Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Exerdium.

protestantibus, quod per eos non stat, contigerit illas eis denegari.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris die xv. maii MDCCLIX. pontificatus nostri anno 1.

X.

Ad Patriarchas, Primates, Archiepiscopos et Episcopos scribit super observantia canonicarum sanctionum adversus clericos negotiatores, et saecularibus negotiis se immiscentes, editarum (1).

Venerabilibus fratribus, universis Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis et Epi scopis gratiam et communionem Sedis Apostolicae habentibus,

CLEMENS PP. XIII.

Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Cum primum incomprehensibili Pastoris aeterni iudicio in beati Petri Cathedra constituti, dominici gregis curam suscepimus, complures audivimus ecclesiastico zelo ferventes viros, praesertim animarum pastores et verbi Dei praecones, qui civitates atque provincias peragrant, poenitentiam populis et morum emendationem indicentes, quorum unanimis conquestio fuit, inter abusus et corruptelas, quas pro ministerii sui officio notarunt, pro viribus reformare studuerunt, reprehendendam sibi frequenter occurrisse quorundam ecclesiasticorum avaritiam habendique cupiditatem. Quae quoniam malorum omnium radix a Spiritu Sancto appellatur, nil mirum, si eos omnes, quorum semel animos imbuit, utut in atrociora crimina non abripiat, talem in Dei cultu propriaeque vocationis muneribus obeundis socordes reddat, et ad saecularia desideria conversos mundanis addicat curis et occupationibus, quibus abrenunciare se publice addixerunt, quum inter sacrae initiationis mysteria solum Deum haereditatis suae partem agno

(1) Quod clericorum bona ex illicita negociatione quaesita ad cameram spoliorum pertineant iussit Pius IV. constit. edit. anno MDLX., nov. v., mercaturam et negociationes saeculares, ecclesiasticis personis, praesertim in Indiis Orientalibus et America existentibus, sub excommunicationis poena interdixit Urbanus VIII. const. Ex debito pastoralis,

scere professi sunt. Hinc etiam litigiosi necessario fiunt, atque omnia miscere parati, ne vile aliquod lucrum, sive speratum, sive jam partum amittant. Hinc se ad abiecta quaelibet officia et ministeria, in gradus et ordinis sui dedecus, demittere non erubescunt. Quo fit ut laicorum plerique. non eos ipsos dumtaxat, qui talia agunt sed saepe etiam universum ecclesiasticorum coetum, contemnant; quin et amaro aversoque animo sint erga illud hominum genus, quorum lites et contentiones, ob temporalia negotia, sustinere coacti sunt, vel a quibus praerepta sibi viderunt honesta media, per quae suae suorumque sustentationi consulere potuissent.

[blocks in formation]

sonae a tempo

§ 3. Verum, quum ab ipsis Ecclesiae in- Constans Ecclesiae disciplicunabulis usque ad haec nostra tempora na fuit, ut ecnihil apertius, nihil districtius aut conci- clesiasticae perliorum decretis, aut praedecessorum nostro- ralium lucrorum cupiditate rum Romanorum Pontificum constitutioni- se abstineant. bus statutum legatur, nihil a Sanctis Patribus ecclesiarumque Pastoribus frequentius aut impensius inculcatum appareat, quam ut Ecclesiae ministri, cum clerici, tum monachi, a temporalium lucrorum cupiditate abstinere, et a saecularium negociorum sollicitudinibus arcere se debeant; cumque non solum spirituales censurae, sed etiam gravissimae temporales poenae in eos decretae fuerint, qui canonicas regulas hac in re infringere aut violare praesumpserint. Omnibus mature perpensis, nihil nobis reliquum esse iudicavimus, nisi ut vos, venerabiles fratres, de constanti enixaque voluntate nostra, praedecessorum nostrorum menti, Ecclesiaeque spiritui per omnia inhaerentes, commonefactos, pa

§ 8, vol. I., pag. 143. Quae sane dispositiones confirmatae fuerunt a Clemente IX. const. Sollicitudo pastoralis, vol. I., pag. 390. Tandem praecedentes poenas a Romanis Pontificibus indictas contra clericos negociatores renovavit et ampliavit Bened. XIV. const. Apostolicae servitutis, die XIV. feb. MDCCXLI., pag. 19, vol. III.

confirmat con

nium Pontifi

probat et am

pliat.

ternis fraternisque hortationibus excitaremus, ut debitam sacrarum legum observationem ab omnibus ecclesiasticis, tam ordinariae vestrae, quam delegatae vobis iurisdictioni subiectis, ad formam sacrorum canonum et decretorum Apostolicae Sedi, ac respective Synodalium uniuscuiusque dioecesis statutorum, exigere studeatis, ac reipsa obtinere curetis.

