Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Commutatio ieiuniorum.

Commemora

tio de abroga

cienda.

giliis retineri, et sicut prius in quacumque ecclesia celebrari mandamus.

§ 11. Sacrum vero ieiunium, quod in praedictis vigiliis habebatur, ad quartas et sextas farias adventus transferendum, ibidemque servandum edicimus et constituimus.

§ 12. Ut autem non solum clerici et ditis festis, statu- Vites homines saeculares, qui etiam diebus tis diebus, fa- non festivis sacrosancto missae sacrificio et divinis officiis, quod vehementer cupimus, adesse possunt, sed etiam ii, qui rusticis detenti laboribus ecclesias diebus tantum festis adeunt, sanctorum Apostolorum et Martyrum, quorum solemnitates superius abrogavimus, memoriam servent et venerentur, volumus ac praecipimus, ut die xxIx. iunii, ultra praecipuam Sanctorum Petri et Pauli solemnitatem, etiam aliorum Apostolorum, et die XXVI. decembris, ultra praecipuum Sancti Stephani festum, etiam aliorum sanctorum Martyrum memoria celebretur. Quare die xxIx. iunii in kalendariis ecclesiasticis ita festum inscribendum erit Ss. Petri et Pauli, et Commemoratio omnium Apostolorum - ac tam in officio, quam in missa addatur - Commemoratio de communi Apostolorum, die vero xxvI. decembris ita notetur festum S. Stephani protomartyris, et Commemoratio omnium sanctorum Martyrum ac tam in officio quam in missa addenda erit - Commemoratio de communi plurimorum Martyrum.

Monitum populo facien

rum

servatorum.

[ocr errors]

§ 13. Haec nos, venerabilis frater, non dum super ob- minus spiritualem, quam temporalem istius servantia diefestorum populi utilitatem intuentes, sancienda esse iudicavimus, in quo plurimum solicitudini ac pastorali vigilantiae tuae confidimus, qui illud profecto sedulitate studioque tuo efficies, ne quid e divino cultu detractum videri possit, sed quo minor festorum dierum factus est numerus, eo maior sit in populorum animis pietas, fervor ac devotio. Proinde vehementer cupimus, ac in Domino fraternitatem tuam hortamur, ut populos tibi commissos diligenter edocendos cures, quae ad iustam legitimamque festorum dierum celebritatem pertinent, quo ardore, quave humilitate spiritus adstare sanctissimo altaris sacrificio, quo studio, qua frequentia divinis officiis, sacris concionibus, ac christianae doctrinae institutionibus interesse debeant, et ne per eos dies Christifidelium corda graventur crapula et ebrietate, ac saecularibus cogitationibus, quam diligentissimam operam dare debebis, ut profana quaeque, ludrica et minus

[blocks in formation]

ctio congrega

cultus augu

ferre declara

§ 2. Cum itaque, sicut accepimus, in villa Laudatur erede Orizava nuncupata Mexicanae dioecesis tionis, et pluricongregatio clericorum saecularium Orato- mum ad divini rii Sancti Philippi Nerii canonice, ut asse- mentum conritur, erecta et instituta sit, iidemque cle- tur. rici sacerdotes Christifidelium confessiones audire, Ecclesiae sacramenta administrare, exhortationes ad populum habere, infirmos visitare, et alia pietatis et caritatis opera, non sine notabili piarum animarum spirituali consolatione, divinique cultus augumento, iuxta pium eorum institutum exercere cupiant; et de praesenti exerceant. Pro erectionis autem et institutionis huiusmodi subsistentia et validitate plurimum desiderant, illas apostolicae nostrae confirmationis robore communiri:

§ 3. Nos presbyteros et clericos praedictos, ut ad pia et sacra onera huiusmodi e

Erectio confirmatur praevia absolutione

a

quae forte ex

canonice facta fuerit.

