Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Pauli, et D. N. Domini Clementis Papae XIII., et S. R. E., nec non patriarchalis Ecclesiae Babylonensis tibi commissae, tradimus tibi Pallium de corpore S. Petri sumptum, plenitudinem videlicet pontificalis officii, ut utaris eo infra Ecclesiam tuam certis diebus, qui exprimuntur in privilegiis ei ab Apostolicà Sede concessis.

Forma vero iuramenti, quod praestabis, haec est:

Ego Timotheus, Archiepiscopus nuper Diarbekirensis, in Patriarcham Babylonensem electus, ab hac hord in antea fidelis et obediens ero B. Petro Sanctaeque Apostolicae Romanae Ecclesiae, ac D. N. Domino Clementi Papae XIII. eiusque successoribus, canonice intrantibus: non ero in consilio, aut consensu, vel facto, ut vitam perdant aut membrum, seu capiantur malà captione. Consilium vero, quod mihi credituri sunt per se aut nuncios seu literas, ad eorum damnum, me sciente, nemini pandam. Papatum Romanum et Regalia S. Petri, adiutor eis ero ad retinendum, et defendendum contra omnem hominem. Legatum Apostolicae Sedis in eundo et redeundo honorifice tractabo, et in suis necessitatibus adiuvabo. Vocatus ad Synodum veniam, nisi praepeditus fuero canonica praepeditione. Apostolorum limina singulis quadrienniis personaliter visitabo aut per me aut per meum nuncium, nisi apostolicà absolvar licentia: possessiones vero ad mensam mei patriarchatus pertinentes non vendam, neque donabo, neque impignorabo, neque de novo infeudabo vel aliquo modo alienabo, inconsulto Romano Pontifice, et constitutionem super prohibitione investiturarum, bonorum iurisdictionalium ad Ecclesias inferiores spectantium, de anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo quinto editam, servabo, sic me Deus adiuvet, et haec sancta Dei Evangelia.

§ 3. Volumus autem, ut statim ac de petitione pallii huiusmodi absque tui mandato procurae factâ nuncium acceperis, eamdem ratam habere et nobis gratias agere, instrumentumque ratihabitionis huiusmodi ad Urbem quantocitius transmittere omnino tenearis, et interim Pallio praedicto non utaris.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo quinquagesimo nono, nono kalendas aprilis, pontific. nostri anno 11.

VII.

Confirmat erectionem universitatis studii in Civitate Leopoli a Regibus Poloniae facta sub directione Societatis Iesu, et huius privilegia constituit, quibus Cracoviensis Universitas praecedenter fruebatur (1).

CLEMENS EPISCOPUS

servus servorum Dei,

ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. In supereminentis Ecclesiae solio, Studium suum nullis licet nostris meritis, sed inscrutabili sciplinas ecclepromovendi ditantum divinae bonitatis consilio constituti, ficat. siasticas signisollicitas animi nostri cogitationes in id omne intendimus, quod populorum utilitati, animarumque saluti, ac Reipublicae Christianae incolumitati noscimus profuturum. Quapropter cum litterarum et scientiarum studiis iuvenilis aetas ad veritatem agnoscendam, iustitiam colendam pietatemque sequendam informetur, indeque solertes dominicae vineae operarii, egregiique catholicae veritatis, et ecclesiasticae disciplinae assertores ac vindices instituantur, idcirco libenti animo apostolicae auctoritatis nostrae praesidium et favorem impendimus, ut huiusmodi studia ubilibet, quantum patitur rerum et locorum conditio, excitentur ac magis magisque augeantur.

[blocks in formation]

(1) Erecta fuit universitas in civitate Guatimala ab Innoc. XI. constit. edit. MDCLXXXVII., iulii XVIII., itemque altera in civitate S. Iacobi de Leon de Ca

racas Indiarum Occidentalium ab Innoc. XIII. constit. edit. MDCCXXII., augusti XIX.

An. C. 1759

Leopolien. regia auctoritate

submittit.