Enumerat, et 4. Ut igitur clarius innotescat perpestitutiones om- tuum nostrum et Apostolicae Sedis stucum adversus diam, pro religiosa praedictarum legum clericos nego- custodia, simulque vis omnis adimatur conciatores evulgatas literas, poe- trario cuilibet usui, stilo, aut consuetudini nasque, et censuras in illis (quae corruptelae potius et abusus, servata contentas ap- legitima vocabulorum proprietate, appellari debent), quibus ecclesiastici quicumque criminosam suam in negociis curisque saecularibus immixtionem obtegere aut excusare contenderent, nos omnes et singulas canonicas leges et Romanorum Pontificum praedecessorum nostrorum constitutiones adversus clericos negociatores et saecularibus negociis se immiscentes, praesertim a Pio IV., Urbano VIII. et Clemente IX. latas atque editas, usque ad novissimam quam S. M. decessor noster Benedictus Papa XIV. sub dat. v. kal. martii MDCCXLI. pontificatus sui anno 1. evulgavit, cum omnibus item et singulis poenis atque censuris per eas respective indictis, perinde ac si decreta omnia in praemissis contenta, eorumque poenales sanctiones, praesentibus nostris litteris de verbo ad verbum inserta forent, per easdem praesentes approbamus, confirmamus et innovamus; cernentes ac declarantes, praedictis omnibus legibus ac poenis subiici, ac subiectas censeri debere, omnes et singulas personas ecclesiasticas, non solum e saeculari clero, sed etiam e regulari cuiuscumque sint Ordinis, Congregationis, Societatis et Instituti, amplissimis licet et singularibus indultis, privilegiis et exemptionibus muniti, et cuius etiam expressam et individuam mentionem fieri oporteret; ita ut quicumque adversus huiusmodi leges deliquerint, statutas in ipsis poenas incurrant, ac respective ab iis, ad quos pertinet, iuxta casuum distinctionem, et procedendi methodum alias a Tridentina Synodo, seu ab Apostolica Sede praescriptam, cum effectum mulctari et puniri debeant; non obstante contrario quolibet usu, stilo aut consuetudine, etiam immemorabili, quae aliquo in loco, dioecesi aut regione inolevisse dici posset; quam quidem nos, veluti damnabilem abusum et

imperscriptibilem corruptelam, earumdem praesentium tenore, damnamus, proscribimus, et viribus omnibus vacuamus.

§ 5. Deinde vos omnes, venerabiles fra- Committi procedi deber tres, hortamur et in Domino obsecramus, etiam ex offici

dientes.

ritatis officio er

clerici in illici

ut pro ecclesiasticae disciplinae integritate contra non obe et animarum salute advigilantes, in clericorum omnium, vobis tam ordinario quam delegato iure subiectorum, agendi rationem sedulo inquiratis; ac, si quos forte huiusmodi avaritiae labe infectos, adversus canones et apostolicas constitutiones peccasse comperietis, in eos, ad formam eorumdem canonum et constitutionum, cum omni severitate, etiam ex officio, procedere non omittatis. § 6. In quo sane duo vobis magnopere cavendum est cavenda erunt: primum videlicet, ne sub- sitam persone per interpodolis delinquentium artibus diligentiam ve- nam, aut ex castram eludi patiamini. Saepe enim contin- ga coniunctos git, ut qui legum scita non ignorant, res tis se immiscesuas ita fraudolenter componant, ut qua- nibus. ant negociatiotenus eorum crimen in iudicium adducatur, tueri possint, se nihil contra leges ipsas admisisse. Modo enim, interposita alterius, sibi suaeque cupiditati inservientis, persona aut alieno nomine tabulis et rationum libris inscripto, negotiationem aut conductionem, de qua quaeritur, ad se nequaquam pertinere contendent: modo, scientes intra quos fines districtior legum censura coerceatur, ita se gerere studebunt, ut si de lucrosis quaestibus a superiore arguantur, defendere possint, non se turpi cupiditate adductos, ad lucrum captandum primario animum intendisse, sed provido consilio de damno vitando unice laborantes, insperatum emolumentum fortuito temporis beneficio adeptos fuisse. Aliquando etiam non sua, sed suorum aut sanguinis aut alio necessitudinis vinculo sibi coniunctorum, bona, negociationibus implicita, ad eorum sustentationem, ex caritatis officio et directionis titulo, procurare se praedi

