Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cum porrecta

libus.

officiis praedictis exemptae sunt, inutiles
evadant dicto monasterio, a quo ipsis ali-
menta suppeditantur.

nibus et ordinationibus, aliisque quibusvis | velum album deferunt, et a choro aliisque
etiam iuramento, confirmatione apostolica,
vel quavis firmitate alia roboratis statutis
et consuetudinibus, privilegiis quoque, in-
dultis et literis apostolicis in contrarium
praemissorum quomodolibet concessis, con-
firmatis et innovatis. Quibus omnibus et sin-
gulis illorum tenores praesentibus pro ple-
ne et sufficienter expressis, ac de verbo ad
verbum insertis habentes, illis alias in suo
robore permansuris, ad praemissorum ef-
fectum, hac vice dumtaxat specialiter et
expresse derogamus, caeterisque contrariis
quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die IX. dec. MDCCLXXXIII., pontificatus nostri anno IX.

XLV.

Committit Episcopo de Arequipa in In-
diis, ut concedat monialibus de velo al-
bo nuncupatis monasterii Sanctae The-
resiae a lesu Ordinis Beatae Mariae de
Monte Carmelo dictae civitatis facul-
tatem sumendi velum nigrum, earum
tamen accedente consensu.

Venerabili fratri Episcopo de Arequipa
in Indiis,

PIUS PP. VI.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

Expositio pre- § 1. Exponi nobis nuper fecerunt dilerum a monia- ctae in Christo filiae priorissa et moniales monasterii Sanctae Theresiae a Iesu Ordinis Beatae Mariae de Monte Carmelo nuncupatae civitatis de Arequipa in Indiis, quod in fundatione seu erectione eiusdem monasterii statutum fuit, ut in numerum viginti unius monialium tunc praescriptum admittendae tantummodo essent moniales professae cum velo nigro, quodque aliae tres aut plures moniales cum velo albo vulgo legasibide nuncupato minorem dotem afferentes a choro aliisque officiis onerosis monasterii praedicti exemptae ac immunes esse debeant, ac alias prout in lege fundationis seu erectionis monasterii huiusmodi uberius dicitur contineri. Cum autem, sicut eadem expositio subiungebat, huiusmodi tres vel plures moniales, quae

§ 2. Hinc exponentes praefatae, ut praesertim in choro et in casu infirmitatis aliarum, quo fieri potest, maior sit monialium numerus ibidem interessentium, non solum a tribus monialibus, quae cum velo albo, ut praefertur, in dicto monasterio nunc reperiuntur, sed etiam ab aliis, quae in earum locum idem monasterium ingressurae sunt, nigrum velum assumi debere summopere desiderant. Nobis propterea humiliter supplicari fecerunt, ut sibi in praemissis opportune providere, et ut infra indulgere de benignitate apostolica digna

remur.

Ratio concessionis.

§ 3. Nos igitur ipsas exponentes specia- Tenor conceslibus gratiis et favoribus prosequi volen- sionis. tes, et earum singulares personas a quibusvis excommunicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis, quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrèrint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutas fore censentes, fraternitati tuae per praesentes committimus et mandamus, ut, veris existentibus narratis, et dummodo moniales de velo albo, quae nunc in dicto monasterio reperiuntur, suum praestent consensum, eis petitam facultatem sumendi velum nigrum pro tuo arbitrio et conscientia indulgeas, simulque, quatenus dictae moniales consensum praedictum praestent, vel etiam, si illum non praestent, facultatem in posterum, praevia reductione, non admittendi moniales nisi ad velum nigrum cum honoribus et oneribus eisdem competentibus concedas.

tum irritans.

§ 4. Decernentes easdem praesentes lite- clausula subras semper firmas, validas et efficaces exi- lata et decrestere ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis, ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, et ab eis respective inviolabiliter observari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

§ 5. Non obstantibus praemissis, ac con- Derogatio constitutionibus et ordinationibus apostolicis, trariorum. nec non praedictorum ordinis et monaste

Prooemium.

rii etiam iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis, fundationis et erectionis legibus, ac consuetudinibus; privilegiis quoque, indultis, et literis apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effeclum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XIV. ian. MDCCLXXXIV., pontificatus nostri anno IX.

XLVI.

Ad preces regis, tenore praesentium, perpetuo constituit Antistitem graeci ritus in regno Siciliae ultra Pharum ut ad sacros ordines promoveat ItalosGraecos incolas eiusdem regni in ecclesia S. Demetrii loci della Piana dioecesis Panormitanae.