censuris, si xercenda promptiores reddantur, ac fructus, tarent, et dum- quos in vinea Domini plurimos hactenus modo erectio Domino obtulerunt, eosdem uberiores in posterum afferant, specialibus gratiis et favoribus prosequi volentes, et eorum singulares personas a quibus excommunicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrerunt, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, supplicationibus illorum nomine nobis humiliter porrectis inclinati, erectionem et institutionem praedictas, quatenus illae canonice factae fuerint, apostolica auctoritate tenore praesentium perpetuo approbamus et confirmamus, illisque perpetuae et inviolabilis apostolicae firmitatis robur adiicimus, ac omnes et singulos tam iuris quam facti defectus, qui desuper quomodolibet intervenerint, supplemus; et nihilominus in eadem villa una praedictorum presbyterorum et clericorum saecularium in illa pro tempore recipi volentium congregationem ad instar congregationis oratorii huiusmodi in Ecclesia S. Mariae et Gregorii in Vallicella de urbe dudum apostolica auctoritate erectae, dummodo tamen presbyteri et clerici huiusmodi ordinationes et instituta domus Congregationis oratorii alias a felic. record. Paulo PP. V. praedecessore nostro confirmata receperint, et illa pro viribus observare intendant, auctoritate et tenore similibus etiam perpetuo erigimus et instituimus.

sbyteris con

delium.

Facultas pre- § 4. Ac nunc et pro tempore existengregat. conce- tibus presbyteris, et aliis eiusdem congreditur audiendi confessiones fi- gationis sic de novo erectae, qui approbati ab Ordinario fuerint, ut confessiones quorumcumque ad eos accedentium quocumque anni tempore audire, ac illis poenitentia debita pro modo culpae iniuncta, ac aliis iniungendis, iniunctis, absolutionem impendere salutarem possint et valeant.

Exemptio a iu- § 5. Sacerdotes vero in eadem congrerisdictione paruchorum. gatione recepti parochi eorum iurisdictioni minime subiaceant, et sibi ipsis ad invicem quaecumque sacramenta ecclesiastica quovis, etiam paschatis resurrectionis Dominicae, tempore, vice, et loco parochi ministrare; superiores autem congregationis per praesentes erectae per se, vel per alium, seu alios ex ipsis iam approbatos suos subditos a censuris (non tamen in casibus Sedi Apostolicae reservatis) absolvere, illisque debitam poenitentiam similiter iniungere, idemque superiores receptos inobedientes

et ipsius Congregationis constitutionum transgressores punire, et poenitentiam pro modo culpae, eorum arbitrio, servata tamen forma ordinationum et institutionum huiusmodi, afficere, ut sibi videbitur, cum consensu maioris partis dictae Congregationis culpabiles eiicere, invocato, etiam si opus fuerit, auxilio brachii saecularis, libere et licite similiter possint et valeant, auctoritate et tenore praedictis concedimus et indulgemus. Ac demum, quod Congregatio per praesentes erecta sit, et perpetuo remaneat subiecta omnimodae iurisdictioni Archiepiscopi Mexicani pro tempore existentis, qui tamen ordinationes et instituta praedicta nullo modo mutare et alterare possit, similiter perpetuo statuimus et ordinamus.

§ 6. Decernentes praesentes literas semper firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac ab omnibus inviolabiliter observari, et ita per quoscumque iudices ordinarios et commissarios quavis auctoritate fungentes, etiam causarum palatii apostolici auditores, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Clausulae salutares.

§ 7. Ac insuper, ut ecclesia Congrega- Concessio intionis sic erectae in maiori veneratione hadulgentiarum. beatur, et ab ipsis Christifidelibus congruis frequentetur honoribus, aliique presbyteri ad Congregationem per praesentes erectam ingrediendam magis incitentur, omnibus et singulis presbyteris, qui eamdem Congregationem de caetero ingredientur, die prima eorum ingressus, si vere poenitentes et confessi sanctissimum Eucharistiae sacramentum sumpserint, plenariam; ac ipsis nunc et pro tempore existentibus presbyteris, ac aliis conviventibus eiusdem Congregationis, in eorum mortis articulo nomen lesu corde, si ore nequiverint, invocantibus etiam plenariam, nec non tam illis utriusque sexus Christifidelibus vere poenitentibus et confessis ac sacra communione refectis, qui eiusdem Congregationis per praesentes erectae ecclesiam die festo Sancti Philippi Nerii a primis vesperis usque ad occasum solis festivitatis huiusmodi singulis annis devote visitaverint, et ibi pro christianorum principum concordia, haeresum extirpatione, et S. R. E. exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam similiter omnium peccatorum suo

An. C. 1775 214

Derogatio contrariorum.

