locum abbatis generalis de- maiorum Ordifuncti, sive ex quacumque causa generalatus vacaverit, et quinam in locum assistentis generalis aut procuratoris generalis, si pariter quacumque causa praedicta official vacaverint?», eadem dieta generalis suam ediderit resolutionem, videlicet: << Si officium generalis vacaverit ante triennium, tunc eo ipso assistens generalis assumet gubernium religionis, et procurator generalis infra spatium trium mensium convo- is. cet dietam generalem celebrandam in ea provincia, in qua vacaverit generalatus, et ipsa dieta, cui ipse procurator praesideat, eligat in vicarium generalem aliquem ex abbatibus, sive praesentibus sive absentibus, eiusdem provinciae ad complendum sexennium; quod si dieta fuerit in voto eligendi in Vicarium generalem ipsum assistentem, tunc eligat in assistentem alium ex abbatibus eiusdem provinciae pariter ad complendum sexennium. Si vero officium generalis vacaverit per triennium, tunc visitator illiusmet provinciae, ex qua fuerit antecessor, aut visitator antiquior secundum professionem, si fuerit in provinciis unitis, succedat in locum generalis, et habeat eamdem auctoritatem ac habuerit antecessor, et primus definitor gerat vices visitatoris provinciae, donec provideatur de idoneo visitatore ab abbate generali. Quando vacaverint officia assistentis et procuratoris generalis, tunc definitorium illius. provinciae, cuius est officium vacans, praesentet infra duos menses tres abbates magis idoneos patri abbati generali, qui unum ex illis tribus, vel unum ex definitorio, in assistentem vel procuratorem generalem teneatur eligere. Caetera officia aut praelaturas, si vacaverint, provideat abbas generalis cum voto suorum assistentium ».

§ 2. Quae quidem resolutio dietae generalis huiusmodi postmodum, nempe die XXI. ianuarii MDCCLVII., cum orta esset lis, et cognitio causae ad Congregationem venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Car

Sacra Congregatio Episcoporum et Reguladietae resolurium generalis tiones moderavit.

nativa, Benedi

MDCCLVII. eliminavit.

dinalium negotiis et consultationibus Episcoporum et Regularium praepositorum delata, eiusmodi Cardinalium Congregatio dieti generalis resolutionem moderavit, decrevitque ut sequitur: « Esse reformandum ad mentem Cap. X. constitutionum, et succedat actualis visitator illiusmet provinciae abbatis generalis defuncti usque ad sequens capitulum generale, ita tamen, ut dictus visitator actualis, gubernio religionis et potestate abbatis generalis potitus, statim eligat alium visitatorem eiusdem provinciae duraturum usque ad proximum capitulum provinciale. Quando vero vaca verint officia assistentis, aut procuratoris generalis, tunc definitorium illius provinciae, cuius est officium vacans, et, si fuerit in provinciis unitis, utrumque definitorium praesentet intra duos menses tres abbates magis idoneos patri abbati generali, qui unum ex illis tribus, vel unum ex definitorio in assistentem, vel procuratorem generalem teneatur eligere. Et quoad officia aut praelaturas, si vacaverint, provideat abbas generalis ad formam Cap. XIV. Constitutionum ».

Nova orta dis- § 3. Ac insuper antequam capitulum gesidia super electionum alter nerale ipsius ordinis ultimo loco in alma cti XIV. breve Urbe nostra habitum, cuius idem Benedidiei XIII. mail ctus praedecessor per alias suas in pari forma Brevis expeditas litteras dilectum filium nostrum Prosperum S. R. E. Diaconum Cardinalem Columna de Sciarra nuncupatum, eiusdem ordinis apud nos et Sedem Apostolicam protectorem in praesidentem deputaverat, celebraretur, nonnulla orta essent dubia et difficultates ac dissensiones inter vocales, tam quoad modum eligendi abbatem generalem, quam quoad alia ad regimen et gubernium dicti ordinis spectantia, ex varia diversaque primodictarum litterarum super alternativa in electione superiorum generalium observanda editarum interpretatione, ob partium studia, ac propter commodum utilitatemque suarum respective provinciarum facta, eisdemque ortis dubiis, difficultatibusque, et dissensionibus, idem Benedictus praedecessor per suum die XXIII. maii dicti anni MDCCLVII. editum rescriptum finem imponi mandavit, committendo eidem Prospero Cardinali et protectori, praeviis facultatibus necessariis et opportunis attributis, facultatem condendi, auditis partibus, opportuna decreta atque statuta per praefatum Benedictum praedecessorem deinceps approbanda et confirmanda: vigore autem

dicti rescripti idem Prosper Cardinalis et protector in generali ipsius ordinis dieta. proponi facere curavit suborta dubia et difficultates, ac alia, quae ex memoratis litteris super dicta alternativa editis, ac minime expressa et declarata, in posterum oriri possent, ut dubia et dissensiones partiumque studia dirimerentur, et omnia in pace et quiete fierent, ipsaque generalis dieta tres memorati ordinis graviores professores una cum ipso Alexandro abbate generali deputavit, qui, perpensis prius dubiis omnibusque ortis difficultatibus, suos sensus, unanimi consensu, in scriptis eidem Prospero Cardinali et protectori, pro bono dicti ordinis regimine, ad dirimenda penitusque evellenda nova dissidia, dissensiones, et partium studia exhibuerunt; dictusque Prosper Cardinalis et protector, utendo facultatibus sive vigore memorati eiusdem Benedicti praedecessoris rescripti sibi attributis atque demandatis, quaedam condita decreta edidit tenoris sequentis, videlicet:

<< Primo. Officium Consultoris Genera- Decreta lata a lis in dicta religione temere invectum, at- tectore Ordinis, Cardinali proque tam a capitulo generali anni MDCCXLV. et praesidente a SSmo depuquam a sacra Congregatione Episcoporum tato quae dubia universa diet Regularium certis praescriptis legibus rimuntur. regulatum, ex voto supradictorum patrum deputatorum, atque ex praeterita experientia, omnino cassamus, supprimimus, atque annullamus; firmo tamen remanente usque ad sequens capitulum generale consultore generali a postremo capitulo generali canonice electo. Possit tamen, si ita pro bono religionis expediens videbitur, proxima dieta praedictum consultorem generalem ab officio removere, dummodo eidem aliud officium generalitium ad complendum sexennium conferat. Secundo. In electione abbatis generalis Hispani iuxta alternativae turnum, ob notoriam dictarum provinciarum paupertatem, ordo a sacra Congregatione Episcoporum et Regularium ita servetur, ut Hispaniarum provinciae, sive provincia, quae suos tres vocales ad capitulum generale non transmittent, iure vocis passivae ad generalatum, atque alia officia pro ea vice cadant, atque illud et illa ad aliam provinciam sive provincias obedientes devolvantur. Vocales autem ex provinciis Hispaniarum in earum turno saltem erunt respectivi provinciales, aliique duo a definitoriis cuiuscumque provinciae canonice electi, qui tamen teneantur ad capitulum secum ferre elenchum a respectivis definitoriis iuratum omnium religiosorum ad

generalatum idoneorum, ut in casu non interventus novem vocalium possit cum apostolica dispensatione, si ita Sanctissimo. videbitur, etiam quilibet absens a capitulo in generalem eligi. Si vero tres vocales Hispani in capitulo generali praesentes non erunt, pro ea vice provinciae Hispanae cadant iure alternativae ad formam Constitutionis san. mem. Benedicti XIV. - Tertio. Praevia derogatione Capit. XXXII. primae partis constitutionum Hispaniarum, Vicarii generalis officium in Hispania omnino supprimimus, illudque in Italia nullo unquam tempore introducendum volumus, atque mandamus. - Quarto. Pro manutentione abbatis generalis pro tempore cuiuscumque nationis omnes et singuli fructus abbatiae de Rosarno a Sancta Sede assignati absque ulla diminutione cedant; ad substinendas autem alias impensas ad officium necessarias, quemadmodum etiam ad manutentionem officialium generalium, pecuniarum summam, quam Taxas vocant, modernus abbas generalis in generali visitatione ab ipso peragenda pacifice statuat atque decernat. Quinto. Inhaerendo dietarum generalium decretis et constanti religionis praxi, mandamus atque statuimus, quod, quemadmodum secretarius generalis Italiae, absoluto triennali eius officio, ad abbatiam promovetur, ita secretarius generalis Hispanus in turno ad Hispanicas provincias pertinente, quoties per triennium. praedictum officium laudabiliter expleverit et actu fuerit lector Theologiae, vel iubilatus, obtineat absque alio experimento gradum magisterii ad titulum cathedrae in ordine ad gaudendum omnibus gratiis, loco sedendi, et privilegiis, magistris de numero, iuxta peculiares Hispaniarum Constitutiones, competentibus; ita tamen, ut, absque antiquioris praeiudicio, suis loco et tempore, in magistrorum de numero ordinem atque numerum cooptetur. Romae hac die xxv. novembris MDCCLVIII. P. Cardinalis Columna de Sciarra. >

Preces Pon- § 4. Cum autem, sicut eadem expositio tifici porrectae pro confirma- subiungebat, dictus Alexander abbas genetione resolutio- ralis praemissa omnia, nempe tam resolu

num S. Con

gregationis E- tionem et moderationem dictae Congrepiscoporum et

non Emi Cardi

Regular. nec gationis Cardinalium ad resolutionem dienalis protecto- tae factam, quam decreta huiusmodi, quo ris, et dietae firmius subsistant et serventur exactius, generalis praesidentes. apostolicae confirmationis nostrae patrocinio communiri summopere desideret; nos piis eiusdem Alexandri abbatis generalis votis hac in re, quantum cum Do

