Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Exordium.

CLEMENS PP. XIII.

ad futuram rei memoriam.

§ 1. Iniuncti nobis per abundantiam divinae gratiae pastoralis officii sollicitudo postulat atque exigit, ut in his, per quae Christifidelium sub suavi religionis iugo Altissimo famulantium prospero statui consulitur, eiusdem officii partes sedulo intendamus, prout conspicimus in Domino salubriter expedire.

Refertur tenor § 2. Emanavit nuper a Congregatione decreti S. Congregationis de venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Propag. Fide.

Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum decretum tenoris sequentis, videlicet: (Decretum sacrae Congregationis generalis de Propaganda Fide habita die xx. augusti MDCCLIX.) « Referente Eminentissimo et Reverendissimo Domino Cardinali Ferono preces procuratoris generalis Ordinis fratrum Excalceatorum Sanctissimae Trinitatis Redemptionis captivorum, quibus nomine totius sui ordinis postulabat, ut sacra Congregatio dignaretur confirmare decretum editum in comitiis generalibus celebratis Mediolani die XII. mensis mai currentis anni circa regimen collegii sive seminarii B. M. V. ad Fornaces prope et extra maenia Urbis, quod est teRefertur tenor noris sequentis, videlicet Decrevit venepituli genera- rabile capitulum generale ordinis, omnibus suffragiis, quod Collegium Romanum de Propaganda Fide B. M. Virginis ad Fornaces aggregetur Familiae Matris Redemptoris (id est, extra Hispanam), et ab hinc dependeat a superiore generali dictae Familiae, qui curam et sollicitudinem habebit, cum sua Familia, ut debita exolvantur, exonerando ab his Familiam lesu Redemptoris (idest intra Hispanam), servatis in suo robore decretis sacrae Congregationis de Propaganda Fide Eminentissimi Patres responderunt: Pro approbatione resolutionis factae per capitulum generale, facto verbo cum Sanctissimo. »

resolutionis ca

lis.

Decretum Sacrae Congrega

§ 3. Hinc est quod relata nobis per diletionis de Pro- ctum filium magistrum Nicolaum Antonelli paganda Fide, apostolica au- secretarium Congregationis eorumdem Carctoritate confir- dinalium illius sententia, nos inviolabili

matur.

eiusdem decreti robori et efficaciae providere volentes, supplicationibus eorumdem Cardinalium nobis super hoc humiliter porrectis benigne inclinati, praeinsertum eiusdem Cardinalium Congregationis decretum, ac omnia et singula in eo contenta, auctoritate apostolica tenore praesentium confir

mamus et approbamus, illisque inviolabilis apostolicae firmitatis robur adiicimus, omnesque et singulos iuris et facti defectus, si qui desuper in memorato capituli generalis dicti ordinis decreto quomodolibet intervenerint, supplemus et sanamus, ac literarum fel. rec. Clementis XI. die vIII. novembris MDCCXX., et Innocentii XIII. Romanorum Pontificum praedecessorum nostrorum die IV. augusti MDCCXXI. in simili forma Brevis respective observantiam omnino praecipimus et mandamus; salva tamen semper in praemissis auctoritate praedictae Congregationis Cardinalium.

§ 4. Decernentes easdem praesentes literas semper firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis ad quos spectat, et pro tempore quandocumqe spectabit plenissime suffragari, et ab eis respective inviolabiliter observari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Clausula subtum irritans.

lata et decre

trariorum.

§ 5. Non obstantibus, quatenus opus sit, Derogatio connostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis, nec non collegii, ordinis et congregationis huiusmodi, etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et litteris apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis; quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die XVII. septembris MDCCLIX., pontif. nostri anno II.

XII.

Praestantiam et utilitatem spiritualem Christifidelibus ex ieiunio derivantem,

tersit fideles ad

vantiam revo

mali tempore.

nec non necessitatem illius observantiae declarat (1).

Venerabilibus fratribus Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis et Episcopis,

CLEMENS PAPA XIII.

Venerabiles fratres,

salutem et apostolicam benedictionem.