IUR. PONT. DE P. F. PARS I.

rum indulgentiam et remissionem etiam perpetuo concedimus et elargimur, nec non tam presbyteris et aliis eiusdem Congregationis quoties pro exhortationibus habendis convenerint, quam aliis Christifidelibus utriusque sexus iisdem exhortationibus interessentibus decem annos, et qui ecclesiam dictae Congregationis in quatuor aliis anni festis diebus per dictos presbyteros semel tantum eligendis et ab Ordinario approbandis a primis vesperis usque ad occasum solis festorum huiusmodi singulis annis devote visitaverint, et, ut praefertur, oraverint, septem annos et totidem quadragenas. Eisdem vero presbyteris et aliis dictae Congregationis, quoties divinis officiis in sua ecclesia vel oratorio more dictae Congregationis celebrandis aut congregationibus publicis vel privatis et secretis, pro quocumque opere pio exercendo interfuerint, vel sanctissimum Eucharistiae sacramentum sumpserint, aut conscientiam suam, antequam cubitum eant, examinaverint, seu flagellis ad carnem castigandam se afflixerint, vel quinquies orationem Dominicam et toties salutationem Angelicam tam pro animabus presbyterorum et aliorum dictae Congregationis, quam aliorum in Christi caritate defunctorum recitaverint, aut devium aliquem ad viam salutis. reduxerint, aut quodcumque aliud pietatis. vel caritatis opus exercuerint, toties pro quolibet praedictorum operum sexaginta dies de iniunctis eis, vel alias quomodolibet debitis poenitentiis, in forma Ecclesiae consueta, relaxamus.

§ 8. Non obstantibus regula nostra de gratis ad instar non concedendis, aliisque apostolicis ac in provincialibus et synodalibus conciliis editis constitutionibus et ordinationibus, statutis, legibus et consuetudinibus; privilegiis quoque, indultis, et literis apostolicis superioribus et personis sub quibuscumque tenoribus et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis, ac insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis in genere vel in specie, ac aliis in contrarium quomodolibet concessis, approbatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis, etiamsi de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes, expressio ac mentio habenda foret, illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo

ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

§ 9. Volumus autem, ut praesentium literarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, cadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die 11. iunii MDCCLXXV., pontificatus nostri anno 1.

X.

Presbyteris Cong. S. Philippi Nerii villae Orizavae Mexicanae dioecesis com-` municat, iuxta modum, privilegiata Paulo V., Gregorio XV., Urbano VIII. concessa eidem Congregationi Urbis.

PIUS PP. VI.

ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. Militantis Ecclesiae regimini, meritis licet imparibus, per ineffabilem divinae sapientiae atque bonitatis abundantiam praesidentes, clericorum secularium congregationes in Ecclesia Dei pie sancteque institutas, uberesque bonorum operum fructus assidue proferre satagentes, privilegiis et gratiis libenter decoramus, sicut ad omnipotentis Dei gloriam et animarum salutem cognoscimus in Domino expedire.

Prooemium.

cum porrecta

tiarum et regu

fruuntur sacer

nae.

§ 2. Exponi siquidem nobis nuper fece- Expositio prerunt dilecti filii presbyteri saeculares Con- rum pro obtigregationis Oratorii S. Philippi Nerii villae nenda communicatione privide Orizava Mexicanae dioecesis, quod nos legiorum, graper alias nostras in simili forma Brevis larum, quibus hodie, seu nuper, expeditas literas eamdem dotes CongreCongregationem, prius auctoritate ordinaria gationis Romaerectam, auctoritate apostolica confirmavimus, nonnullisque gratiis, indultis et privilegiis decoravimus, ipsiusque Congregationis presbyteri sub eodem instituto Sancti Philippi Nerii, quod dilecti pariter filii presbyteri saeculares Congregationis Oratorii eiusdem S. Philippi Nerii in ecclesia Sanctae Mariae et Gregorii in Vallicella de urbe erectae servant, hactenus vixerunt, et adhuc vivunt de praesenti. Cum autem,