PIUS PP. VI.

ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. Commissa Nobis divinitus ecclesiarum omnium sollicitudo postulat, ut quae a praedecessoribus Nostris vel instituta vel incoepta sunt ad orthodoxae religionis uberiorem progressum, praesidium et decus, libenter confirmare servareque conemur, et, quantum in Domino possumus, ad optatum exitum perfectionemque deducamus. Memoratur e- § 2. Cum itaque, sicut ex indubiis moCorsini facta a numentis accepimus, venerabiles fratres Noin dioecesi Bi- Stri Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales

re to collegii

Clemente XII

instructione a

sinianensi pro negotiis Propagandae Fidei praepositi usque dolescentulo- ab anno MDCCXVIII. instantibus alumnis colrum italo-Graecorum.

legii Graecorum de urbe, aliisque piis viris ac religiosis, in animum habuerint consulere spiritualibus indigentiis Italo-Graecorum seu Albanensium, quorum maxima copia est in regnis utriusque Siciliae, et in Calabria praesertim, titularem ibi Archiepiscopum seu Episcopum iis in locis constituere, qui nonnullis abusibus in graecum ritum invectis salutaria compararet remedia, omniaque ad pristinum nito

(1) Vide vol. II., pag. 485-158.

rem constitueret, eosdemque Italo-Graecos seu Albanenses graecarum literarum sacrarumque caeremoniarum proprii ritus omnino expertes instrueret, et ad sacros ordines promoveret; cum proinde fel. rec. Clemens PP. XII. praedecessor Noster in Bisinianensi dioecesi seminarium seu collegium ecclesiasticum Corsinum nuncupatum pro certo puerorum Italo-Graecorum in illo instruendorum et alendorum numero perpetuo erexerit dotaveritque (1),

seminarii fa

fuit ordinandi

que Italo-Grae

ordines.

§ 3. Deinde vero eiusdem collegii regi- Rectori hujus men et administrationem perpetuo com- cultas concessa miserit Antistiti graeci ritus in partibus in- alumnos et afidelium, quibusdam ei attributis facultati- lios quoscumbus, illaque inter caeteras, ut Antistes prae- cos ad sacros dicti collegii praeses pro tempore existens in eiusdem collegii ecclesia omnia et singula pontificalia exercere posset, et ad sacros ordines promovere non tam dicti collegii alumnos, quam alios quoscumque ItaloGraecos utriusque regni Siciliae, citra et ultra Pharum incolas, prout in decretis praedictarum venerabilium fratrum Nostrorum die XXIII. decembris et IV. februarii MDCCXXXV. ab eodem Clemente praedecessore Nostro confirmatis duabus apostolicis literis in forma Brevis, alteris sub datum IV. idus iunii MDCCXXXV. incipientibus Superna dispositione, alteris sub datum pridie kalendas aprilis MDCCXXXVI. incipientibus Provida pastoralis officii, latius uberiusque continetur;

tio constitutio

citur necessitas

tionis Antisti

ciis ultra Pha

4. Cum autem praecipua ratio, quae Exponitur ralaudatos viros venerabiles fratres nostros, nis Clementieumdemque fel. rec. Pontificem Clemen- nae, a qua edutem praedecessorem nostrum impulit, ut novae deputaAntistiti graeci ritus in praesidem memo- tis pro provin rati collegii in eadem Bisinianensi dioecesi rum. sic electo et constituto mox expressam tribueret facultatem pro cunctis Italo-Graecis in utraque Sicilia degentibus, in hoc versetur, ne iuvenes italo-graecae gentis huiusmodi pro dictis sacris ordinibus accipiendis incommoda et expensas amplius subire tenerentur, accedendi ad urbem nostram, ibique ab Episcopo graeci ritus ad id muneris explendum per Sanctam Sedem constituto eosdem ordines suscipere iuxta praxim ad illud usque tempus servatam, et ad formam constitutionis fel. rec. PP. Urbani VIII. praedecessoris itidem nostri desuper editae, cui quoad hoc Clemens praefatus XII. expresse et specialiter derogavit, reliquum erat, ut quemadmodum huius-.

