Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

vilegiis quoque, indultis et literis apostolicis, superioribus et personis sub quibuscumque tenoribus et formis ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis ac insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis in genere vel in specie, ac aliis in contrarium quomodolibet concessis, approbatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus, pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die 111. dec. MDCCLXXXIV., pontificatus nostri anno x.

LIII.

Clero saeculari civitatis et dioecesis de Quito in Indiis concedit officium et missam B. M. V. de Bethlehem, alias Ordini Bethlehemitarum concessum (1). PIUS PP. VI.

ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. Cum, sicut venerabilis frater modernus Episcopus de Quito in Indiis nobis nuper exponi fecit, ipse ad devotionem erga Beatam Mariam Virginem de Bethlehem in dicta civitate et dioecesi, ubi (ut asseritur) summopere viget, magis excitandam, officium proprium et missam eiusdem Beatae Mariae Virginis de Bethlehem alias a Congregatione venerabilium fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium sacris ritibus praepositorum sub die XXIII. maii anni MDCCLXXVIII. pro Ordine fratrum Bethlehemitarum adprobata ad clerum saecularem suae civitatis et dioecesis praedictae per nos extendi summopere cupiat:

§ 2. Nos dictum exponentem specialibus gratiis et favoribus prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de

causa latis, si quas forte incurrit, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes, supplicationibus eius nomine nobis humiliter porrectis inclinati; attenta relatione dilecti filii magistri Iulii Mariae de Somalia eiusdem congregationis secretarii: officium proprium et missam Beatae Mariae Virginis de Bethlehem alias a dicta Cardinalium Congregatione pro Ordine fratrum Bethlehemitarum, ut praefertur, adprobata, ad clerum saecularem praedictarum civitatis et dioecesis de Quito, ita ut in posterum idem clerus saecularis officium huiusmodi cum missa sub ritu duplicis maioris, dominica tertia post Epiphaniam recitare, et respective celebrare libere et licite possit et valeat, auctoritate apostolica, tenore praesentium extendimus. § 3. Decernentes easdem praesentes literas firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Clausula sub

lata et decre

tum irritans.

trariorum.

§ 4. Non obstantibus constitutionibus et Derogatio conordinationibus apostolicis, dictaeque ecclesiae de Quito eiusque cleri saecularis huiusmodi etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus; privilegiis quoque, indultis, et literis apostolicis superioribus, et personis sub quibuscumque tenoribus et formis, ac cum quibusvis etiam. derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis, ac insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis in genere vel in specie, ac aliis in contrarium quomodolibet concessis, approbatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis, illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

(1) Istam concessionem Bethlemitis factam non invenimus; tamen ipsam extendit ad clerum secularem dioecesis Cuzco, die XXVIII. ianuarii, Expont

lur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. IV.

nobis, et ad utrumque clerum dioecesis mexicanae, die xvI. iunii an. MDCCLXXXVI. Cum sicut.

38

§ 5. Volumus autem, ut praesentium literarum transumptis etiam impressis, et manu alicuius notarii publici subscriptis, ac sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in iudicio et extra illud adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscat., die xxvIII. ian. MDCCLXXXV., pontificatus nostri anno x.

LIV.

Missionariis Capucinis in Americae partibus, ubi non adsunt patres Observantes, degentibus, erigendi stationes Viae Crucis et communicandi eiusmodi devotioni annexas indulgentias licentiam concedit, et ad futura tempora perpetual.

PIUS PP. VI.

ad perpetuam rei memoriam.

Ad ea per quae animarum Christifidelium salus procuratur libenter intendimus, et eorumdem devotionem, ut spiritualibus exercitiis ferventius incumbant, coelestium munerum largitione fovemus et incitamus. Exponi nobis nuper fecit dilectus filius Nicolaus a Bustillo, frater Ordinis Minorum Sancti Francisci Capucinorum nuncupatorum expresse professus alter ex definitoribus generalibus Ordinis huiusmodi: quod cum in Americae partibus regi catholico subiectis, ubi fratres Ordinis Seraphici sacras missiones exercent, non adsint fratres Ordinis eorundem Minorum Sancti Francisci de Observantia etiam nuncupatorum, peculiari nempe facultate erigendi stationes Mysteria Passionis Domini Nostri Iesu Christi repraesentantes, vulgo Viae Crucis nuncupatas, ab Apostolica Sede suffulti, ut asseritur, atque privative muniti: Christifideles indulgentias omnes et singulas peccatorum remissiones, ac poenitentiarum relaxationes ab eadem Sede Apostolica iam alias visitantibus Stationes similes impertitas lucrari minime valeant. Ne autem Christifideles dictarum partium coelestium Ecclesiae thesaurorum huiusmodi elargitione priventur, exponens praedictus nobis humiliter supplicari fecit, ut fratribus missionariis Ordinis Minorum Sancti Francisci Capucinorum illis in partibus nunc et in