sicut eadem expositio subiungebat, regulae et instituta Congregationis Romanae subinde a rec. mem. Paulo V., Gregorio XV. et Urbano VIII. Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris specialiter approbata ipsique congregationi Romanae ac illius ecclesiae presbyteris ac personis ab iisdem et forsan aliis Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris multa privilegia, favores, gratiae, indulgentiae, exemptiones, regulae et indulta concessa fuerint, prout in ipsorum praedecessorum literis apostolicis desuper respective expeditis uberius dicitur contineri. Ipsi vero exponentes regulas et instituta huiusmodi receperint, seu recipere et illa pro viribus observare parati sint, ac proinde iisdem quoque privilegiis et gratiis frui et gaudere posse plurimum desiderant, nobis propterea humiliter supplicari fecerunt, ut sibi in praemissis opportune provvidere et, ut infra, indulgere de benignitate apostolica digna

remur.

Tenor indulti § 3. Nos igitur specialem ipsis exponenprorogationis dictarum gra- tibus gratiam facere volentes, et eorum tiarum, et privilegiorum. singulares personas a quibusvis excommu

nicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrerunt, huius tantum rei gratia absolventes et absolutas fore censentes, ac praedictarum literarum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis et insertis habentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, praedictae Congregationis Oratorii Sancti Philippi Nerii villae de Orizava praedictae, illiusque ecclesiae, ac presbyteris saecularibus et personis nunc et pro tempore existentibus, ut omnibus et singulis privilegiis, favoribus, gratiis et indulgentiis, exemptionibus, regulis et indultis memoratae Congregationi Romanae eiusque ecclesiae presbyteris et personis per praedictos Romanos Pontifices praedecessores nostros quomodolibet concessis, etiam specifica et individua mentione et expressione dignis, et quibus eadem Congregatio Romana eiusque ecclesiae, presbyteri, et personae ex memoratorum Pontificum praedecessorum nostrorum concessione de presenti utuntur, fruuntur, potiuntur et gaudent, ac uti, frui, potiri et gaudere possunt (non tam indulgentia perpetua a rec. etiam mem. Benedicto XIII., itidem praedecessore nostro memoratae ecclesiae Sanctae Mariae et Gregorii in Vallicella sub certis modo et forma tunc ex

pressis concessa) pari modo uti, frui, et gaudere libere et licite possint et valeant, in omnibus et per omnia perinde ac si privilegia, favores, gratiae, indulgentiae, exemptiones, regulae, indulta huiusmodi ipsi Congregationi villae de Orizava eiusque ecclesiae presbyteris et personis specialiter concessa reperirentur.

§ 4. Sine praeiudicio tamen gratiarum, Praeservatio gratiar., et priindultorum et privilegiorum eidem Con- vilegiorum iam gregationi villae de Orizava a nobis, sicut eidem Congregationi concespraefertur, commissorum, et dummodo sorum. ipsius Congregationis villae de Orizava presbyteri et personae, nunc et pro tempore existentes, regulas et instituta pro dicta Congregatione Romana, ut praefertur, approbata observent, apostolica auctoritate tenore praesentium concedimus et indulgemus.

Clausulae sa

tantes.

§ 5. Decernentes easdem praesentes literas semper firmas, validas et efficaces lutares et irriexistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, et ab eis respective inviolabiliter observari. Sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

trariorum.

§ 6. Non obstante nostra et Cancellariae Derogatio conApostolicae regula de non concedendis indulgentiis ad instar, aliisque constitutionibus et ordinationibus apostolicis, quatenus opus sit, dictae congregationis villae de Orizava, aliisque quibusvis etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus; privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis superioribus et personis sub quibuscumque tenoribus et formis ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis ac insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis in genere vel in specie, ac aliis in contrarium quomodolibet concessis, approbatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus, pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effctum, hac vice dumtaxat, specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Prooemium.

Laudes colle

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die 1. iunii MDCCLXXV., pontif. nostri anno 1.

XI.

Commemoratis beneficiis a RR. PP. collegio Sinensium collatis, monasterium S. Petri a Colonnello ei unit, imposita obligatione quatuor alios alumnos sinenses instituendi, tres missionarios in Sinis alendi, ac dependendi a S. C. de Propaganda Fide (1).