[ocr errors]

Tenor concessionis.

modi graeci Antistitis in Bisinianensi dioecesi perpetuo residentis deputatione consultum fuerat Graecorum in Calabria degentium commodo et emolumento, ita quoque deputatione alterius Antistitis titularis eiusdem graeci ritus, qui in Sicilia ultra Pharum residens Italo-Graecis eam insulam incolentibus sacros ordines conferre valeret cum literis dimissorialibus Ordinariorum respective suorum, eorumdem in eodem. Siciliae regno atque insula commorantes, aegreque ferentes pro sacris ordinibus suscipiendis longum aerumnosumque aggredi iter accedendi vel ad hanc Nostram Urbem vel ad Bisinianensem dioecesim, ubi unicus degit Antistes graeci ritus, iamdiu vehementer optabant, id nuperrime sunt consecuti pietate ac munificentia charissimi in Christo filii Nostri Ferdinandi utriusque Siciliae regis, qui ut facilius a Nobis obtineret deputationem alterius Antistitis titularis graeci ritus in Sicilia ultra Pharum perpetuo permansuri, ibi sacros ordines collaturi hominibus eiusdem ritus eam insulam incolentibus cum literis dimissorialibus respectivorum Ordinariorum rogavit, ut eidem Antistiti pro tempore existenti, pro eius congrua iuxta pontificalis dignitatis exigentiam et sustentationem, abbatiam S. Mariae de Gala sui regii patronatus perpetuo addiceremus, quam nunc obtinet dilectus filius Petrus Petrasancta in commendam ad sui vitam ex regia nominatione, nec non ex concessione et dispensatione apostolicis praedicto Antistiti graeci ritus, ut praefertur, deputando, donec eadem abbatia vacare contigerit, administrationem et redditus vacantis beneficii S. Pancratii latini ritus interea a nobis assignari posse consentit.

§ 5. Nos igitur, qui et piissimae praedicti regis voluntati obsecundare et quamplurimis incommodis atque expensis hactenus importatis per defectum Antistitis graeci ritus in Sicilia ultra Pharum residentis dilectis filiis Italo-Graecis in eodem regno commorantibus sacris ordinibus initiandis parcere vehementer cupimus, motu proprio, auditoque etiam consilio venerabilium fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium praefatae Congregationi de Propaganda Fide per dilectum filium. Stephanum Borgia eiusdem Congregationis secretarium exhibito Antistitem graeci ritus in partibus infidelium, qui apud ecclesiam sibi commissam impia eorumdem infidelium sic cogente tyrannide personaliter re

sidere non valens, in regno Siciliae ultra Pharum resideat, ibique Italo-Graecis eiusdem regni incolis dimissoriales suorum respective Ordinariorum literas sibi exhibentibus sacros ordines in ecclesia S. Demetrii loci vulgo della Piana Panormitanae dioecesis absque ulla Ordinarii eiusdem loci, Archiepiscopi nempe Panormitani, licentia, in aliis vero ecclesiis tum Panormitanae, tum aliarum dioecesum de Ordinariorum licentia conferre, atque alias ecclesiasticas functiones graeci ritus peragere valeat, tenore praesentium perpetuo constituimus et deputamus, eidemque Antistiti pro tempore existenti, et ab eodem charissimo in Christo filio Nostro Ferdinando utriusque Siciliae rege eiusque successoribus nominando vigore sui regii patronatus, supradictam abbatiam S. Mariae de Gala in dioecesi Messanensi, quam in praesens in commendam obtinet dilectus filius Petrus Petrasancta, cum vacare contigerit, nunc pro tunc perpetuo addicentes, interinamque administrationem perceptionemque fructuum vacantis beneficii S. Pancratii latini ritus, regiique patronatus, queis, donec praedicta abbatia vacare contigerit, se alere valeat propriamque dignitatem tueri, regio accedente consensu, indulgentes et condonantes, eas omnes facultates concedimus et impertimur quoad sacras ordinationes ItaloGraecorum regni Siciliae uftra Pharum, quas fel. rec. Clemens PP. XII. concessit Antistiti graeci ritus in seminario Corsino a se in Calabria erecto degenti in suis super laudatis apostolicis literis in forma Brcvis, quibus quoad ordinationes dumtaxat Italo-Graecorum regni Siciliae ultra Pharum hac nostra perpetuo valitura constitutione expresse ac specialiter derogatum volumus; iisdem apostolicis literis quoad reliqua in suo robore permansuris.

trariorum.

§ 6. Non obstantibus constitutionibus et Derogatio conordinationibus apostolicis, caeterisque, quae in praefatis Clementinis literis non obstare fuit decretum.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die vi. februarii MDCCLXXXIV. pontificatus nostri anno IX.