Quantum in- § 1. Appetente sacro quadragesimali temieiunii obser- pore, quod plenum mysteriis non sine mycare, properan- sterio magnam illam Paschae celebritatem te quadragesi- praecedit, qua una omnium solemnitatum dignitas est consecrata, providendum, venerabiles fratres, ut sacratissimum ieiunium sancte religioseque a fidelibus observetur, quod legis et prophetarum testimonio commendatum, a Christo Domino consecratum, ab Apostolis traditum, Ecclesia Catholica perpetuo retinuit, ut per macerationem carnis et animae humiliationem ad Dominicae Passionis paschaliumque sacramentorum mysteria paratiores accedamus, et in eius resurrectione resurgamus, in cuius passione, deposito veteri homine, simus commortui. Cuius tam sanctae tanque salubris institutionis retinendae studio fel. rec. praedecessor noster Benedict. XIV. etsi binis ad vos literis in forma Brevis eximium fraternitatum vestrarum zelum excitavit, quo pluribus labefactata corruptelis quadragesimalis ieiunii disciplina ad pristinam observantiam vestra opera et studio revocaretur; ob eamque rem nonnullas cavillationes quibus omnis sacrorum vis ieiuniorum infringebatur, de medio sustulit; tamen cum ab infensissimo teterrimoque humani generis hoste tam multae et assiduae sint Gregi Dominico insidiae, verendumque propterea sit, ne subinde infirmiorum animis novas veterator ille rationes pravasque suggerat consuetudines, quibus enervata ieiunii severitas, unde revocata dudum fuerat, illuc iterum relabatur; necessarium existimavimus vobis has literas dare, quantoque in timore simus, ne qua vetus remanserit corruptela, vel nova labes cum fidelium animarum pernicie ecclesiasticae in hac re disciplinae inferatur, fraternitatibus vestris significare.

(1) Quoad abusus in ieiunii quadragesimalis observantia invectos, habetur Benedicti XIV. Enciclyca anni MDCCXLI., maii XXX. Suam mentem super ieiunii observantiam explicat Pontifex epistola ad Valentiae Antistitem missa an. MDCCXLII., maii XII. Itemque quaestiones circa ieiunii observantiam

tudines radici.

§ 2. De quo quidem timore nostro tan- Episcopi curare debent ut tum intelligimus minui oportere, quantum veterem de ieex eo sollicitudinis ad pastoralem vestram lam. et adverjunio corruptevigilantiam accesserit: qua sive quidpiam santes consuede veteri corruptela, post memoratas su- tus evellant. pradicti praedecessoris nostri litteras, fortasse reliquum fuerit, sive nova infringendis ieiunii legibus vel opinionum commenta, vel a vera ieiunii vi et natura abhorrentes consuetudines, humani pravitate ingenii novissime sint invecta, ea omnia, quantum iuvante Domino fieri potest, radicitus convellenda curetis. In quibus profecto abusum illum censemus omnino numerandum, quem rumor quidam ad nos pertulit, cum nonnulli, quibus ob iustas et legitimas causas ab abstinentia carnium dispensatum fuerit, licere sibi putant potiones lacte permixtas sumere, contra quod praedicto praedecessori nostro visum fuerit, qui censuit, tam dispensatos a carnium abstinentia, quam quovis modo ieiunantes, unica excepta comestione, in omnibus aequiparandos iis esse, quibuscum nulla est dispensatio, ac propterea tantummodo ad unicam comestionem posse carnem, vel quae ex carne trahunt originem, adhibere.