[blocks in formation]

gnum enim fructum capietis ex eo ipso, quod vestram Ecclesiaeque mentem ab obscurioribus etiam eorum praevaricationibus abhorrentem saepius testatam facietis; iisdemque, oblata opportunitate, graviter denunciabitis, haud irrideri Deum, qui hominum renes et corda scrutatur, nihilque apud supremum illius tribunal profuturas aliquando cavillationes, quibus nunc ecclesiae praesulem decipere, indictasque legibus poenas declinare satagunt. Caeterum non omnino impossibile erit, latentem rei veritatem plerumque agnoscere, occultumque crimen revincere, si debita cura atque solertia expendantur hominum mores, qui ex universo eorum vitae tenore se produnt, rerumque et casuum adiunctis, quae allatas excusationes probabilius admittendas reiiciendasve suadent. Id quod exemplis illustrare facile possemus, nisi de fraternitatum vestrarum sapientia et rerum usu, quantum par est, in Domino confideremus. § 8. Alterum vero, quod aeque cavere heiti vel inter- debetis, illud est, ne pravas canonicarum dum erit, ad legum interpretationes, quibus earum rirendum pro de- gor enervatur aut indulgentia praeter fas unitione quae extenditur, praeter mentem et spiritum

Si de natura contractus an

dieti iudican

S. Sedem recur

stionis.

Cambium activum ecclesiasti

Ecclesiae, ex privatis opinionibus adventas, et sine legitimi superioris assensu, ad proprii cuiusque casus opportunitatem accommodatas, apud vos ullo modo valere sinatis, ubi clericorum saecularium aut regularium negociationem, vobis iudicibus, ad trutinam revocari contingat. Si enim quaestio sit de ipsa natura contractus, qui aliqua in dioecesi ab ecclesiasticis iniri soleat, an scilicet ipsis licitus, vel potius interdictus censeri debeat, haud aequum erit pro iudicandi norma accipere vel frequentiam ipsorum actuum, de quorum natura quaeritur, vel ipsam contrahentium opinionem; sed ad tollenda dubia, reprimendamque opinantium licentiam et audaciam, expeditissima erit via recurrendi ad hanc Apostolicam Sedem, quae sicuti alias complures huius generis quaestiones, per organum praesertim Congregationis S. R. E. Cardinalium Concilii Tridentini interpretum definivit, ita etiam in posterum quid de propositis casibus sentiendum sit, decernere non omittet, idoneis editis responsis, ex quibus agendi iudicandique regula desumi valeat.

§ 9. Quo in genere, quam acceperimus, cis vetitum uti perspicuam nostram et Apostolicae Sedis actus verae ne- declarationem desiderari super eo, an clegociationis. ricis liceat cambium activum contrahere;

quamvis non aliam fere rem dubitationi minus subiectam putemus, nihilominus, ad omnem causandi occasionem amputandam, praesentium litterarum tenore declaramus ac definimus, cambium activum, natura sua, esse actum verae et propriae negociationis; ideoque ecclesiasticis omnibus vetitum censeri debere, tam proprio nomine, quam per interpositam personam, illud contrahere; quicumque vero e saeculari vel regulari clero cambium activum contraxerit, omnibus obnoxium fieri poenis atque censuris, quae in clericos negociatores constitutae noscuntur.