CLEMENS XIII.

lasticam, et moralem ac etiam dogmaticam
et positivam, sacrosque Canones, ipsumque
ius canonicum, nec non per lectores tamen
seculares etiam ius civile, aliarumque scien-
tiarum studia profiteantur, et iuvenes quos-
cumque doceant, apostolica auctoritate ipsa-
rum tenore praesentium, sine tamen ali-
cuius praeiudicio, in perpetuum erigimus
et instituimus. Ipsumque collegium sic in
publicam universitatem erectum et insti-
tutum curae, regimini, et administrationi
dictae societatis, illiusque praepositi gene-
ralis pro tempore existentis, et pro eo re-
ctoris ab ipso deputandi, eadem auctoritate
etiam perpetuo subponimus et submitti-

rum dum viveret dicti regni regem eidem | ricam, philosophiam ac theologiam scho-
collegio elargita, confirmando et approban-
do, collegium ipsum regia sua auctoritate
universitatis titulo et privilegiis omnibus,
quibus universitas studiorum, seu Accade-
mia Cracovien. simili regia concessione
gaudet, ornaverit, et gaudere voluerit;
nihilominus si idem collegium apostolica
etiam auctoritate in publicam et generalem
studiorum universitatem erigeretur, ei-
que omnia et singula praedictae Cracovien.
et aliis praesertim regni Poloniae univer-
sitatibus studiorum generalium concessa
privilegia, ut infra, tribuerentur et con-
cederentur, novum ipsi iuventuti ac no-
bilibus Polonis adderetur ad bonas artes
excolendas et studia prosequenda incita-
mentum. Pro qua quidem erectione et con-
cessione apostolica, indulto nostro perficien-
da, idem Augustus Rex datis ad nos litteris
gravissimum regiae suae petitionis momen-
tum adiecit. Quare pro parte dicti Recto-
ris nobis fuit humiliter supplicatum, ut di-
cti collegii decori et ampliori celebritati
consulere, nec non iuventuti illarum par-
tium, ut, post sedulam operam studiis ipsis
praestitam, debitas praerogativas et prae-
mia ad Dei gloriam, et catholicae purae-
que fidei, qua imbuti fuerint, propagatio-
nem et decus, assequi valeant, de aposto-
lica benignitate providere dignaremur.

§ 3. Nos igitur satis perspectum haben-
erectam univer- tes, praedictae societatis alumnos ex pro-
sitatem confir-
prii instituti lege in id potissimum stu-
mat, illamque
perpetuo prae- diosos labores suos dirigere, ut cum scien-
posito generali
Societatis Iesu tiarum doctrina solidam pietatem discipu-
lorum animis inserant, ac omnium utilium
disciplinarum studia, simulque catholicae
religionis prospera augmenta, quantum in
nobis est, promovere cupientes, dictum
modernum rectorem a quibusvis excom-
municationis, suspensionis et interdicti,
aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris
et poenis a iure vel ab homine quavis oc-
casione vel causa latis, si quibus quomo-
dolibet innodatus existit, ad effectum prae-
sentium dumtaxat consequendum, harum
serie absolventes et absolutum fore cen-
sentes, huiusmodi supplicationibus incli-
nati, dictum Collegium Societatis lesu in
praedicta Leopolien. civitate iam erectum.
et institutum, regiisque privilegiis, ut prae-
fertur, donatum, ubi scholae nunc haben-
tur, seu forsan in posterum ampliori forma
constituentur in publicam studii generalis
universitatem, in qua dictae societatis alu-
mni et professores grammaticam, retho-

lur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. IV.

mus.

§ 4. Ac eidem universitati sic erectae et Confirmatae Leopolien. uniinstitutae, illiusque moderno et pro tem- versitati privilegia, honores pore existenti rectori, nec non lectoribus, et praeeminenmagistris, scholasticis, aliisque personis pro tias tribuit, eius regimine et administratione pro tem- viensis, caeteraeque univerpore deputandis quibuslibet, ut omnibus sitates pollent. et quibuscumque privilegiis, indultis, libertatibus, immunitatibus, exemptionibus, favoribus, gratiis, praerogativis, honoribus, et praeeminentiis praedictae Cracovien. aliisque similibus publicis studiorum generalium universitatibus, illarumque pro tempore existentibus rectoribus, magistris, lectoribus, doctoribus, praeceptoribus, scholasticis, procuratoribus, bidellis, nunciis, officialibus, ministris et aliis personis in genere vel in specie quomodolibet concessis, non solum ad eorum instar, sed pariformiter et aeque principaliter in omnibus et per omnia uti, potiri et gaudere.

movendi ́ ad

ratum.