XLVII.

Presbyterum Michaelem Hadnicki, qui ad ritum ruthenum transierat, et professionem in Ordine S. Basilii M. emise

rat, Coadiutorem deputat cum futura successione Episcopi rutheni Luceoriensis et Ostrogiensis, assumpto titulo, iuxta morem Ruthenorum, huius postremae Ecclesiae seu Ostrogiensis, ei imposito consueto apud Latinos iuramento fidelitatis.

Dilecto filio Michaeli Hadnicki monacho expresse professo Ordinis Sancti Basilii Magni,

PIUS PP. VI.

Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

Romanus Pontifex in potestatis plenitudine a coelesti Pastore constitutus, et ad regimen salubremque directionem ecclesiarum omnium, praesertim cathedralium, pro sui muneris officio dies ac noctes incumbens, quaecumque ad eas conservandas et promovendas expediunt, ac rerum qua litas postulat, simulque temporum et locorum conditio patitur, praesenti non modo statu sed etiam futuro inspecto, diligenter providet, ut ecclesiae ipsae a noxiis, quantum fieri potest, praeserventur, et continuis in spiritualibus et temporalibus, Domino benedicente, proficiant incrementis.

§ 1. Cum itaque ven. frater Cyprianus ecclesiarum Luceoriensis et Ostrogiensis, invicem perpetuo canonice unitarum, Episcopus ruthenus ob graves causas felicem ecclesiarum administrationem respicientes cupiat sibi de idoneo coadiutore in spiritualibus et temporalibus provideri, nos eisdem ecclesiis, cum vacaverint, ne interim ullis exponantur incommodis, paterno studio providere cupientes, post deliberationem, quam eà super re cum venn. fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis habuimus diligentem, demum ad te in sacro presbyteratus ordine et aetate legitimâ constitutum, ac de legitimo matrimonio procreatum, qui, prout ex legitimis constat documentis, in Ordine monachorum S. Basilii Magni regularem professionem, iuxta decretum dictae Congregationis die vII. aprilis anni mox elapsi MDCCLXXXIII. desuper editum, emisisti, atque ad ritum ruthenum transiisti, et cui apud nos de vitae munditiâ, honestate morum, temporalium providentià et spiritualium circumspectione, aliisque multiplicum virtutum donis fide digna

testimonia perhibentur, direximus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus debitâ meditatione pensatis, te a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurreris, huius tantum. rei gratia absolventes et absolutum fore censentes, memorato Cypriano Episcopo quoad vixerit dictisque ecclesiis praefuerit in coadiutorem perpetuum et irrevocabilem in regimine et administratione earumdem ecclesiarum Luceoriensis et Ostrogiensis in spiritualibus et temporalibus, assumpto interim titulo ecclesiae Ostrogiensis huiusmodi, cum plenâ, liberà et omnimodâ facultate et auctoritate omnia et singula, quae ad huiusmodi coadiutoris officium de iure vel consuetudine aut alias quomodolibet pertinent, etiam in iis, quae sunt ordinis et officii pontificalis faciendi, gerendi, procurandi, et exequendi et exercendi; ita tamen ut, durante huiusmodi coadiutoris officio, tu nisi quando et pro tempore, quo dictus Cyprianus Episcopus voluerit et expresse permiserit, te in regimine ac administratione spiritualium et temporalium dictarum ecclesiarum, illarumque mensarum episcopalium, bonorum, fructuum, redituum, proventuum, iurium, obventionum et emolumentorum quovis modo seu quaesito colore per te vel alium seu alios interponere nequeas, ipsius Cypriani Episcopi accedente consensu, de fratrum eorumdem consilio, auctoritate apostolicà, tenore praesentium, constituimus et deputamus.

§ 2. Nec non, cedente vel decedente eodem Cypriano Episcopo, seu regimini et administrationi dictarum ecclesiarum quomodolibet praeesse desinente, et illis quovis nodo vacantibus, etiamsi tempore vacationis huiusmodi dictum coadiutoris officium exercere non inceperis, et per te steterit quominus illud exercueris, ex nunc prout ex tunc et e contra, de eâdem personâ tuà ecclesiis Luceoriensi et Ostrogiensi praedictis auctoritate et tenore similibus providemus, teque illis pariter in Episcopum praeficimus et pastorem, ac de personà tuà eis praefectum fore decernimus, curam, regimen et administrationem earumdem ecclesiarum tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie similiter committendo. § 3. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ac, quatenus opus sit, praedictarum ecclesiarum etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis

firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque, firmâ spe fiduciâque conceptis, quod, gratiâ Domini tibi assistente propitiâ, ecclesiae Luceoriensis et Ostrogiensis praedictae sub tuo felici gubernio regentur utiliter et prospere dirigentur, ac grata in eisdem spiritualibus et temporalibus suscipient incre

menta.

