Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Eucharistiae et Extremae Unctionis illis ! infirmis, qui vel illam petierint, dum sana mente et integris sensibus erant, seu verisimiliter petiissent, vel dederint signa contritionis; impertienda iisdem est, etiamsi postea linguae ceterorumque sensuum usu sint destituti, aut in delirium vel amentiam inciderint. Excommunicatis vero, impoenitentibus, et qui in manifesto peccato mortali moriuntur, est omnino deneganda.

Habens praedictam facultatem, ingrediendo cubiculum, ubi iacet infirmus, dicat: Pax huic domui, et omnibus habitantibus in ea, ac deinde aegrotum, cubiculum et circumstantes aspergat aqua benedicta, si commode haberi poterit, dicendo antiphonam: Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

Quod si aegrotus voluerit confiteri, audiat illum et absolvat. Si confessionem non petat, excitet illum ad eliciendum actum contritionis; de huius benedictionis efficacia ac virtute, si tempus ferat, breviter admoneat; tum instruat atque hortetur, ut morbi incommoda ac dolores in anteactae vitae expiationem libenter perferat, Deoque sese paratum offerat ad ultro acceptandum quidquid ei placuerit, et mortem ipsam patienter obeundam in satisfactionem poenarum, quas peccando promeruit. Tum piis ipsum verbis consoletur, in spem exigens fore, ut ex divinae munificentiae largitate eam poenarum remissionem et vitam sit consecuturus aeternam. Postea di

cat:

. Adiutorium nostrum in nomine Domini.

R). Qui fecit caelum et terram.

Antiphona.

Ne reminiscaris, Domine, delicta famuli tui (vel Ancillae tuae), neque vindictam sumas de peccatis eius.

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster etc.

ỳ. Et ne nos inducas in tentationem. R). Sed libera nos a malo.

. Salvum fac servum tuum (vel Ancillam tuam),

R). Deus meus, sperantem in te.

. Domine, exaudi orationem meam. R). Et clamor meus ad te veniat.

y. Dominus vobiscum. R). Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Clementissime Deus, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui neminem vis perire in te credentem atque sperantem, secundum multitudinem miserationum tuarum respice propitius famulum tuum N., quem (vel Ancillam tuam N., quam) tibi vera fides et spes christiana commendant. Visita eum (eam) in salutari tuo, et, per Unigeniti tui passionem et mortem, omnium ei delictorum suorum remissionem et veniam clementer indulge, ut eius anima in hora exitus sui Te iudicem propitiatum inveniat, et in Sanguine eiusdem Filii tui ab omni macula abluta, transire ad vitam mereatur perpetuam. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

Tum dicto a Clerico, si praesens sit, vel ab ipso sacerdote, Confiteor, idem sacerdos prosequatur:

Misereatur tui omnipotens Deus, et dimissis peccatis tuis, perducat te ad vitam aeternam. Amen.

Indulgentiam, absolutionem et remissionem peccatorum tuorum tribuat tibi omnipotens et misericors Dominus. Amen.

Deinde:

Dominus noster lesus Christus filius Dei vivi, qui Beato Petro Apostolo suo dedit potestatem ligandi atque solvendi, per suam piissimam misericordiam recipiat confessionem tuam, et restituat tibi stolam primam, quam in Baptismate recepisti, et ego facultate mihi ab Apostolica Sede tributa, indulgentiam plenariam et remissionem omnium peccatorum tibi concedo. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Per sacrosancta humanae reparationis Mysteria, remittat tibi omnipotens Deus omnes praesentis et futurae vitae poenas, Paradisi portas aperiat, et ad gaudia sempiterna perducat. Amen.

Benedicat te omnipotens Deus, Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Amen.

Si vero infirmus sit adeo morti proximus, ut omnium praemissarum precum recitandarum tempus non suppetat, statim sacerdos benedictionem ei impertia

tur.

PIUS PP. VI.

CONSTITUTIO I.

Abbati Einsidlensi in Helvetià consentiente Episcopo Costantiense facultatem largitur conferendi sacramentum Confirmationis catholicis Helvetiae occultis, qui sine periculo se conferre nequeunt ad Episcopum Constantiensem, et consecrandi ecclesias in definitis quibusdam regionibus consensu eiusdem Episcopi

erectas.

PIUS PP. VI.

ad perpetuam rei memoriam.

Etsi iuxta sacrosancti Tridentini Concilii definitionem in sess. VII. de Confirmat. can. III. solus Episcopus sit ordinarius tanti huius sacramenti minister, interdum tamen iustis ac gravissimis urgentibusque de causis solet Sedes Apostolica simplici sacerdoti tamquam extraordinario ministro facultatem tribuere illud conferendi.