rum remissio

cramentalem

§ 3. Verum neque commodius nec ma- Ad peccatoiori proficiendi spe revocare homines ag- nem obtinengrediemini ad sacrosanctam ieiunii legem dam, præter saobservandam, quam si illud populos do- confessionem plurimum conceatis, christiani hominis poenitentiam prae- ferunt ieiunia, ter cessationem a peccatis et male antea- orationes et eleemosynae. ctae vitae detestationem, eorumdemque peccatorum sacramentalem confessionem, illud etiam postulare, ut per ieiunia, eleemosynas, orationes, et alia spiritualis vitae opera, divinae iustitiae satisfaciamus; omnem enim iniquitatem, parva magnave sit, aut ab ipso poenitente, aut a Deo vindicante, puniri oportere: nisi igitur a Deo puniri velimus, id non aliter vitare nos posse, quam si ipsi nos puniamus. Quae quidem doctrina si constanter populorum animis inculcetur, et a fidelibus denique alte imbibatur, minus profecto verendum erit, ne qui profligatos mores abiecerint ac per sacramentalem confessionem peccata sua eluerint, non eadem peccata velint atterendà carnis concupiscentiâ, per ieiunium expiare. Praeterea, quibus persuasum fuerit se pec

praelaudato Pontifici expositas per Archiepiscopum Compostellae, explicat epistola anni MDCCXLIV., iulii vin. De ieiunii disciplina, enciclycam alteram universae Catholicae Ecclesiae Antistitibus direxit anno MDCCXLV., iun. XXIV., quae omnes reperiuntur in supplemento vol. III. h. op.

catorum minus dubie poenitere, cum se impunitos esse non sinant, ii profecto poenitentiae amore capti, laetabuntur, quadragesimali tempore caeterisque certis diebus, cum Sancta Mater Ecclesia edicit fidelibus ieiunandum, oblatam sibi esse occasionem, qua dignos poenitentiae fructus faciant: cumque nullo non tempore oporteat domitas habere concupiscentias; scriptum est enim, post concupiscentias non eas, et a voluntate tua avertere; facile animum inducant, sacratissimo totius anni potissimum tempore, corporis intemperantiam mitigare ieiunio; ut anima, cognitione sui recepta, intelligat, qua compunctione parare se debeat ad sanctissima passionis, mortis et resurrectionis lesu. Christi recolenda mysteria. Itaque poenitentiae stimulis tacti, minus suavitates exquirant in dapibus, minus sectentur mensarum delicias, quae quamvis cum abstinentia a vetitis cibis non discrepare videantur, tamen eas qui mensae apponat suae, illum non immerito dixeris non tam usitatas abiecisse delicias, quam cupiditatem suam ad inusitatas illecebras traduxisse: minus denique, aut, quibus se subdu

(1) Leges Academiae Cervariae in Cathalonia a Philippo V. Rege Catholico institutae approbavit Clemens XII. const. edit. an. MDCCXXX., decembr. IV. Hanc liturgicam Colimbriae Academiam erexit et instituit Bened. XIV. const. edit. anno MDCCXLVIII., oct. kal. april. Lectoribus huius academiae facultatem legendi quoscumque prohibitos libros fecit Pontifex idem constitutione altera anni MDCCXLIX., febr. xxI., quae in huius Pontificis Bullario minime reperiuntur impressae, nec eas invenire potuimus.

S. Pont. de hac Academia, erecta penes Presbyteros Cong. Missionis Romae, sic loquitur in ep. Postquam intelleximus, ad Ioan. V. Portugall. regem de nova Martyrologií Rom. editione, quam in supplem. tom. tertii retulimus: « Ut sacrae eruditionis ac theologicae facultatis studia magis excolantur, instituimus Academiam quavis feria secunda cuiuscumque hebdomadis coram nobis habendam, ut, quotquot ad eam conveniunt docti ac praestantes viri, stata vice atque ordine, suas sive de ecclesiastica historia, sive de re liturgica, sive etiam de sacris canonibus ac theologicis controversiis proferant lucubrationes. >>

Seq. lit. S. P. Academiae constitutionem a se approbatam significat.

Dilectis filiis Canonicis Regularibus Lateranensibus Liturgicis Academicis in monasterio S. Crucis Colimbriensis,

CLEMENS PAPA XIII.

Dilecti filii,

salutem et apostolicam benedictionem.

Benedicti XIV. Inter caetera moeroris argumenta, quae pontifivirtutes et me- cio animo nostro assidue obversantur, illud etiam rita laudibus nos percellit et angit, quod eximiis fel. rec. Beneprosequitur. dicti PP. XIV. praedecessoris nostri virtutibus meritisque longe impares, in ipsius locum dignitatem

cant a ieiunio, quaerant effugia, aut argutiis studeant ecclesiasticam legem infringere.

revocentur.

