Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sique tua simus, qui memorato iure Primatus a Christo per B. Petrum nobis traditi eumdem istic constituimus, qui nostras vices gereret ac apostolicam, prout ipsi commisimus, exerceret auctoritatem (1).

§ 7. Eam certe mittendi suos Apocrysarios, Legatos, Nuncios ad aliorum Episcoporum dioeceses potestatem semper iam ab antiquissimis temporibus exercuerunt praedecessores nostri, quam nempe cum suo Primatus iure nexam esse sine ullâ dubitatione agnoverant. Ex ipso satis intelligi

potest Innocentio III., cum scriberet decano S. Hilarii et S. Petri, et S. Hilarii subdecanis Pictaviensibus epistolam quae est 12 inter coll. a Baluzio t. 2, lib. 16, unde oriatur ius Romano Pontifici mittendi Legatos in varias orbis christiani regiones, quibus ipse praesens esse non posset, ad suas ibidem vices obeundas. Ipsum idem ius iam multis ante seculis exercuerat S. Leo M., ut eius comprobat epistola Episcopis Metropolitanis per Illyricum constitutis quae est 5 tom. 2 opp. ed. Tyrn. MDCCLXVII.,

(1) Vide SS. D. N. Pii Papae Sexti responsio ad Metropolitanos Moguntinum, Trevirensem, Coloniensem et Salisburgensem, super nunciaturis apostolicis. Editio altera, additis binis literis ad Archiepiscopum et capitulum Coloniae. Romae MDCCXC., opus quod Emus Card. Philippus Campanelli scripsit iussu Pontificis contra anonimum auctorem De Legatis. Suo loco lector has binas literas leget; hic transcribimus illam in forma brevis a Pontifice responsioni praemissam.

PIUS PAPA VI.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

Potuissemus equidem nulla interposita mora tuis rescribere litteris, ad nos datis (')... kal. decembris superioris anni, si, relicto rerum et rationum examine, placuisset nobis eam tibi responsionem dare, quam litterae tuae postulabant. Cum enim tu, aliis tribus Metropolitanis adiunctus, peteres cuiusdam quasi concordiae loco, ut nostrum assensum praeberemus nunciaturarum apostolic. abolitioni, prompta sane et expedita occurrebat responsio, neminem unquam petiisse ab altero transigendi gratia totum id, de quo disceptatur. Sed studium et singularis dilectio in te nostra, qua te acriores etiam inter contradictiones prosecuti sumus, in causa fuit, cur aliam agendi tecum rationem iniremus. Satis namque intelleximus fore, ut haec responsio nostra, iustitiae inprimis consona, facile tibi quidem ostenderet, quam absona et repugnans et absurda esset petitio ista tua, sed nequaquam obtinuisset, quod maxime interest, ut tibi, tuisque confratribus insidias patefaceret, quae vestrae virtuti ac religioni instructae et paratae sunt, utque omnibus aeque persuaderet e sententia decedere. Hanc provinciam aggressi, vidimus extemplo, quam arduum moliri opus oporteret, non propter ambiguitatem quaestionis, qua nihil est, nec potest esse, expeditius, sed propter multiplicem rerum congeriem, quae, quamvis a quaestione plurimum abhorrerent, licentius tamen cumulatae et vulgatae sunt ad odium et invidiam conflandam in nos et Apostolicam Sedem. Nullus enim, ut ita dicamus, Tabellarius e Germania Romam commeabat, qui commentaria, lucubrationes, encyclicas, et alia id genus scripta non afferret ad Urbem ita multa, ut omnia propemodum Germanicis rebus et libris redundarent. Accedebat ad haec multarum novitatum rumor, quae isthic identidem factae sunt. Hinc intelligit quisque per se, tantum librorum, querelarum, novitatum, omnia ut refellerentur, volumen exposcere: quod quidem si longissimi temporis spa

(*) XIV. ab electore Treviren., VIII. ab Arch. Salisburgen., VI. a Moguntino, IV. a Colonien. electoribus.