posterum existentibus facultatem erigendi stationes Viae Crucis praedictas, tam in Ecclesiis seu Oratoriis, aliisque piis locis, quam in privatis domibus, unacum communicatione omnium et singularum indulgentiarum praedictarum pariformiter tribuere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur piis ipsius exponentis votis hac in re quantum cum Domino possumus favorabiliter annuere volentes, ac singulares missionariorum personas a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis a iure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatae existunt, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes et absolutas fore censentes, buiusmodi supplicationibus inclinati, nunc et pro tempore illuc tantum degentibus fratribus Ordinis Sancti Francisci Capucinis nuncupatis, et quoadusque non adsint fratres Ordinis Minoris Sancti Francisci de Observantia, petitam facultatem erigendi quibuslibet in ecclesiis et locis decentibus tamen privatisque domibus supradictas stationes Viae Crucis, necnon indulgentias omnes supradictas communicandi; itaut Christifideles utriusque sexus illas rite ac valide consequi possint ac valeant similibus modo et forma fratribus de Observantia largita, servatis caeteroque in iis omnibus quae de iure et de consuetudine in huiusmodi concessionibus servari solent, auctoritate apostolica tenore praesentium concedimus et impertimur. Non obstantibus concessionibus et ordinationibus apostolicis, necnon Ordinis fratrum de Observantia praedictorum etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate. alias roboratis statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenore praesentibus pro plene ac sufficienter expressis et insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus; caeterisque contrariis quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die v. iulii MDCCLXXXV., pontificatus nostri anno XI.

LV.

Gratias agit Regi Poloniae de domo atque hortu in civitate Camenecensi donatis ut ibi collegium Ruthenorum, quod Leopoli erat, collocari possit (1).

Carissimo in Christo filio nostro Stanislao Augusto Poloniae Regi illustri,

PIUS PP. VI.

Carissime in Christo fili noster, salutem et apostolicam benedictionem.

Quoties aliqua religionis causa ad scribendum maiestati tuae nos inducit, mirificâ sane alacritate id aggredimur muneris, nam tum vel ob eximia iam a te inita tuae pietatis merita agendae nobis sunt gratiae vel virtuti tuae suppeditandae novae benemerendi opportunitates. Utriusque in praesentia argumenti habemus copiam; nam primum immortales tibi gratias persolvimus, quod nostrae de Propaganda Fide Congregationi, nobismetipsis scilicet et Apostolicae Sedi, dono dederis amplam cum horto domum in urbe Camenecensi, in qua domo pontificium Ruthenorum et Armenorum Collegium illi, qui iam Leopoli erat, substituatur. Quod tam illustre planeque regium beneficium tuae virtuti ac religioni acceptum omnino referimus, ac in nos ad caetera cumulatum agnoscimus, Deumque 0. M. precamur, ut ob ista a te profecta suae gloriae incrementa uberes velit in te tuumque regnum verae felicitatis fructus profundere. Post hoc nostrae gratissimae voluntatis officium, alteram huius epistolae partem suscipimus, tecumque solicitudinem nostram communicantes, te ad nova pro re catholicâ studia novasque tibi comparandas laudes advocamus. Vehementer enim nos quidam allatus huc rumor perterruit, futurum, ut novus Episcopus Peresislaviensis graecus non unitus, non iam Peresislaviae sedem suam sit fixurus, ut praedecessores sui fecerant, sed Slukii, qui locus est in tuo regno, in Lithuania scililicet, ad nobilem familiam Radziwilliensem pertinens, idque eo obtentu, ut facilius nimirum commodiusque possit iurisdictionem suam in monasteria omnia ecclesiasque non unitas tam in Lithuania, quam in Poloniâ exercere. Si hoc illi consilium succederet,

(1) Ex Reg. Vat. epist. ad principes.