§ 4. Vestrum igitur est, VV. FF., exem- Episcoporum exempla et verplo aeque ac verbo, populis poenitentiae ba plurimum studium et amorem iniicere, ut alacriter deles ad ieiunii conferunt, ut fiieiunium aggressi, et illud ad praescriptas observantiam a Catholica Ecclesia leges observent, et eleemosynis etiam atque oratione sanctificent, et (id, quo maxime spectat Ecclesia) denique consequantur, ut, corpore mortificati et Christo consepulti, ad novam in paschali solemnitate novi hominis vitam revocati, magna cum fiducia reviviscenti Christo Domino possint occurrere. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum vobis omnibus, quibus apostolicam benedictionem benevolentiae in vos et caritatis nostrae pignus amantissime impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die xx. decembris MDCCLIX., pontif. nostri anno II.

XIII.

Confirmat constitutionem et statuta academiae liturgicae iam erectae a Benedicto XIV. (1).

que suffecti simus. Hanc autem molestiam ita lenire satagimus, ut nihil, quod nobis integrum est, praetermittamus, quo sin minus eius praeclara opera exaequare, saltem eadem conservare et promovere valeamus. Eapropter cum inter illius egregia facta merito numeretur vestrae, dilecti filii, insignis Academiae institutio, eamque sub immediata Apostolicae huius Sanctae Sedis protectione locarit, decet sane, ut nullas vobis patrocinii, benevolentiae ac liberalitatis quoque nostrae partes deesse patiamur. Quocirca primum vobiscum, dilecti filii, magnopere gratulamur, quod dignos tanto parente ac magistro fructus edere pergatis; deinde Gratum acadeobstrictam vobis voluntatem nostram profitemur micis animum propter orationem, quam in nostra plane immerita significat pro ad huius Sanctae Sedis fastigium assumptione ha oratione habita in Pontificis buistis, non quod in nobis aliquid eorum inesse assumptione ad noscamus, quae in ea pie praedicastis, sed quod ve- summum sacerstram ex ea in nos singularem observantiam plane dotium. depraehenderimus. Porro ut specimen nostrae in vos benignitatis habeatis, iam per alias nostras in simili forma Brevis litteras Academiae vestrae leges, statuta et constitutiones, a venerabili fratre Michaele Episcopo Colimbriensi, praeclaro vestrae Congregationis ornamento, summa sapientia prudentiaque confectas, apostolica auctoritate confirmasse vobis significamus. Pergite interim, dilecti filii, vestris religiosis virtutibus assiduisque laboribus Academiam et Congregationem vestram amplius cohonestare, et huius Sanctae Sedis favorem magis in dies promereri. Caetera ad vos iussu nostro uberius referet dilectus filius Matthaeus Modius, qui vestras ad nos litteras detulit, quique incredibili fide ac diligentia vestris in hac alma Urbe nostra negociis conficiendis incumbit. Ac vobis, dilecti filii, apostolicam benedictionem peramanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die xx. septembris MDCCLIX., pontificatus nostri anno II.

Exordium.

CLEMENS PP. XIII.

ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. Quae a praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus pro literarum sacrarum praesertim incremento, pro catholicae religionis praesidio, pro congregationum religiosarum ornamento praeclare instituta. ac provide ordinata fuerunt, ea quidem non solum tutare ac promovere maximopere curamus, verum etiam, si quae leges, statuta et constitutiones pro perpetua illorum stabilitate fieri contingat, eas, quo firmius subsistant et serventur exactius, apostolicae auctoritatis robore communire non dedignamur.

Bened. XIV. § 2. Sane fel. rec. Bened. PP. XIV. praeliturgicam academíam Colim- decessor noster de literaria republica vere et instituit, nec meritissimus, pro exploratissimo, quo ferenon redditibus batur, ecclesiasticarum omnium litterarum

briensem erexit

auxit.