§ 4. Volumus autem, ut ab alienatione qualibet bonorum immobilium et pretiosiorum mobilium dictarum mensarum episcopalium te penitus abstineas, ac de gestis et administratis per te, coadiutoris officio huiusmodi durante, rationem iuxta tenorem constitutionis fel. rec. Bonifacii PP. VIII. praedecessoris Nostri, quae incipit Pastoralis, reddere tenearis, et antequam in dicto coadiutoris officio te quoquomodo immisceas, de eo iuste et fideliter exercendo in manibus catholici Antistitis cuiuscumque, quem malueris, gratiam et communionem Sedis Apostolicae habentis, debitum praestes in formà solità iuramentum. Quocirca per apostolica scripta mandamus discretioni tuae, quatenus curam et administrationem praedictas sic solicite geras et fideliter prosequaris, ut exinde sperati fructus proveniant, ac tuae bonae famae odor ex tuis laudabilibus actibus latius diffundatur, dictaeque ecclesiae gubernatori provido et fructuoso administratori gaudeant se commissas: tuque, praeter aeternae retributionis praemium, nostram et Sedis praedictae benevolentiam et gratiam exinde uberius consequi merearis: nec non dilectis filiis Capitulo et vassallis ecclesiarum huiusmodi, ac clero et populo eorumdem civitatum et dioecesum membra, capiti obsequentes, ac Capitula tamquam coadiutori, et futuro Episcopo Luceorien. et Ostrogien. humiliter intendentes, ac exhibentes tibi in iis omnibus, quae ad huiusmodi coadiutoris ollicium pertinent, illo durante et deinde tamquam patri et pastori animarum suarum obedientiam et reverentiam debitas et devotas, ac clerus te pro nostrà et dictae Sedis reverentiâ benigne suscipientes et ho

norifice pertractantes, tua salubria monita et mandata humiliter suscipiant et efficaciter adimplere procurent. Populus vero te tamquam patrem et pastorem animarum suarum devote recipientes et debitâ honorificentia prosequentes, tuis monitis et mandatis salubribus humiliter intendant, ita ut tu in eis devotionis filios, et ipsi in te per consequens patrem benevolum invenisse gaudeatis; vassalli autem praedicti te debito honore prosequentes, tibi fidelitatem debitam et consueta servitia ac iura tibi ab eis debita studeant integre exhibere, alioquin sententiam sive poenam quam rite tuleris seu statueris in rebelles, ratam habebimus et faciemus, auctore Domino, usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub annulo Piscat. die xxx. martii MDCCLXXXIV., pontificatus nostri anno X.

XLVIII.

Facultatem concedit erigendi in Americae Septemptrionalis et Meridionalis provinciis custodias fratrum Ordinis S. Francisci de Observantia.

PIUS PP. VI.

ad perpetuam rei memoriam.

fuisse custo

nalibus Ameri

§ 1. Dudum per nostras literas in si- Exponitur per alias expeditas mili forma Brevis sub die XVI. novembris literas erectas MDCCLXXIX. expeditas ad preces pro parte dias in provincarissimi in Christo filii nostri Karoli Hi- ciis septemtriospaniarum regis catholici nobis porrectas cae, cum privilegiis collegioconcessimus et indulsimus, ut in aliquibus rum missionaAmericae Septemtrionalis provinciis tot ef- riorum. formari, constitui atque erigi possent missionariorum ordinis fratrum minorum Sancti Francisci de Observantia nuncupatorum custodiae, quot ad fidei catholicae propagationem eidem Karolo regi Hispaniarum necessariae atque opportunae visae fuissent; iisque custodiis, sic, ut praefertur, constitutis, omnes gratias et privilegia missionariis collegiorum ad fidei propagationem institutorum hactenus concessa tribuimus atque impertiti sumus, demandavimusque dilecto filio Emmanueli de la Vega fratri in praedicto ordine expresse professo, et commissario generali Indiarum, ut formam regiminis dictarum custodiarum, ac statuta in eisdem custodiis per fratres

« ÖncekiDevam »