quis non videt, quanta inde pericula, quae perturbatio in unitorum religione existeret, ut foverentur errores, ut schisma suas latius radices diffunderet, atque ita publica omnis fidelium regnique tranquillitas everteretur? Quid enim non timendum foret a turbulentis dissidentium animis, statim ac illi praecipuum aliquod essent sortiti caput, cuius ductu ac praesidio palam ac libere possent antiqua in nostros odia effundere; ac illud renovare funestissimum in Polonia exemplum, cum Augustus II. Rex eisdem erectionem novi Luceoriae episcopatus inconsulte permisisset? Cum haec ad te delata res fuisset, scimus planeque laetamur, carissime in Christo fili noster, qui tui sensus fuerint, quam expressa tuendae religionis studia, ut proinde nihil sub te Rege formidandum nobis esse videatur. Acquiescimus nos certe religioni ac sapientiae tuae, planeque memoria retinemus, quid ipsa iam ab anno MDCCLXXV. Nuncio nostro promiseris, nunquam scilicet te passurum, ut in regno tuo novus schismaticis episcopatus concederetur. Sed ut in tuam maiestatem intuentes erigimur animo ac recreamur; ita cum ad haec adversissima tempora convertimur, non possumus in gravissimâ hac re aliquo timore non permoveri. Hunc igitur in sinum tuum effundimus, teque quantâ maximâ valemus animi nostri contentione precamur, ne permittas ut ille graecus non unitus Episcopus propius accedat, ac in tui regni ditione sedem statuat, unde periculum formidari posset plurimorum a sancta unione per eiusdem praesentis studia conatusque avertendorum. Ad has tecum partes peragendas, etsi nos apostolicum, quod sustinemus, munus atque ipsa praedecessorum nostrorum exempla simili in re posita excitarint, ac praesertim repetitae Clementis XI. ad Augustum II. Poloniae Regem literae studiosissime cum illo agentes, ne schismaticus Episcopus in Luceoriensem Ecclesiam graecounitam intruderetur; tamen maiorem in modum apud nos valuit singularis virtutis religionisque tuae insita animo nostro existimatio, semperque novis tuarum laudum monumentis confirmata. Proinde in maximam erigimur fiduciam, positum in tuà animi magnitudine esse certissimum Orthodoxae fidei publicaeque tranquillitatis praesidium ac tutamen. Deum omnipotentem precamur, ut regiis consiliis et cona

Tenor Precum porrectarum ab Ordinario.

Concessionis

tenor.

tibus tuis adsit, suaeque sapientiae et fortitudinis spiritu te pro ipsius gloria laborantem sustentet et roboret. Ac in coelestium munerum auspicium, summique in te amoris nostri pignus, apostolicam benedictionem regiae maiestati tuae intimo paterni animi sensu amantissime impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die xxIII. iulii MDCCLXXXV., pontificatus nostri anno XI.

LVI.

Utrique clero civitatis et dioecesis sanctae Crucis della Sierra in Indiis concedit peragere commemorationem Sancti Iosephi in officio et missa Desponsationis Beatae Mariae Virginis.

PIUS PP. VI.

ad futuram rei memoriam.

§ 1. Cum, sicut venerabilis frater modernus Episcopus Sanctae Crucis della Sierra in Indiis nobis nuper exponi fecit, ipse pro peculiari sua suique populi erga Sanctum Iosephum devotione, in officio et missa Desponsationis Beatae Mariae Virginis, commemorationem eiusdem Sancti Iosephi eius sponsi ab utroque clero suae civitatis et dioecesis praedictae fieri posse summopere cupiat:

§ 2. Nos dictum modernum Episcopum specialibus gratiis et favoribus prosequi volentes et a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrit, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes, supplicationibus eius nomine nobis humiliter porrectis inclinati: attenta relatione dilecti filii magistri Iulii Mariae de Somalia Congregationis venerabilium fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium sacris ritibus praepositorum secretarii; ut in posterum ab utroque clero civitatis et dioecesis sanctae Crucis della Sierra in Indiis commemoratio Sancti Iosephi Sponsi Beatae Mariae Virginis in officio et missa Desponsationis eiusdem Beatae Mariae Virginis peragi libere et licite possit ac valeat, facultatem auctoritate apostolica tenore praesentium concedimus et impertimur.

[blocks in formation]

trariorum.

§ 4. Non obstantibus apostolicis, ac in Derogatio conuniversalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

§ 5. Volumus autem, ut earumdem prae- Fides habenda sentium literarum transumptis, etiam im- transumptis. pressis, et manu alicuius notarii publici subscriptis, ac sigillo personae in ecclesiasticâ dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in iudicio et extra illud adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris, die xxx. septembris MDCCLXXXV., pontificatus nostri anno XI.