mino possumus, favorabiliter annuere volentes, eumdemque Alexandrum abbatem generalem a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis a iure vel ab homine, quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium tantum consequendum, harum serie absolventes et absolutum fore censentes, supplicationibus eius nomine nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, praeinserta memoratae Cardinalium Congregationis, nec non alia a praefato Prospero Cardinali et protectore condita decreta, ac omnia et singula in eis contenta et expressa, auctoritate apostolica tenore praesentium confirmamus et approbamus, illisque inviolabilis apostolicae firmitatis robur adiicimus, omnesque et singulos, tam iuris, quam facti, etiam substantiales defectus, siqui desuper quomodolibet intervenerint, supplemus et sanamus, quibus vis constitutionibus dicti ordinis, auctoritate apostolica etiam confirmatis, in contrarium disponentibus non obstantibus, quibus cautum forsan est et reperitur, quod nova decreta contra illarum dispositionem non condantur, nisi particularis mentio de illis et illorum tenore facta fuerit, quibus omnibus per praesentes ad praemissorum effectum dumtaxat specialiter derogamus, salva tamen semper in praemissis auctoritate memoratae Congregationis Cardinalium quoad resolutionem a dicta Congregatione Cardinalium editam circa vacationem officiorum tam abbatis generalis, quam assistentis, et procuratoris generalium.

§ 5. Decernentes easdem praesentes literas, firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit, plenissime suffragari, et ab eis inviolabiliter observari.

Decretum irritans.

Clausula sub

§ 6. Sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam lata. causarum palatii apostolici auditores, ac Sanctae Romanae Ecclesiae praefatae Cardinales, etiam de latere legatos, et Sedis Apostolicae Nuncios, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Contrariis derogat.

Transumptorum fides.

§ 7. Non obstantibus praemissis ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ac dicti ordinis et illius provinciarum, etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et litteris apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis; quibus omnibus et singulis, illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

§ 8. Volumus autem, quod praesentium litterarum transumptis, seu sumptis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides in iudicio et extra illud adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris, die x. ianuari MDCCLIX., pontificatus nostri anno 1.

VI.

Patriarchae Babylonensi Chaldaeorum pallium concedit, eique tradendum iubet ab aliquo ex Episcopis catholicis illarum partium, praestito prius fidelitatis iuramento iuxta formulam quam adnectit, cuius iuramenti documentum authenticum Romam per nuncium mitti debeat.

Venerabili fratri Timotheo, nuper Archiepiscopo Diarbekirensi, in Patriarcham Babylonensen electo,

CLEMENS EPISCOPUS

servus servorum Dei, salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Cum nos nuper Ecclesiae patriarchali Babylonen. certo tunc expresso modo pastoris solatio destitutae de personâ tuâ, nobis et venn. fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus ob tuorum exigentiam meritorum accepiâ, de fratrum eorumdem consilio duxerimus apostolicâ auctoritate pro

videndum, praeficiendo te illi in Patriarcham et pastorem, curam, regimen et administrationem ipsius Ecclesiae patriarchalis tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo, prout in nostris inde confectis literis plenius continetur: ac postmodum pallium, insigne videlicet plenitudinis pontificalis officii, ex parte tuâ fuerit. a nobis per dilectum filium Carolum Alexium Pisani aulae nostrae consistorialis advocatum cum eâ qua decuit instantiâ postulatum; nos, tuis supplicationibus annuentes, pallium ipsum de corpore B. Petri Apostoli sumptum, per venn. fratres nostros Episcopos in illis partibus degentes tibi assignandum, per dilectum etiam filium Ildephonsum a S. Carolo presbyterum Ordinis Clericorum Regularium Scholarum Piarum nuncupatum, modernum Collegii de Propaganda Fide nuncupati de Urbe rectorem, duximus destinandum, ut iidem Episcopi vel alter eorum illud tibi sub formâ infrascriptâ assignent vel assignet, et a te nostro et Romanae Ecclesiae nomine sub aliâ etiam praesentibus insertà formâ fidelitatis debitae solitum recipiant seu recipiat iuramentum. Tu autem eodem pallio intra dictam Ecclesiam patriarchalem tuam illis diebus dumtaxat uteris, qui expressi in eiusdem patriarchalis Ecclesiae privilegiis continentur.

§ 2. Ut igitur signum non discrepet a signato, sed quod geris exterius interius serves in mente, fraternitatem tuam monemus et hortamur attente, quatenus humilitatem et iustitiam, dante Domino qui dat praemia et munera largitur, observare studeas, quae suum servant et promovent servatorem, ac eamdem patriarchalem Ecclesiam sponsam tuam cures solicite, auctore Domino, spiritualiter et temporaliter augmentare. Quocirca praedictis Episcopis per apostolica scripta mandamus, quatenus ipsi vel alter eorum dictum pallium iuxta eamdem subsequentem formam tibi curent. seu curet assignari, et a te nostro et Romanae Ecclesiae nomine sub reliquâ formâ fidelitatis debitae, solitum recipiant seu recipiat iuramentum, eiusque sic a te praestiti iuramenti formam nobis de verbo ad verbum per tuas patentes literas tuo sigillo munitas per proprium Nuncium quantocitius destinare procurent seu procuret. Forma autem, qua Episcopi praedicti in assignando Tibi Pallio utentur, haec est:

Ad honorem omnipotentis Dei, ac S. M.Virginis, et SS. Apostolorum Petri et

« ÖncekiDevam »