§ 1. Cum itaque, sicut nobis nuper exponi fecit dilectus filius Beatus modernus abbas regularis monasterii S. Mariae de Einsidlen Constantiensis dioecesis sub ditione Rerumpublicarum Helvetiorum protestantium occulte commorantibus, qui sine gravi periculo palam catholicam religionem profiteri nequeunt, ac sacramentum Confirmationis quominus publice suscipiant rationabiliter praepediti sunt, non raro pro administratione sacramenti eiusmodi adeatur, ac ab Episcopo Constantiensi suum praestitum fuerit consensum, ac subinde inter eos stipulata concordia, quae in contemporaneis nostris literis super confirmatione transactionis, quoad alia capita inter Episcopum Constantiensem ex unà et Abbatem Einsidlensem ex alterâ parte initae in articulo separato de collatione sacramenti Confirmationis continetur, qua Abbati Einsidlensi ab Episcopo Constantiensi administratio sacramenti huiusmodi permittitur, sub hisce tamen pactis et conditionibus, quod nempe hisce desuper a moderno Abbate Einsidlensi a nobis novum et speciale indultum impetretur sibi et futuris Abbatibus valiturum; quod sacramentum hoc nonnisi in loco occulto et clausis

ianuis, ac nonnisi iis tantum personis conferatur, quae sub dominio protestantium vicinorum in Helvetiâ degunt, occulte religionem Catholicam profitentur, atque sine vitae aut bonorum gravi periculo Episcopum Constantiensem aut eius suffraganeum adire nequeunt, quodque in aliis casibus quibuscumque Abbas Einsidlensis a collatione praefati sacramenti Confirmationis, utpote ad iura ordinis episcopalis unice pertinente, omnino abstineat, neque etiam indultum a Sede Apostolicâ desuper impetratum ulterius extendere fas sit, prout in praedictâ concordiâ, cuius tenorem praesentibus pro plene et sufficienter expresso ac de verbo ad verbum inserto haberi volumus, fusius continetur; quodque etiam in articulo quinto dictae concordiae constitutum fuerit, ut Abbas Einsidlensis in parochiis et locis Einsidlensibus cum Au, et Fahr, Feysisberg Freyenbach et Sarmensdorf ecclesias tam modo existentes, quam illas quas in posterum praevio consensu episcopali erigere contigerit, una cum altaribus consecrare possit.

§ 2. Cum autem, sicut eadem expositio subiungebat, ad tramites huius conventionis memoratus Abbas sibi suisque successoribus novum ac speciale indultum huiusmodi per nos concedi summopere desideret; nobis propterea humiliter supplicari fecit, ut in praemissis opportune providere et, ut infra, indulgere de benignitate apostolicâ dignaremur: Nos igitur, qui paterne omnes omnino christifideles complectimur illorumque spirituali bono providere tenemur, cum ex conventione huiusmodi et catholicis in terris heterodoxorum commorantibus, quibus vel maxime divinum afflantis Spiritus auxilium necessum est, ut fieri potest consultum sit, et iuribus episcopalibus nihil derogatum, ipsum modernum abbatem Einsidlensem specialibus gratiis et favoribus prosequi volentes, eumque a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis, quovis modo et quacumque de causâ latis, si quas forte incurrit, huius tantum rei gratiâ absolventes et absolutum fore censentes, supplicationibus eius nomine nobis humiliter por

Expositio pre

cum.

rectis inclinati, de venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium sacri Tridentini Concilii interpretum consilio dicto Beato moderno ac pro tempore existenti abbati Einsidlensi sacramentum Confirmationis catholicis occultis in terris Helveticorum protestantium commorantibus et ad tramites in omnibus dicti articuli separati dumtaxat, dummodo tamen sacrum Chrisma ab Episcopo pro tempore Constantiensi recipiatur, administrandi et conferendi, ac ecclesias iuxta articulum quintum praedictae concordiae consecrandi, plenam et amplam facultatem, auctoritate apostolica, tenore praesentium, tribuimus et imperti

mur.

§ 3. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac in universalibus conciliis editis generalibus et specialibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die 1. februarii MDCCLXXV. pontific. nostri anno 1.

II.

Facultatem concedit eligendi in superiorem congregationis Oratorii S. Philippi Nerii civitatis Guatimalensis etiam eum qui defectum natalium patiatur.

PIUS PP. VI.

ad futuram rei memoriam.