LVII.

Privilegia et gratiae, quibus alia duo collegia Ordinis Minorum de Observantia gaudent, ad collegium missionum de Vinhaes eiusdem Ordinis extendit.

PIUS PP. VI.

ad futuram rei memoriam.

Ratio conces

§ 1. Alias pro parte dilectorum filiorum superioris et fratrum collegii missionario- sionis. rum oppidi de Vinhaes Ordinis Minorum Sancti Francisci de Observantia Excalceatorum nuncupatorum Brigantiensis dioecesis Congregationi venerabilium fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum exposito, collegium huiusmudi, cuius erectio a felicis recordationis Benedicto PP. XIV. praedecessore nostro per apostolicas suas in simili forma Brevis die XX. februarii MDCCLIII. expeditas literas adprobata fuit, rebus omnibus, quae ad illius conservationem et disciplinam necessariae sunt, iam instructum reperiri, ac propterea, ad magis magisque excitandum

Tenor concessionis.

Clausula sublata et decretum irritans.

missionariorum huiusmodi studium, valde profuturum, si privilegia quibus ex apostolica largitate gaudent collegia de Bracannes et de Varatojo dicti Ordinis in Portugalliae regno, nec non missionarii Hispaniarum et Indiarum, in favorem primodicti collegii extenderentur; eadem Cardinalium Congregatio, referente dilecto filio magistro Stephano Borgia eius secretario, et audito voto dilecti etiam filii nostri Vincentii Sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri Cardinalis Ranuzzi nuncupati, tunc nostri et Apostolicae Sedis in regnis Portugalliae et Algarbiorum Nuntii, censuit esse nobis supplicandum, ut ad praedictum collegium de Vinhaes privilegia omnia, gratias et indulta, a rec. mem. Innocentio XI., Clemente etiam XI. et Benedicto XIV. praedicto Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris missionum collegiis concessa, et quibus conventus de Varatojo et de Bracannes actu potiuntur et gaudent, dummodo tamen in eo statuta, leges et conditiones pro memoratis duobus collegiis de Varatojo et Bracannes praescriptae, ea qua decet sedulitate servarentur, extendere de benignitate apostolica dignaremur.

§ 2. Nos igitur superiorem et fratres praedictos specialibus gratiis et favoribus. prosequi volentes, et eorum singulares personas a quibusvis excomunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, supplicationibus desuper nobis nuper porrectis inclinati: privilegia omnia, gratias et indulta, quae memorati Innocentius XI., Clemens XI. et Benedictus XIV. Romani Pontifices praedecessores nostri collegiis missionum concesserunt, et quibus conventus de Varatojo et de Bracannes actu potiuntur et gaudent, ad primodictum collegium de Vinhaes, dummodo tamen in eo statuta, leges et conditiones pro memoratis duobus collegiis de Varatojo et de Bracannes praescripta, ea, qua decet, sedulitate serventur, auctoritate apostolica tenore praesentium extendimus.

§ 3. Decernentes, has praesentes literas semper firmas, validas et efficaces existere ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spe

ctabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, et ab eis respective inviolabiliter observari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

trariorum.

§ 4. Non obstantibus constitutionibus et Derogatio conordinationibus apostolicis, ac dicti Ordinis etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate aliâ roboratis, statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, approbatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis, illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XXVI. ian. MDCCLXXXVI., pontificatus nostri anno XI.

LVIII.

Indulget clero saeculari et regulari civitatis et dioecesis Quitensis in Indiis, ut recitare valeant officium et missam S. loseph semel in mense (1).

PIUS PP. VI.

ad futuram rei memoriam.

§ 1. Emanavit dudum a Congregatione Memoratur devenerabilium fratrum nostrorum Sanctae cretum latum a sacra Congreg. Romanae Ecclesiae Cardinalium sacris Ri- Rituum. tibus praepositorum decretum tenoris sequentis, videlicet:

QUITEN.

Ad magis promovendam devotionem, Tenor decreti. quae apud clerum et populum civitatis. et dioecesis Quitensis in regno Peruano erga Patriarcham Sanctum Iosephum Beatae Mariae Virginis sponsum maxime viget, reverendissimus hodiernus Episcopus una cum clero saeculari et regulari

(1) Eumdem indultum concessit Carmelitis provinciae mexicanae die xvI. iunii h. a. Cum sicut,

« ÖncekiDevam »