tium ab alio quoquam postulasset, multo certe magis postulavit a nobis, quos in hac rerum temporumque perversitate immensae fere premunt solicitudines Apostolici, quo fungimur, ministerii. At nulli parcentibus labori licuit nobis tandem, favente Deo, hanc responsionem absolvere, his adiunctam litteris, quae communis cum aliis confratribus in causa, quam communem appellatis, quamque communi nomine agitis, luculentissime vindicat agendi rationem cum nostram, tum nunciorum nostrorum: utpote quae, disiectis procul erroribus, locupletissima demonstratione ius et potestatem ostendit, quae est Apostolicae Sedi a primis Ecclesiae saeculis ad haec usque tempora habendi Nuncios stabili iurisdictione pollentes. Plurimum equidem in te, ven. frater, et in tuis confratribus confidimus, certique sumus fore, ut, si vosmetipsi nostrarum rationum momenta perpendatis, non modo nihil allaturi sitis obstaculi Apostolicis Nunciaturis, sed, qua praestatis fide et iustitia, eas obsequio, uti vos decet, colatis et ab aliorum aggressionibus tueamini. Interim te, confratresque tuos, quantum in Domino possumus, obsecramus, ne Ecclesiam, tantis afflictam aerumnis, novo dolore cumuletis, cui nihil accidere exitialius potest, quam ut membra adversus caput praelientur. Tolle e medio novitates, ad quas vel nolentem te aliena malitia deduxit, restituens res ad eum, in quo erant, statum, et factis probans illam, quam erga matrem fovere observantiam affirmas; agnosce tandem ius illud, quod divina institutione cum primatu ipso coniunctum est ac colligatum, quod a nobis abdicare non possumus, quodque. subire nequit iudicium comitiorum, uti tribunalis incompetentis; quemadmodum saepius ab ipsis comitiis agnitum est. Firmo nunciaturarum iure manente, si quis in nunciaturas irrepsit abusus, nobis ignotus, ut in fine nostrae responsionis iam diximus, nos fidenter adi, ven. frater, sive per litteras, sive per negotiorum gestorem, veluti toties natio iam praestitit, et ad nos referre ne graveris, qualis praecipue sit abusus in exercitio solitarum facultatum invectus, relictis antiquis querelis, quibus opportune consultum iam est, quaeque vel ab auctoribus ipsis desertae, vel ab imperatoribus et ab imperio fuerunt omnino despectae: nos enim potestatem tuemur, non potestatis abusum, nihilque habemus antiquius, quam ut tibi obsecundemus in iis omnibus, quae iustitia aut aequitate nitantur. Ingenuos hosce in te sensus prae animo ferentes, apostolicam tibi gregique tuae curae concredito benedictionem (*)... impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XIV. novembris MDCCLXXXIX., pontificatus nostri anno xv.

(*) Amantissime tribus electoribus, peramanter Archiepiscopo Salisburgensi.

tiaturae Pontificiae existimatae semper sunt adeo necessariae ad retinendam inferiorum sedium cum primâ Sede coniunctionem, ut, quo tempore neglectae fuerunt, eo ipso disciplinae ecclesiasticae perturbatio oriretur. Id testatur Honorius III. ep. ad Rogerium Archiepiscopum Pisanum apud Ughellium Ital. Sac. tom. 3, postremae edit. Venet. col. 382: « Corsicana vero tam prolixitate spatiorum quam negligentiâ pastorum, dominorum insolentià, et desuetudine legatorum Sedis Apostolicae a subiectione et obedientia Romanae Ecclesiae deferbuerat, et dissolutioni ac dissipationi dedita ecclesiastici ordinis pene deseruerat discipli

nam. »