§ 1. Exponi nobis nuper fecerunt dilecti filii praepositus et presbyteri saeculares congregationis Oratorii Sancti Philippi Nerii civitatis Guatimalensis in Indiis, quod dicta eorum congregatio, cum recenter fundata sit, hinc presbyteris non admodum. abundat evenire autem quandoque potest, ut inter eos aliquis recenseatur, qui defectum natalium ex soluto tamen et muliere soluta illegitime genitus patiatur, qua de causa licet caeteris qualitatibus praeditus sit, ad munus tamen praepositi eiusdem congregationis assumi et eligi nequeat, indeque fiat, ut electio huiusmodi admodum cohibeatur. Nobis propterea humiliter supplicari fecerunt, ut sibi in praemissis opportune providere, et ut infra indulgere de benignitate apostolica dignaremur. Tenor conces- § 2. Nos igitur ipsos exponentes specialibus gratiis et favoribus prosequi volentes, et eorum singulares personas a quibusvis excommunicationis et interdicti,

sionis.

aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrerunt, huius tantum rei gratia absolventes et absolutas fore censentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, eisdem nunc et pro tempore existentibus presbyteris saecularibus praefatae congregationis civitatis Guatimalensis huiusmodi, ut ipsi quoties ad commune bonum maioremque spiritualem utilitatem. dictae congregationis expedire in Domino iudicaverint, quemcumque presbyterum, qui eidem congregationi nomen dederit, quique caeteroquin ad id idoneus reperiatur, licet ipse defectum natalium ex soluto tamen et soluta patiatur, defectu huiusmodi non obstante, si nullum aliud canonicum et hac in re obstet impedimentum, servatisque aliis servandis, praepositum seu superiorem nuncupatum eiusdem congregationis libere et licite eligere ac assumere possint et valeant, auctoritate apostolica tenore praesentium concedimus et indulgemus.

§ 3. Non obstantibus apostolicis ac in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, nec non dictae congregationis etiam iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus; privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis superioribus et personis, sub quibuscumque tenoribus et formis, ac cum quibuslibet etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis ac insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis in genere vel in specie, ac aliis in contrarium quomodolibet concessis, approbatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat, specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die VIII. martii MDCCLXXV., pontificatus nostri anno 1.

III.

Confirmat privilegia congregationis Oratorii Sancti Philippi Nerii civitatis Guatimalensis.

Derogatio con trariorum.

Expositio precum porrecta

rum.

Tenor concessionis.

Clausula sublata et decretum irritans.

PIUS PP. VI.

ad futuram rei memoriam.

§ 1. Exponi nobis nuper fecerunt dilecti filii praepositus et alii presbyteri saeculares congregationis Oratorii Sancti Philippi Nerii civitatis Guatimalensis in Indiis, quod eorum ecclesia et domus vespere diei XXIX. iulii MDCCLXXIII. ex terraemotu omnimodam ruinam passae fuerunt, ita ut dicti exponentes in valle dell' Eremita vulgo nuncupata, et per decem leucas ab eadem civitate dissita confugerunt, ibique modo commorantur. Cum autem, sicut eadem expositio subiungebat, privilegiis, gratiis et indultis, quibus dicti exponentes in eorum ecclesia veteri huiusmodi ac domo fruebantur, potiebantur ac gaudebant, in nova quoque ecclesia et domo sub eadem denominatione, sive interim erecta, sive in posterum erigenda, frui, potiri et gaudere posse plurimum desiderent, nobis propterea humiliter supplicari fecerunt, ut in praemissis opportune providere, et ut infra indulgere de benignitate apostolica dignaremur.

§ 2. Nos igitur ipsos exponentes specialibus gratiis et favoribus prosequi volentes, et eorum singulares personas a quibusvis excommunicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis, si quas forte incurrerunt, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, omnia privilegia, gratias et indulta. memoratae antiquae ac dirutae ecclesiae et domui congregationis Oratorii S. Philippi Nerii civitatis Guatimalensis praedictae quomodolibet concessa, tributa et elargita, ad novam ecclesiam et domum sub eodem titulo seu denominatione vel interim denuo aedificatam respective atque constructam, seu in posterum aedificandam et construendam, auctoritate nostra apostolica tenore praesentium transferimus et, quatenus opus sit, illa de novo auctoritate et tenore praedictis concedimus et indulgemus.

§ 3. Decernentes, ipsas praesentes literas semper firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac omnibus ad quos spectat et pro tempore spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum

trariorum.

palatii apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. § 4. Non obstantibus constitutionibus et Derogatio conordinationibus apostolicis, ac dictae congregationis etiam iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis superioribus et personis sub quibuscumque tenoribus et formis, ac cumquibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus efficacissimis ac insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis in genere vel in specie, ac aliis in contrarium quomodolibet concessis, approbatis et innovatis. Quibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat, specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die xv. martii MDCCLXXV., pontificatus nostri anno 1.

[blocks in formation]

Tenor concessionis.

fore censentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, fraternitati tuae per praesentes committimus et mandamus, ut, veris existentibus narratis, petitam facultatem sepeliendi in dicta ecclesia Sanctae Mariae cadavera Christifidelium defunctorum, qui in ea sepulturam sibi elegerint, sine tamen ullo iurium parochialium praeiudicio, auctoritate nostra apostolica tenore praesentium pro tuo arbitrio et prudentia concedas atque indulgeas.