dis, vel Ordina

nem obtinue

§ 10. Si autem ecclesiasticorum quis- Coniunctorum piam, ad se excusandum, quod saecularibus ricos a negociaindigentia clenegociis se immisceat, necessitatem pro- minime eximit, torum poenis ferat indigentiae, non quidem suae (quan- nisi Sanctae Sedoquidem unicuique clerico, canonicus or- rii dispensatio dinationis titulus, vel saltem congruum rint. sufficiens patrimonium esse debet, quo se sustentet; iisque forsan deficientibus, debet ipse honestioribus artibus, suaeque professioni conformibus, propriis necessitatibus consulere), sed aut parentum, aut sororum, aliarumque personarum, quibus ex naturalis officii debito opem ferre teneatur; primum volumus atque decernimus, huiusmodi excusationem a superiore ecclesiastico nequaquam admitti, eidemque clerico minime suffragari posse, quominus ad canonicae legis praescriptum pro modo culpae puniatur, nisi doceat se antea praefatas necessitates Apostolicae Sedi, si intra Italiam et insulas adiacentes existat, si vero in remotioribus regionibus versetur, saltem Ordinario loci exposuisse, earumque intuitu opportunam dispensationem et facultatem praedictas personas industria sua iuvandi, vel ab eadem Apostolica Sede, vel respective ab Ordinario, impetrasse.

Clericis negociandi indul

tum non aliter

concedendum quam sub conditione quod

causae veritati

di honestiores, servata, prae

§ 11. Deinde, pro eo quod pertinet ad huius curiae nostrae officia, notum facimus, nostram mentem et voluntatem esse, ut huiusmodi dispensationes et facultates nunquam concedantur, nisi cum ea con- nitantur, et moditione, quatenus adductae causae veritati moderatione nitantur, et nisi simul constet praedictas scribantur. indigentias nulla alia ratione levari posse; eoque etiam casu nunquam ecclesiasticis permittatur, eiusmodi negociationis genus assumere, cuius administratio clericalem statum et characterem dedeceat; quin immo in ipsis indultorum rescriptis et litteris indicentur ac praescribantur honestiores modi, quibus clericus, iusta moderatione servata, et intra veram indigentiae

dum cessaverit

mensuram, pauperibus consanguineis opem praestare valeat. Quae omnia similiter Ordinarii, ad quos pertinet, in huiusmdi dispensationibus et facultatibus concedendis observare debebunt: hoc insuper advertentes, ne ea quae vel ab ipsis, vel ab Apostolica Sede, peculiaribus quibusdam clericis hoc in genere aliquando permissa, et iustis concurrentibus causis, frequentius forsan indulta dignoscuntur (exempli gratia, ut ecclesiarum fundos certa annua pensione conventa colendos exercendosque conducerent); eadem a reliquis ecclesiasticis, tanquam generaliter omnibus concessa, absque iusta causa, et sine speciali indulto usurpentur.

Revocata in- § 12. Caeterum facultates ipsas, etiam ut telligenda est haec facultas supra dictum est obtentas, semper quoad indigentia. tempus revocationi obnoxias censeri decernimus, ita ut pro irritis et revocatis ipso iure habeantur, quoties allegatae coniunctorum indigentiae cessaverint, vel alia legitima se offerat ratio iisdem opportune prospiciendi. Super quorum omnium tum exequutione, tum observantia, Ordinariorum localium vigilantiam atque conscientiam onerari volumus, et re ipsa oneratam fore denunciamus.

In suorum bonorum admini

bent clerici

re, ne huius sæ

nino dediti appareant.