p. 34: « Et quia per omnes Ecclesias cura | vatum est. Ipsae enim legationes et Nunnostra distenditur, exigente hoc a nobis Domino, quia Apostolicae dignitatis beatissimo Apostolo Petro primatum fidei suae remuneratione commisit, universalem Ecclesiam in fundamenti ipsius soliditate constituens, necessitatem solicitudinis, quam habemus, cum his qui nobis collegii caritate iuncti sunt, sociamus. Vicem itaque nostram fratri et coepiscopo nostro Anastasio, secuti eorum exemplum quorum nobis recordatio est veneranda, commisimus, et, ut sit in speculis, ne quid illicitum a quoquam praesumatur, iniunximus; cui in his quae ad ecclesiasticam pertinent disciplinam, ut dilectio vestra pareat, admonemus; non enim tam illi obtemperabitur quam nobis, qui hoc illi pro nostrâ solicitudine per illas provincias cognoscimus commisisse. » Idem S. Leo aliam misit de latere suo legationem ad Faustum Marcianum et reliquos archimandritas Constantinopolitanos propter causam fidei quam Eutyches perturbare tentavit, ut ep. 28, t. 8, cit. edit. p. 155. Alia item a S. Gregorio M. missa est ad Anglos legatio; alia a S. Gregorio II. ad Germanos in personâ S. Bonifacii, confirmata deinceps a S. Zaccharia, ab eodemque exercita per continuos sex et triginta annos usque ad Pontif. Stephani II. qui eam Bonifacio renovavit, ut eruitur ex ep. 91 S. Bonif. inter coll. a Nicol. Serrario edit. Mog. MDCV. Aliae pariter legationes a S. Nicolao I. qui misit Episcopum Arsenium in Gallias et Germaniae partes, et Donatum, Leonem, atque Marinum Constantinopolim, a Leone VII. ad Episcopos per Galliam, Germaniam, Bavariam, Alemanniam commorantes, a Paschali II. ad provincias Bituricensem, Burdegalensem, Auscitanam, Turonensem et Britanniam, quas confirmavit Calixtus II.; atque illa praesertim legatio animadverti debet Adriani IV. ad Hillinum Trevirensem Archiepiscopum « ut per universum Teutonicum regnum vices suas gereret, ibique legationis officio Apostolicae Sedis auctoritate fungeretur. » Ob quam legationem irritatus Arnoldus Moguntinus eidem postea acquievit, et « nomine Pontificis Moguntiae Hillinus cum magna gratulatione fuit introductus » (1). Ac ita ius Apostolicae Sedis non interrupta Nuntiorum serie ad haec usque tempora illaesum ser

(1) Epist. Adriani legitur t. 1. Hist. Trevir. diplomatic. pag. 580, cum nota in calce Episcopi MyIur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. IV.

§ 8. Cum tibi tuisque collegis Archiepiscopis electoribus perspecta esse deberent tam clara Apostolicae Sedis iura, tamque necessaria membrorum cum suo capite unionis conservatio, nihilo tamen minus publicum fecistis edictum uno omnium consensu, quo, ut iam superius diximus, parochis mandastis ut ad Nuntium Coloniensem eam transmitterent instructionem. Omnes certe imitati esse videmini Episcopum illum Pictavensem, de quo in supra memoratâ epistolà 12 Innocentius III. gravissime conquestus est « quod publice praedicabat, quod in episcopatu suo esse vult Episcopus atque Papa »; ideoque suis commisit delegatis, ut severiora implerent mandata < postpositis gratiâ, odio et timore, quod de negligentià redargui non possitis, sed potius de diligentiâ commendari. » S. etiam Leo M. pari voce invectus fuerat contra eos Episcopos qui Sacros Canones infringunt, epist. 3 ad Episcopos per Campaniam, Picenum, Tusciam et universas provincias constitutos, cap. 5 cit. edit. « Hoc itaque admonitio nostra denunciat, quod si quis fratrum contra haec constituta venire tentaverit, et prohibita ausus fuerit admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. »