Preces porre

matione statu

potissimum provehendarum studio, nec non pro eximia, qua prosequebatur dilectos filios canonicos regulares reformatae Congregationis Sanctae Crucis Colimbriensis, caritate et existimatione in regio Sanctae Crucis praefatae Congregationis, et civitatis monasterio, liturgicam academiam duabus constantem cathedris, altera nempe sacrorum rituum, altera vero ecclesiasticae historiae, apostolica auctoritate erexit et instituit; sub immediata Apostolicae huius Sanctae Sedis protectione recepit, perpetuisque redditibus auxit; nec non venerabili fratri Michaeli Episcopo Colimbriensi iniunxit, et facultatem dedit, ut pro felici dictarum cathedrarum. regimine et directione leges conderet et statuta, prout in apostolicis eiusdem Benedicti praedecessoris octavo kalendas aprilis anno incarnationis dominicae millesimo septingentesimo quadragesimo octavo sub aurea bulla expeditis literis uberius conti

netur.

§ 3. Postquam autem laudatus Michael ctae pro confir- Episcopus decreta et statuta huiusmodi non torum ab Epi- sine summa prudentia sapientiaque confebriensi confe- cit, ad nos transmitti curavit, et tam suo

scopo Colim

[blocks in formation]

» De Arganil, dominus de Coja, fidelissi» mae maiestatis a consiliis etc. Ex de>> legatione mihi nominatim commissa a » SS. Domino nostro Benedicto XIV. in » bulla aurea Gloria Domini, haec sta>> tuta condidi ad usum academiae litur»gicae ab eodemmet Sanctissimo in regio » monasterio S. Crucis fundatae.

1. Perpetua huius academiae protectrix erit Deipara Sanctissima in mysterio Incarnationis Dominicae ab Angelo Annun

tiata.

II. Sanctissimus Dominus noster Benedictus XIV. eadem magnificentia, urbanitate atque benevolentia, qua academiam istam fundavit, erexit, instituit, illi semetipsum praebuit protectorem, praesidem, directorem; ipsamque academiam sub sua et Apostolicae Sedis tutela et patrocinio, nunc et perpetuis futuris temporibus immediate locavit.

III. Prior Generalis Canonicorum Regularium Lateranensium Congregationis S. Crucis pro tempore existens, nomine Romani Pontificis eiusque delegatione, academiae liturgicae praeses sedebit et director.

IV. Duabus constabit cathedris liturgical isthaec academia, altera sacrorum rituum, historiae ecclesiasticae altera.

v. Duo magistri cathedras moderabuntur. Ad Capitulum generale totius Congregationis attinebit utrumque magistrum creare et sacrorum rituum et historiae ecclesiasticae. Tenebitur itidem capitulum generale eos canonicos regulares seligere, qui doctoratu ac magisterio insignes existant, quique linguarum hebraicae, grecae ac latinae facundia polleant.

VI. Substituti duo designentur, qui magistrorum locum, cum ipsi ex iusta causa fuerint impediti, adimpleant. Diffinitorii generalis erit ipsos eligere; similes in illis magistrorum dotes requirant, non tamen necesse erit quod laurea fulgeant doctorali.

VII. Unus erit secretarius etiam a Diffinitorio generali inter canonicos regulares eligendus, qui doctor existat, (atque de ipso benemereri) iure possit academia.

VIII. Quinquaginta claudetur numero academiae sociorum catalogus. Nullus poterit. in socium assumi aut eligi, nisi vir conspicuus et illustris, eruditione atque eloquentia praestans, ac in orbe literario iam pridem bene notus. Nemo eorum catalogo inseratur, nisi prius constiterit fuisse legitime per scrutinium electum. In hac electione partes tantum erunt praesidentis,

censorum et secretarii, quorum suffragiis acquiescat academia, atque in re literaria. parere tenebuntur academici.

IX. Horum etiam erit, cum bene eis visum fuerit aliquem socium extra numerum, dum id expostulet utilitas academiae in provinciis, imo et extra regni limites eligere; verum quique extra numerum eligentur, nec censorem agere valeant, nec in dissertationum partitione ex academiae praescripto per socios distributas partes tenere.

x. Quinque erunt academiae censores; duo magistri dicentur censores nati, reliqui tres ab universo sociorum assumentur gremio; unus tantum poterit eligi inter canonicos regulares; horum electio erit penes veteres censores una cum praeside, magistris, atque secretario: unius anni spatio finietur censorum iurisdictio.