PIUS EPISCOPUS

servus servorum Dei,

ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. Prae caeteris illa nos maxime cura solicitat, ut animarum saluti atque evangelicae fidei propagationi pro pastoralis officii nostri munere, quantum Deo adiutore possumus, salubriter consulamus. Quocirca nihil aut praeclarius aut utilius a Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris institutum fuisse arbitramur, quam ut collegia vigerent, in quibus nonnulli adolescentes a piis doctisque viris erudirentur, quorum deinde opera atque laboribus doctrina Christi in vastissimis regionibus, unde illi arcesserentur, aut latius promulgari, aut firmius conservari, aut defendi facilius posset.

§ 2. Ex quo siquidem collegium Sinengii,cuius favore sium et Indorum sub titulo sacrae Iesu faplurimae concessiones Sum- miliae extra civitatem Neapolim a felicis re

mi Pont. indulserunt.

cordationis Clemente Papa XIII., sub directione et gubernio Congregationis dilectorum filiorum presbyterorum saecularium eiusdem tituli a Sede Apostolica. approbatae, et a Congregatione venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis de Propaganda Fide praepositorum dependens, primitus institutum fuit, cum benedicente Domino, quam plures a remotissimis iis regionibus acciti et in eo collegio sacris literis imbuti, atque ad sacros ordines promoti in patriis regionibus, ad

quas reversi fuerant, catholicam religionem late propagarent, eiusque incremento strenue adlaborarent; ideo duo ex praedecessoribus nostris collegium illud, eius directores, singulosque alumnos speciali benevolentia sunt prosequuti, dictaeque Congregationi commendarunt, praecipue vero ad augendum alumnorum numerum bonis, redditibus augere curarunt. Etenim eidem collegio exigua antea dote praedito eiusdem recolendae etiam memoriae praedecessor noster Bonedictus PP. XIV. monasterium abbatiam nuncupatum S. Petri de Embulo seu Ebuli Ordinis S. Benedicti Salernitanae dioecesis sub certis legibus, conditionibus et obligationibus ab eo impositis, illiusque bona et redditus univit.

§ 3. Et subinde similis mem. Clemens Papa XIII. itidem praedecessor noster primum ecclesiam, seu cappellam S. Petri a Colonnello, seu la Petruccia vulgo nuncupatam dictae Salernitanae dioecesis, quae a monasterio abbatia etiam nuncupato Sanctae Mariae Matris Domini praedicti S. Benedicti, seu alterius Ordinis eiusdem Salernitanae dioecesis dependet, aut alias illi canonice unita existit, quam venerabilis etiam frater noster Nicolaus Xaverius a S. Maria Episcopus Cirenensis una cum monasterio secundodicto in commendam ad sui vitam ex concessione et dispensatione apostolicis tunc obtinebat, prout ad praesens obtinet ex tunc et cum primum illius commenda cessante vacasset, et dictae sine cura ecclesiae aut cappellae bona quaecumque eidem collegio etiam addixit, atque expresse praecepit et praescripsit, quod, praeter et ultra numerum sexdecim alumnorum a Benedicto praedecessore praedicto, ut praefertur, constitutum, alii quatuor alumni, quorum videlicet duo Sinenses et Indi, reliqui duo ex quibusdam Turcarum dominio subiectis nationibus adsciscerentur, ita ut dicti collegii alumni non sexdecim sed viginti deinceps numerarentur. Subinde vero idem Clemens praedecessor ad augendum in ipso collegio alumnorum numerum etiam ex tunc et cum primum secundodictum monasterium Sanctae Mariae Matris Domini, illius commenda pariter cessante, vacaverit, pensionem annuam

Consultum ae umnorum nu

que fuit, ut a merus in die. augeretur.

(1) A qua dependere debebat ante h. const. ex dispositione praedecessorum. Vide Ben. XIV. In sacro principis, Misericordia Dei; Clem. XIII. Quanta Ecclesia Dei, Docendi omnes, iuxta praescripta a Ben. XIV. pro collegiis apostolicis suis lit. Quanti ad Ecclesiam, È pervenuto. Huius collegii bona ita

licum Gubernium, anno MDCCCLXXXVIII., orientalium linguarum scholae contra Tribunalium iudicata attribuit; at S. Cong. de P. F. suis sumptibus per commis. ap. Raphäelem de Martinis eiusdem Cong. Consultorem instauravit.

« ÖncekiDevam »