$ 9. At fortasse obstare dices Caesaris mandatum, quod in eius epistolà encyclical continetur die XII. octobris MDCCLXXXV. data. Sed primum Caesar, cum ad eum deferrentur querelae in S. Sedis potestate non esse Nuncios mittere, respondit non solum unum, sed tres etiam si vellet Nun

riophitan. collectoris. Sic additur in regesto Vaticano,

40

cios posse constituere. Sed cum deinde ab aliquibus ad eundem expugnandum insisteretur, emisit ille quidem, quae adduci tur, encyclicam, sed eam ipsam iis temperavit verbis, ut potestatem quam S. Sedes hactenus per suos exercuit Nuncios, praeter ius laedi noluisse videretur. Atque ut praetereamus, si ea circularis vim legis haberet, quantopere adversaretur canonicis sanctionibus, per quos Pontificii Nuncii agnosci et recipi debeat nedum ab Archiepiscopis et Episcopis, sed ab omnibus etiam catholicis; satis quidem constat, non illam esse considerandam ut legem, sed ut simplicem merae insinuationis epistolam a Caesare per nonnullorum importunitatem extortam, neque in eâ partes agi legislatoris, sed advocati, ut illaesa scilicet ab Archiepiscopis conserventur primaeva iura, quae per erroneas querelas ablata ipsis esse dicuntur mediis i'licitis et iuri Ecclesiae repugnantibus. Declaravit porro, se non iubere, sed exhortari, cum diceret: « insimul te provocamus, ut iura tua Metropolitica.... Suffraganeorum tuorum ac exemptorum Episcoporum...... consilio contra quasvis laesiones illibata tuearis. » Quis ex his aliisque verbis non videat, salvam esse Archiepiscoporum et Episcoporum libertatem, quae per exhortationem non tollitur neque Archiepiscopis quidquam amplius auctoritatis in suos suffraganeos delatum, cum ex eorum consilio sua illi iura tueri moneantur? Quomodo porro de ipso Caesare cogitari potest, eum sancire voluisse pro universo Imperio legem contra Nuntiorum iurisdictionem, cum idem optime agnoscat in materiis ecclesiasticis regi Imperium ex Ecclesiae legibus, ac in aliis materiis non aliter sanciri leges, quam comitiis seu ab integro Germaniae corpore, atque comitia quidquam detrahere non posse a supremo suorum Principum in eorum ditionibus iure, per quod ipsa corporis constitutio non laedatur? Sed de his aliisque huc pertinentibus prolixius egimus in nostrà ad ven. fratrem Ludovicum Iosephum Episcopum Frisingensem epistolà die XII. oct. a. p. data, ac deinde typis monachiensibus et latine et germanice edità.

§ 10. Quod reliquum est, ven. frater, post superius expositas sanctissimorum doctissimorumque praedecessorum nostrorum rationes, quibus illi suae Sedis iura servanda ac vindicanda esse iudicarunt, nos nunc tecum non alium quam nostrum morem secuti, hortationes precesque ad te nostras

convertimus, ut recordari velis, qua te fide sacris legibus, Ecclesiae, Apostolicae Sedi nobisque obstrinxeris. Te igitur quantum possumus in Domino obsecramus, ven. frater, ne his miserrimis Ecclesiae temporibus nobis nova infligantur vulnera, a te scilicet, a quo minime expectandum erat; quae tanto altius confodient cor nostrum, quanto antea certiora nobis tecum unionis vincula atque Ecclesiae praesidia extitura sperabamus. Ea certa est de regio animo. tuo fiducia, ut rationes has precesque nequaquam sis reiecturus. Quod si adhuc urgere perges nostrisque ac S. huius Sedis damnis insistere, maximam quidem afferes nobis doloris accessionem; sed is, quantuscumque fuerit, ellicere profecto non poterit ut animum nostrum ab eo deducat proposito, ne scilicet unquam a transmisso in nos Primatus iure decedamus. Demum hisce literis finem imponemus verbis praedecessoris nostri S. Nicolai I. qui in sua ad Rodulphum Archiepiscopum Bituricensem epistola, quae est 13 in append. aliar. collectar. a Labbe tom. 9, Conc. edit. Venet. MDCCXXIX., haec habet: « Vestra reverentia nos non existimet, quia nostra dicimus, in hoc quicquam praeter veritatem dicere, cum Dei potius quam nostra sint, B. Petri meritis Romanae Sedi collata, et arbitremur, quod nos hic asserimus, etiam vos nullatenus ignorare, et quae in praesenti pagina scribimus, vos affatim in archiviis vestris recondita possidere. »

§ 11. Tibique, ven. frater, a Deo 0. M. consilii spiritum enixe implorantes, apostolicam benedictionem caelestium donorum auspicem, in nostrae etiam paternae caritatis pignus, amantissime impertimur.