§ 5. Ac insuper praedicto moderno et Facultas propro tempore existenti rectori universitatis, baccalaureatum, licentiaut praefertur, erectae huiusmodi per dile- tum et doctoctum filium modernum, et pro tempore existentem praepositum generalem dictae societatis pro tempore deputando, ut quoscumque ad illam accedentes ac per debitum tempus ibidem studentes, si scientia et moribus idoneos esse repererit in omnibus facultatibus, quae in dicta universitate, ut praefertur, docentur et leguntur, ad Baccalaureatus etiam formati, licentiaturae, laureae, ac doctoratus, nec non magisterii et quoscumque alios solitos gradus, servata tamen in omnibus decretorum Viennen. et Tridentini conciliorum, iuxta alias laudabiles quarumlibet publicarum universitatum consuetudines, forma promovere. Illisque sic promotis, ut post promotionem huiusmodi solita insignia deferre ac ge

Rectori universitatis facul

mutandi, Sa

minime contraria.

stare, et facultates ad quas promoti fuerint docere et legere ac interpretari, in iisque disputare, nec non quoscumque actus gradui seu gradibus per eos receptis, convenientes, ac alias omnibus et singulis privilegiis, gratiis, favoribus, praerogativis, et indultis, quibus alii in caeteris universitatibus iuxta illarum ritus et mores ad gradus ipsos promoti de iure vel consuetudine, aut alias, utuntur, potiuntur et gaudent, ac uti, potiri et gaudere possunt ac poterunt quomodolibet in futurum, aeque principaliter uti, potiri, et gaudere libere ac licite possint et valeant, ac respective etiam debeant et teneantur, eadem auctoritate harum quoque serie concedimus et indulgemus.

§ 6. Praeterea eidem moderno et pro tatem imperti- tempore existenti, praeposito generali, ut tur, leges et statuta condendi, pro felici ac prospero ipsius universitatis, corrigendi et ut praefertur, erectae regimine et gubercris Canonibus nio, ac magis apta methodo et norma litteras et scientias ibidem docendi, statuendique religiosa ac pia exercitia, quae per ipsius universitatis alumnos et studentes frequentari debeant per se vel alium, seu alios, quaecumque statuta et ordinationes, licita tamen et honesta, ac sacris Canonibus et praedicti Concilii Tridentini decretis ac constitutionibus apostolicis minime contraria, edere et promulgare, ac edita et promulgata pro rerum et temporum opportunitate mutare, corrigere et reformare, seu illa cassare vel abrogare, aliaque de novo condere, addere et publicare, et pro illorum observatione adversus contravenientes poenas condignas statuere, et statutas pro merito irrogare; nec non dictae universitatis, ut praefertur, erectae lectores, magistros, scholasticos, procuratores, bidellos, aliosque ministros et officiales eligere et nominare, ac electos et nominatos amovere libere et licite pro sui arbitrio possit et valeat, plenam et liberam facultatem eadem auctoritate per praesentes tribuimus et impertimur. Praeterea quibuscumque aliarum universitatum seu scholarum moderatoribus et praesidentibus, regentibus, lectoribus, magistris, et quibusvis aliis etiam superioribus personis, ac loci quoque Ordinario, ne universitatis, ut praefertur, erectae rectorem, lectores, magistros, scholasticos, ministros et personas, nec non studentes, quovis praetextu per se vel alium, seu alios, super libero iurium ipsius universitatis, ut praefertur, erectae, ac privilegiorum ei, etiam

ut praefertur, concessorum usu et exercitio impedire, inquietare vel molestare quoquomodo audeant seu praesumant, interdicimus et inhibemus.

lata et decre

§ 7. Decernentes easdem praesentes et Clausula subin eis contenta quaecumque semper fir- tum irritans. mas, validas et efficaces existere, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac ab illis ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari et ab eis inviolabiliter observari. Sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, ac S. R. E. Cardinales, etiam de latere legatos, vicelegatos, dictaeque Sedis Nuncios, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi, interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere; irritum quoque et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari.

trariis.

§ 8. Non obstantibus constitutionibus et Derogatur conordinationibus apostolicis, privilegiis quoque, indultis et litteris apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet forsan concessis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expresIsis et de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat, harum quoque serie specialiter et expresse derogamus et derogatum esse volumus, contrariis quibuscumque.

§ 9. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam hanc nostrarum absolutionis, erectionis, institutionis, concessionis, indulti, facultatum, attributionis et impertitionis, interdicti, inhibitionis, mandati, decreti et derogationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem anno Incarnationis dominicae MDCCLIX. septimo kalendas aprilis, pontificatus nostri anni I.

VIII.

Confirmatis lit. ap. Ben. XIV. Supremum gravissimumque super electione abbatis generalis etc. facienda a monachis S. An

triarcha Antio

tonii Congr. Libanensis, irritat arbitrariam generalis capituli convocationem et electiones in eo factas a quampluribus monachis inobedientibus; eisque iniungit obedientiam novo abbati generali, aliisque superioribus electis a Patriarcha Antiocheno, iuxta facultates illi tributas a praelaudato Benedicto XIV. (1).