§ 13. Verum non uni dumtaxat negociastratione de- tioni tribuenda est, quae nunc temporis quadam pru- cernitur ecclesiasticae dignitatis depressio. dentia se gere- Sunt alii quidam abusus, quibus ecclesiaculi curae om stici viri proprium decorem, totiusque coetus et ordinis existimationem eo frequentius atque securius abiicere dignoscuntur, quod eos norunt non tam aperte adversari litterae sacrorum canonum et constitutionum ab Apostolica Sede editarum; proindeque se censuris et poenis ibidem statutis nequaquam subiiciendos fore confidunt. Plurimi enim, ut ex praedictornm relatione cognovimus, in ipsa bonorum suorum administratione eorumque cultura, in distractione fructuum, animalium et coeterorum, quae in propriis Ecclesiaeve fundis enascuntur seu aluntur, nec non in comparandis rebus, quae vel ad proprios usus, vel ad fundos praedictos instruendos sunt necessaria, adeo indecoris actibus se ipsos exercere conspiciuntur, adeo se totos curis et sollicitudinibus huius saeculi deditos, ac temporalibus lucris inhiantes ostendunt, ut qui sacrae dignitatis praestantia supra humanae conditionis sortem evecti merito reputantur, infra ipsos abiectissimi status homines se demittant; et qui filii lucis esse et apparere deberent, saeculi filios,

terrenae aviditatis anxietate, superare videantur. Hos, aiebant, omnibus nundinis atque mercatibus, laicali propemodum apparatu ac specie, se sistere, nec quidquam minus, quam clericalis moderationis atque modestiae, vel ecclesiastici decoris et gravitatis, specimen praeferre.

Ordinarii exhortantur, ut

tudinibus et cu

tis occurrant,

§ 14. Quibus nos quidem palam edicimus, nihil per nos interdictum iri, quod clericor. turpiipsis, pro recta et provida ecclesiastici pa- piditatibus, optrimonii administratione, quoad ipsam actus portunis decre naturam, permissum dignoscitur, vel etiam et salutaribus poenitentiis. a Sanctis Patribus et ecclesiasticarum legum conditoribus eorum diligentiae commendatum. Verum sicut alia complura sunt, quae clericis quoad rei substantiam non prohibentur, et tamen eorum usus sub certis dumtaxat modo et forma iisdem permittitur, iis autem qui praescriptum modum excesserint, statutamque ecclesiasticae disciplinae formam violaverint, tum temporales poenae, tum etiam spirituales censurae, a sacris canonibus infliguntur; cuius rei innumera extant exempla in generalibus canonici iuris legibus, ac etiam in peculiaribus dioecesum statutis, quae plura de vita et honestate, de habitu et tonsura clericorum, sive observanda, sive vitanda, praescribunt: ita vos, venerabiles fratres, oportet, ecclesiasticorum omnium, qui in dioecesibus vestris versantur, agendi rationem circa praemissa circumspectantes, si quid vobis constiterit. frequentius ab iis admitti, quod clericalem statum dedeceat, non solum eos idoneis instructionibus docere, ut collatae sibi dignitatis celsitudinem cogitantes; non sibi licere putent indecoris actibus eam deturpare, debitamque ecclesiastico ordini existimationem et reverentiam, quae etiam spiritualibus populorum utilitatibus plurimum prodest, ex laicorum animis abolere; utque memores se in sortem Domini vocatos esse, non tam quae sua sunt, quam quae Iesu Christi, quaerant et curent: sed praeterea, quatenus opus esse noveritis, opportunis decretis conditis, ac severioribus edictis propositis, eiusmodi clericorum turpitudini et cupiditati obviam ire; ac delinquentium culpas, habita minoris maiorisque scandali ratione, nunc quidem increpando arguere, nunc autem salutaribus poenitentiis emendare, nunc demum districto poenarum ac etiam censurarum gladio, ad caeterorum exemplum, coercere et punire.

§ 15. Et parem quidem, vel etiam ma- Damnat ecclesiasticos, laicoiorem Pastoralis zeli vestri sollicitudinem rum servitio eo

rum operam et atque constantiam requirit aliud corrupte | industriam impendentes. lae genus, quod plures ecclesiasticos viros inficere, et ab Ecclesiae servitiis abductos ad saeculi curas convertere accepimus. Sunt enim, qui industriam operamque suam, quam totam divino cultui, et proximorum utilitatibus, ex caritatis lege, impendere deberent, laicorum obsequiis abiectisque servitiis addicere, aliquando etiam eorum negociis administrandis curandisque, pro temporali eaque satis vili mercede, locare non recusant. In quo difficile est iudicare, an magis deflenda sit eorum caecitas, qui proprii gradus dignitatem ipsi proculcant, an potius repraehendenda sit laicorum praesumptio, qui Sanctuarii Ministros, a quibus christianae vitae documenta aeternaeque salutis subsidia petere deberent, tam parvipendunt, ut eis in domesticis officiis sibi dicto audientes, servilibus ministeriis adhibere non vereantur.