Datum Romae, apud S. Petrum die xx. ianuarii MDCCLXXXVII., pontificatus nostri

anno XII.

LXIV.

Respondit Ep. petenti, ut ea sibi explicentur, quae in sua epistola cum Apost. Sedis iudiciis non cohaerent, Romano Pontifici non convenire, ut de iudiciis rite probatis rationem reddat; praesertim cum manifestum sit praedictis iudiciis litteras refragari, quod binis ostenditur exemplis.

PIUS PP. VI.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem.

Ab expectatione nostra longe devia est responsio a te litteris nostris data, quibus curabamus a consilio te revocare, in quod incidisti promulgatione epistolae, unde doctrinae emanant, quae scandalum praebent Ecclesiae, iniuriamque Apostolicae Sedi. Postulas enim, ut tibi explicetur, quid epistola tua contineat, quod cum dogmaticis Apostolicae Sedis iudiciis minus cohaereal, tibique quodammodo assumens eorumdem iudiciorum censuram, rationes, quibus innixa sunt, tibi tradi postulas, tunc paratum te praebens epistolae tuae reformationi operam dare, ubi de iis fueris convictus. Haec agendi ratio convenire minime potest cumi Apostolicae Sedis auctoritate, quam tu litteris tuis venerari affirmas, neque animi candorem praesefert, sapientiamque exprimit, quae tuae consona sit dignitati. Quum enim studio dataque opera ab Apostolicae Sedis definitionibus doctrinisque deflectas, ac prae ceteris ianseniam haeresim phantasma atque inanem speciem appelles, licet nullus ignoret, tuque probe scias, eam ab Innocentio X. confixam, uti vere in Galliis praesertim serpentem haeresim; Alexandrum VII., certa etiam formula christianissimi regis postulatione in hunc finem constituta, atque ab ecclesiasticis signanda, reprimere adlaborasse; ac neminem lateat definita iamdiu caussa, non vero definito errore Clementem XI. inter multiplices curas, notissima constitutione, cui initium Vineam Domini, monuisse Ecclesiam; patens sit, immerito te ignorationem nunc simulare eorum, quibus epistola tua Apostolicam Sedem doctrinae integritate. sollicitam graviter offendit; idque eo minus affirmari potest, quo clarius libros adhibens, ac laudibus cumulas auctores, qui eiusdem Apostolicae Sedis decretis repugnare ac detrahere non reformidarunt, parvique faciens censuras in eorum scripta inflictas, ad eadem, uti ad innocuos doctrinae fontes, clerum excitas tuum. Valde vero deciperis, quando rationibus de editis ab Apostolica Sede decretis vis te esse convictum, ut eis tuum submittas assensum; id enim privatum de fidei morumque rebus spiritum induceret, quod catholico dogmati omnino repugnat. Quapropter nobis minime convenit, ut de semel prolatis iudiciis,