Venerabili fratri Tobiae Petro Patriarchae Antiocheno Maronitarum,

CLEMENS PP. XIII.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

Gesta a Pa- § 1. Quaecumque a te, ven. fr., ut omnicheno iuxta lit- modam debitamque apostolicis in simili teras Benedi- forma Brevis litteris, quas felicis record. eti XIV. probat. Benedictus XIV. praedecessor noster ad te die XVII. mensis maii MDCCLVII. dederat, exequutionem dares, gesta sunt pro dilectis filiis monachis Sancti Antonii Congregationis Libanensis inobedientibus, ad officium suaviter fortiterque revocandis, iisdemque exhortandis ad interessendum capitulo generali pro abbatis generalis, definitorum aliorumque superiorum localium electione celebrando, prout in memoratis litteris praescribebatur, ea quidem non soJum libenter audivimus, verum etiam magnopere probavimus.

nunciat nomi

Antiocheno fa

etas.

Legitimas § 2. Quamobrem cum eadem monachi nationes ab eo- sano consilio minime susceperint, imo in dem Patriarcha inobedientia perseverantes eousque processerint, ut aliud capitulum generale convocare in eoque abbatem generalem, definitores aliosque locales superiores eligere ipsi per se ausi fuerint, sapienter et legitime fecisse fraternitatem tuam pronuntiamus, quod iuxta laudati Benedicti praede- | cessoris litteras, ac facultates tibi in eisdem impertitas ad novi abbatis generalis in persona dilecti filii Antonii Seiocri aliorumque definitorum electionem deveneris. Ex quo certe maior et culpabilior evasit praedictorum monachorum inobedientia.

Vituperat in- § 3. Quandoquidem encyclica fraternitaobedientiam monachorum tis tuae epistola iterum invitati ad eos somandatis An- lum tamquam generales religionis superiores recognoscendos, qui auctoritate apostolica a fraternitate tua electi fuerant, censuris etiam contra non parentes a te commina

tiocheni Patriarchae.

(1) Vide vol. III, pag. 686.

tis nihil permoti, non modo, cum Berytum te contulisti, nemo eorum fraternitatem tuam convenit, mandatisque tuis obtemperavit, verum etiam gubernatorum infidelium auxilio freti, eo devenerunt, ut obedientes monachos ab eorum monasteriis per vim et hostilem in modum eiecerint.

triarchae ut in

superiores re

§ 4. Quapropter, praevio venerabilium Committit Pafratrum nastrorum S. R. E. Cardinalium obedientibus negotiis Propagandae Fidei praepositorum monachis terminum praeficonsilio, expediens esse duximus tibi, ven. niat ad novos fr., committere et mandare (quemadmo- cognoscendos. dum apostolica auctoritate tenore praesentium reipsa committimus et mandamus) ut omnibus et singulis monachis inobedientibus huiusmodi, eum nostro nomine. indicas et praescribas terminum tamquam ultimum et peremptorium, qui iuxta circumstantias opportunus tibi visus fuerit, intra quem ante fraternitatem tuam comparere et se sistere, atque insimul vera animi demissione sinceroque praeteritarum culparum dolore, novum abbatem generalem, aliosque superiores a te auctoritate apostolica electos, solemniter recognoscere omnino teneantur.

te

§ 5. Quod si ita in se ipsi reversi, uti futurum in Domino confidimus, debitam obedientiam pollicebuntur tibi, ven. fr., nore et auctoritate paribus facultates necessarias tribuimus, ut ab omnibus censuris et irregularitatibus propter ea incursis eosdem absolvas et dispenses. Praeterea fraternitatem tuam maximopere rogamus et poscimus, ut praefatis monachis nostro nomine significes, quod si quae maioris momenti, vel pro ipsorum excusatione, vel pro suorum monasteriorum necessitatibus, in medium proferre voluerint, ea, ad nos et ad laudatam Congregationem Propagandae Fidei dirigere et transmittere satagant. Nos enim non solum eadem paterna prorsus benignitate excipiemus, verum etiam omnia ea consilia inire curabimus, quae ad restituendam et conservandam in illorum Congregatione pacem et concordiam aptiora et utiliora videbuntur.

Tribuit facultatem absol

vendi a censuris incursis propter inobedientiam, et ab irregularitatibus.

novis censuris

rat.