XI. Procurator unus erit a praeside ac magistris inter canonicos regulares eligendus; ipsi demandabitur cura praebendae academiae, atque redituum sollicitudo, semper erit alter a procuratore et camerario. monasterii.

XII. Officialis unus eligetur ad academiae servitium, eius erit socios ad academiam statis per vocales horis convocare.

demia colligentur: omnibus adunatis, censores novos pro anno futuro per scrutinium creabunt, postea magister liturgicus prius, dein magister historiae ecclesiasticae; quilibet in propria facultate puncta exponet sequenti anno disserenda, quae ad trutinam vocabuntur suffragantium calculo vel omnium aut maioris numeri probanda, quae si improbentur, magistri alia suffragantibus grata denuo exponent.

XVII. Comprobata pro futuris dissertationibus puncta, soli quinque censores per academiae socios distribuent, cuilibet disserendo puncto duos aut tres socios destinabunt, unum tamen eligent ex ipsis qui lingua latina elaboret dissertationem, alii autem vel alter quemcumque ipsis libuerit, sermonem vel patrium, vel italum, vel Galliarum, vel etiam Latii, graecum, aut hebraicum usurpabunt.

XVIII. Designatos socios ad elucubrandas tempore definito dissertationes, quolibet mense in academia recitandas, certiores faciet secretarius unumquemque admonens de puncto a censoribus illi ad disserendum designato, et de mense quo in academia recitanda erit dissertatio; etiam non omittet exprimere si uti debeat Latii sermone, nec silebit quales habeat socios ad illudmet punctum disserendum ab censoribus electos, nec tacebit alia puncta atque designatos ad illa enucleanda socios; caeteris etiam sociis horum omnium notitiam im

XIII. A die quarta novembris divo Carolo Borromaeo sacra auspicabitur academicus labor; finietur Doctoris gentium commemoratione, die trigesima iunii Reliquum tempus feriandis animis deputabitur; quemadmodum etiam a Vigilia Nati-pertietur. vitatis Domini ad Epiphaniam usque, atque a Dominica Palmarum ad feriam secundam in gaudiis.

XIV. A sacris exorietur academia liturgica: die quarta novembris mane adunabuntur universi socii quotquot intra urbem degerint, Missam solemnem votivam de festo Annuntiationis audituri: praesbyter diaconus ac subdiaconus ex sociis assumentur sive domesticis, sive exteris. Socius autem erit Concionator. Canonici regulares Lateranenses sacrificio interesse non refugient, nec Missam cantu gregoriano celebrare.

XV. Eiusdem diei vespere iterum adunabuntur socii. Orationem in academia recitabit primus ex tribus censoribus, qua finita, dissolvetur congressus; illius defectum, si legitime impediatur, tertius supplebit.

XVI. Die vigesima sexta iunii, vel proxima sequenti, tres censores cum praeside, duobus magistris, ac secretario in aca

XIX. Hoc ut commodius praestet, distributionem universam a censoribus peractam praelo committet, et ad omnes et singulos academicos folium diriget in charta clausum, atque academiae sigillo obsignatum; in ipso folio etiam dicetur, singulis 'quibuscumque ex sociis permissum esse dissertationem suam condere, atque aliis commissa puncta discutere, enucleare.

xx. Tenebitur secretarius intra mensem hanc distributionem singulis academiae sociis notam facere.

XXI. In hacmet conferentia, censores eligent concionatorem ad futuram die quarta novembris academiae solemnitatem, quem secretarius commonebit de munere ipsi per censores iniuncto.

XXII. Tenebuntur designati socii ad disserenda puncta censoribus morem gerere, et dissertationes condere tempore praefinito; illas in academia coram omnibus recitabunt. Verum si aliqua ex causa recitatio existimetur difficilis, auctores disserta

« ÖncekiDevam »