[blocks in formation]

tutiones.

Revocandi ad

vitae ecclesia

clerici et sacerdotes in saecu

quandoque contingat, fallacibus corruptisque documentis Ordinarium suum decipere, confictoque sibi patrimonio, cuius fructus aut nulli sint, aut ad ipsos non vere pertingant, ad sacros Ordines, absque reditibus ad honestam vitae sustentationem sufficientibns, promoveri. Quare ne quis vestrum miretur, venerabiles fratres, si hac occasione arrepta, vos omnes et singulos enixe hortamur atque monemus, ut cautiores hac in re oculatioresque vos praebeatis, ne cui subditorum vestrorum detur ad sacram Ordinationem obrepere, qui ex beneficio ecclesiastico, vel ecclesiastica pensione, aut ex patrimonio sibi constituto, in casibus a iure permissis, omni submota collusione ac fraude, eam reipsa non percipiat annui redditus summam, quae synodalibus cuiusque dioecesis statutis, aut legitima consuetudine, definita dignoscitur.

§ 17. Clericos autem et sacerdotes in sticae instituta laicorum domibus eiusmodi ministeriis addictos, quae eorum gradum et professiolaribus et illi- nem dedeceant, quaeque eos a divinis obberalibus negociis occupati. sequiis, et propriae perfectionis cultura, ad illiberalium occupationum et saecularium negociorum agitationem traducant, quantumvis honestioribus in speciem titulis susceptum servitii genus aliquando obtegere adnitantur, ne patiamini quietos in suo dedecore insordescere, aut forte obfir

lur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. IV.

matos, de sua ab Ecclesiae castris defectione impune gloriari; sed omni pastoralis sollicitudinis studio, et, quatenus opus sit, tota ordinariae ac delegatae iurisdictionis. auctoritate, servatis servandis, eosdem ad ecclesiasticae vitae instituta, et ad clericalis militiae munera revocare curetis.

omittant quae

§ 18. Haec sunt, venerabiles fratres, quae Episcopos horpro apostolici ministerii nostri officio, ad tatur ut nihil ecclesiastici ordinis honestatem dignitatem- ad illorum, circa praescripta, que tuendam et vindicandam, sollicitudini sollicitudinem spectat. vestrae suggerenda enixeque commendanda iudicavimus. Hac enim in re, quae ex peculiaribus actionum circumstantiis maxime pendet, vestras omnino partes primas esse oportet, utpote qui subditorum vestrorum facta, eorumque adiuncta, regionum necessitates, et personarum mores, quidque apud prudentes et probos viros honesti aut indecori speciem habeat, in singulis locis praesentes constitui, et melius agnoscere, et securius aestimare potestis. Ut autem liberum vobis sit in hoc rerum genere inordinata quaeque corrigere et reformare, quodcumque dispensationis aut facultatis indultum circa praemissa a quolibet Romanae curiae officio hactenus concessum, prudenti arbitrio vestro moderandum permittimus; nullum vero imposterum concedi volumus, nisi auditis prius fraternitatum vestrarum relationibus et votis, adiectisque eidem indulto eiusmodi formulis et conditionibus, per quas integrum vobis relinquatur arbitrium de illius exequutione et effectu ita cognoscendi, ut nemini ecclesiasticorum liceat illius praetextu negocium ullum aut ministerium minus honestum, contra interdictum vestrum assumere, aut susceptum retinere et protrahere. Interim in pastorali zelo vestro acquiescentes, Fraternitatibus Vestris apostolicam benedictionem ex animo impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die xvII. septembris MDCCLIX., pontificatus nostri anno II.

XI.

Approbat decretum Congr. de P. F. quo collegium missionum FF. Excalceatorum SS. Trinitatis B. M. V. ad Fornaces de Urbe aggregatur familiae Matris Redemptoris extra Hispaniam.

5

« ÖncekiDevam »