§ 6. Si vero, elapso praedicto termino In inobedientia persistenin inobedientia (quod absit) adhuc perse- tes, incursos in veraverint, volumus et mandamus ut, prae- et canonicis ter omnimodam praetensi capituli ab iis- poenis decladem monachis inobedientibus celebrati, et electionum in ipso factarum annullationem, omnes et singulos monachos absque ulla penitus distinctione, qui praefato asserto

Preces porrectae ab Archie

nen. pro nomi

sua cathedrali ecclesia.

capitulo interfuerunt, in censuras aliasque canonicas poenas incurrisse declares. Interea minime dubitantes, quin haec omnia sis expleturus eodem zelo prudentiaque, ac mandata praedecessoris nostri perficere studuisti, Deum enixe rogamus, ut acta utriusque nostrum ad maiorem eius gloriam intentos secundet, et fraternitati tuae apostolicam benedictionem peramanter elargimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die XI. aprilis MDCCLIX., pontificatus nostri anno 1.

IX.

Facultatem tribuit Nuntio Poloniae conferendi tres canonicatus in cathedrali Ecclesia Gnesnen., primo vacaturos in mensibus Apostolicae Sedi reservatis, et ad Episcopi nominationem, sub lege tamen expediendi apostolicas litteras sub plumbo, intra octo menses a die collationis.

CLEMENS PP. XIII.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Egregia venerabilis fratris Uladispiscopo Gnes- lavi Archiepiscopi Gnesnen. in nos et Aponatione ad tres stolicam Sedem fidei et devotionis merita canonicatus in poscunt, ut ea illi libenter concedamus, per quae erga personas istarum partium sibi gratas et acceptas se beneficum exhibere possit et liberalem; supplicationibus itaque ipsius Uladislavi Archiepiscopi nobis humiliter porrectis inclinati, tibi, ut tres metropolitanae Ecclesiae Gnesnen. canonicatus et praebendas, quos in mensibus nostris et dictae Sedis Apostolicae dispositioni reservatis per obitum illos obtinentium primo vacare contigerit, personis idoneis dicto Uladislavo Archiepiscopo, ut praefertur, gratis et acceptis, ac alias specialiter nominandis, quae in primis in catholica fide constantes sint, auctoritate nostra apostolica conferre, et de illis etiam providere, ipsasque personas, vel earum procuratores, earum nomine, in corporalem possessionem

Facultas tribuitur Pontifi

rendi tres cano

nas nominave

canonicatuum et praebendarum huiusmodi per te ipsum vigore praesentium illis con- cio Nuntio in ferendorum, iuriumque et pertinentiarum Polonia confequorumque inducere et inductos defen- nicatus ad quos Episc. Gnesnen. dere, ac quoscumque illicitos detentores ab idoneas persoillis amovere, sibique de illorum fructibus, rit. redditibus, proventibus, iuribus et obventionibus integre responderi, aliaque in praemissis, et circa ea necessaria seu quomodolibet opportuna facere, nec non contradictores quoslibet per censuras et poenas ecclesiasticas, aliaque opportuna iuris et facti remedia, appellatione postposita, compescere libere et licite possis et valeas, facultatem auctoritate praedicta, tenore praesentium, concedimus et impertimur.

lata, et decre

§ 2. Decernentes, collationes et provi- Clausula subsiones per te de dictis canonicatibus et tum irritans. praebendis, ut praefertur, faciendas perin

de validas, firmas, et efficaces existere et fore in omnibus et per omnia, perinde ac si a nobismetipsis factae fuissent, sicque et non aliter per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari.

§ 3. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ac praesertim Cancellariae Apostolicae Regulis, dictaeque Metropolitanae Ecclesiae Gnesnen., etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Contrariis derogat.

bus canonicati

menses a colla

§ 4. Volumus autem, quod ii quibus ca- Provisis de trinonicatus et praebendas huiusmodi contu- bus iniungitur leris, infra octo menses a die illorum col- obligatio expeditionis apostolationis et provision is computandos, novas licarum litterarum sub plumprovisiones super illis a nobis et Apostolica bo, intra octo Sede impetrare, et litteras apostolicas sub tione, sub priPlumbo desuper expedire, iuraque Can- vationis poena. cellariae et Camerae Apostolicae, aliisque propterea debitis, persolvere omnino teneantur, alioquin, elapsis eisdem mensibus, canonicatus et praebendae huiusmodi vacare censeantur eo ipso, possintque aliis per nos aut Romanum Pontificem pro tempore existentem dumtaxat, libere conferri, nisi provisi legitimo impedimento detenti, de huiusmodi legitimo impedimento coram Datario nostro constare fecerint, vel ipsis petentibus novas provisiones huiusmodi, et

(1) Eisdem verbis et conditionibus eamdem facultatem tribuit Nuntio pro dioecesi Gnesnen. die xxi. maii eiusdem anni.

« ÖncekiDevam »