quae nonnisi praevia severiori discussione. sunt edita, reddamus rationem; imo pro munere dignitateque nostra a novis concertationibus omnino ac diligenter abstinere debemus; alias nunquam foret disputationum finis, ac minueretur auctoritas, cui sese subiicere quisque constringitur. Haec manifesta quum sint, vehementer deceptionem tuam dolemus, qua fingis longius ire, ac tempus tenere, morasque nectere studes, ne vocem nostram amoris plenam facili animo admittas, ac si comperta satis tibi non forent, quae esse non possunt compertissima: impensa vero nostra in te caritas maiorem in modum sollicita, ne fratrum nomen subeat discrimen, apostolico, quo obstringimur, officio, nos te iterum cogit urgere, ut scandalum Ecclesiae datum, omni cunctatione praecisa sapienter tollas, quod superioribus nostris litteris postulabamus; ac fraternitatem tuam enixe rogamus, atque obtestamur in Domino, ne te diutius repugnantem praebeas iis, quae a maioribus nostris sunt tradita, ac ne obfirmato animo eos sectari pergas, qui sibi soli sapere videntur, quos fama est in Hetruria hodie adstare suosque vel calliditate vel impudentia conatus adhibere, ut minus integra sit doctrinae ratio; tibique, venerabilis frater, apostolicam benedictionem peramanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Petrum iv. nonas februarias MDCCLXXXVII. pontificatus nostri

[blocks in formation]

Concessionis

tenor.

Clausula sublata, et decretum irritans.

Derogatio contrariorum.

dicti Ordinis patronos devotionem, praesertim in Mexicana eiusdem ordinis provincia, summopere conduceret, ut ab omnibus utriusque sexus religiosis provinciae huiusmodi tam in officio et missa festivitatis Sancti Iosephi, quam in alia Desponsationis beatae Mariae Virginis, fieret reciproca eorum commemoratio, quoties officium de iis recitari contingeret. Nobis propterea humiliter supplicari fecit, ut in praemissis opportune providere, et indulgere de benignitate apostolica dignaremur.

§ 2. Nos igitur dictum exponentem specialibus gratiis et favoribus prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrit, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes, huiusmodi supplicationibus inclinati: attenta relatione dilecti filii magistri Dominici Coppola Congregationis venerabilium fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium sacris ritibus praepositorum secretarii: ut in posterum ab omnibus utriusque sexus religiosis Ordinis Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo excalceatorum nuncupatorum provinciae Mexicanae, tam in officio et missa festivitatis Sancti Iosephi, quam in alia Desponsationis Beatae Mariae Virginis, fiat reciproca eorum commemoratio, quoties de iis officium recitari contingat, auctoritate apostolica, tenore praesentium concedimus et indulgemus.

§ 3. Decernentes easdem praesentes literas firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, dictisque religiosis provinciae Mexicanae praedictae in omnibus et per omnia plenissime suffragari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

§ 4. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, nec non ordinis et provinciae praedictorum etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus; privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis superioribus et personis sub quibuscumque tenoribus et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissi

mis ac insolitis clausulis, irritantibusque, et aliis decretis in genere vel in specie, ac aliis in contrarium quomodolibet concessis, approbatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Petrum sub-annulo Piscatoris die Ix. febr. MDCCLXXXVII., pontificatus nostri anno XII.

LXVI.

Indultum concedit recitandi officium proprium et missam sanctissimi Redemptoris pro utroque clero civitatis et dioecesis de la Sierra in Indiis.

PIUS PP. VI.

ad futuram rei memoriam.

cum.

§ 1. Exponi nobis nuper fecit venerabi- Expositio prelis frater Episcopus Sanctae Crucis della Sierra in Indiis, quod ipse ad magis promovendam utriusque cleri suae civitatis et dioecesis praedictae devotionem, quae iam viget erga Sanctissimum Redemptorem, officium proprium et missa eiusdem Sanctissimi Redemptoris iam favore civitatis Venetiarum adprobata pro die vigesima iulii ad dictum clerum per nos extendi summopere cupit. Nobis propterea humiliter supplicari fecit, ut sibi in praemissis providere et indulgere de benignitate apostolica dignaremur.

sionis.

§ 2. Nos igitur dictum exponentem Epi- Tenor concesscopum specialibus gratiis et favoribus prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrerit, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes, huiusmodi supplicationibus inclinati: attenta relatione dilecti filii magistri Dominici Coppola Congregationis venerabilium fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium sacris ritibus praepositorum secretarii; ut in posterum uterque clerus dictae civitatis et dioecesis Sanctae Crucis della Sierra in Indiis officium

« ÖncekiDevam »