Eucharistiae sacramentum asservetur, atque illa posita reperiatur in viciniis magni rivi civitatis Limanae, et admodum distet ab ecclesia parochiali; hac de re non solum magna est in ea Christifidelium frequentia, plerumque pauperum et nigrorum, qui in numero septem et ultra milium circum illam habitant, et ad illam confluunt, sed etiam pro tempore existens cappellanus memoratae ecclesiae Sanctae Mariae in spiritualibus eorumdem Christifidelium necessitatibus supplet vices parochi, qui propter praemissa tanto Christifidelium numero praesto esse non potest, hincque facultate et indulto ibidem sepeliendi Christifideles, qui in ea sepulturam eligant, sine ullo iurium parochialium praeiudicio, per nos eamdem ecclesiam insigniri idem Emmanuel plurimum desiderat. Nobis propterea humiliter supplicari fecit, ut in praemissis opportune providere, et ut infra indulgere de benignitate apostolica dignaremur.

§ 2. Nos igitur ipsum exponentem specialibus gratiis et favoribus prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrit, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum

(1) Reginae Hungariae imminutionem dierum festorum petenti duas misit S. P. literas quarum optionem ipsi detulit: prima earum Episcoporum sententiam de petita imminutione petebat; secunda ipsis potestatem imminuendi dies conferebat: secundam vero regina elegit, quam in textu retulimus. Ex reg. vero ep. ad principes an. I., p. 82 primam in nota transcribimus cum lit. ad Reginam qua epistolarum optionem ipsi concessit.

Postulat sententiam Episcoporum graeci ritus circa modum imminuendi dies festos et ieiuniorum in corum dioecesibus vigentes.

Venerabilibus fratribus Episcopis Fogaracsiensi, Munkaciensi, Schidvicensi ritus graeci uniti,

PIUS PAPA VI.

Venerabiles fratres,

salutem et apostolicam benedictionem.

Usus S. Sedis § 1. Assueto paternae caritatis affectu, quo Rominuendi dies mani Pontifices praedecessores nostri Christifidefestos si ita ex- lium omnium spiritualibus simul ac temporalibus pediverit neces- necessitatibus consulere semper studuerunt, dies sitatibus spiritualibus Chri- quoque festos ad preces carissimae in Christo filiae stifidelium. nostrae Mariae Theresiae Hungariae reginae apo

stolicae et Bohemiae reginae illustris in romanorum imperatricem electae viduae in civitatibus et dioecesibus eius dominio subiectis primum imminuit fel. rec. Benedictus Papa XIV., deinde vero temperata etiam ieiunii lege, eorumdem festorum numerum rec. mem. Clemens Papa XIV. magis quoque cohibendum esse decrevit. Quocirca per suas cuique ex Archiepiscopis et Episcopis earumdem civitatum in simili forma Brevis expeditas literas,

[blocks in formation]

quid ab ipsis statuendum exequendumque propterea esset, idem Clemens praedecessor uberrime patefecit, nec non omnes dies, in quibus firma adhuc praecepti obligatio retinenda foret, distincte enumeravit.

§ 2. Cum autem non una eademque festorum celebrandorum ratio inter latinos vigeat ac graecos ritus uniti; hinc eadem carissima in Christo filia nostra pro eximia, qua pollet, pietate, et erga omnes sibi subiectos populos singulari studio enixe a nobis postulat, ut necessitatibus quoque Graecorum huiusmodi, qui sub suo felici dominio reperiuntur, de apostolica benignitate opportune providere dignaremur. Ut igitur in re tanti momenti sanctorum venerationem, animarumque aeternam salutem respiciente, quid statuendum sit matura deliberatione adhibita, praescribere valeamus, fraternitatibus vestris, de quarum integritate, doctrina, ac religionis zelo plurimam in Domino fiduciam habemus, per praesentes committimus, ut iuxta vobis datam a summo luminum patre prudentiam serio perpendatis, quot dies festi in unaquaque ex vestris respectivis dioecesibus imminuere magis congruum atque expediens vobis in Domino videatur. Postmodum vero, ne salutaris ieiuniorum medela animabus eorumdem Graecorum unitorum umquam deficiat, modum ac tempus quo ieiunia in posterum statuenda sint perscrutetis, ac denique ne festorum diminutorum celebritas a memoria excidat Christifidelium huiusmodi, quibus diebus festis tum Apostolorum, cum Martyrum commemoratio in missa peragenda sit, nobis proponite. His enim omnibus assueta prudentia, caritate et religionis zelo fraternitatum vestrarum consideratis, et a vobis intellectis id adiuvante Domino praescribemus, quod venerationi Sanctorum, et istarum animarum vestrae curae commissarum maiori spi

Imminutio facta pro Christifidelibus latini ritus non valet pro aliis graeci ritus.

« ÖncekiDevam »