Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Idem ut supra.

in docendo dilucidam consectari dicendi rationem, quae nullum offensionis periculum relinquat. Quo in genere proinde si quid peccatum sit, hac nequeat, quae afferri solet, subdola excusatione defendi, quod quae alicubi durius dicta exciderint, ea locis aliis planius explicata aut etiam correcta reperiantur, quasi procax isthaec affirmandi et negandi ac secum pro libito pugnandi licentia, quae fraudulenta semper fuit novatorum astutia ad circumventionem erroris, non potius ad prodendum, quam ad excusandum errorem valeret: aut quasi rudibus, praesertim, qui in hanc vel illam. forte inciderint partem synodi vulgari lingua omnibus expositae, praesto semper essent alia, quae inspicienda forent, dispersal loca, aut his etiam inspectis satis cuique facultatis suppeteret ad ea sic per se se componenda, ut, quemadmodum perperam isti effutiunt, erroris omne periculum effugere valerent. Exitiosissimum profecto insinuandi erroris artificium, quod in Constantinopolitani antistitis Nestorii literis iam olim sapienter detectum gravissima reprehensione praedecessor noster Coelestinus (1) coarguit; quibus nempe in literis vestigatus veterator ille, deprehensus, et tentus, suo se multiloquio labefaciens, dum vera involvens obscuris, rursus utraque confundens vel confiteretur negata, vel niteretur negare confessa. Ad quas depellendas insidias nimium saepe omni aetate renovatas non alia potior via inita est, quam ut iis exponendis sententiis, quae sub latibulo ambiguitatis periculosam suspiciosamque involvunt discrepantiam sensuum, perversa significatio notaretur, cui subesset error, quem catholica sententia reprobaret.

§ 7. Quam et nos moderationis plenam rationem eo libentius amplexi sumus, quo magis ad reconciliandos animos, et ad unitatem spiritus in vinculo pacis adducendos, (quod favente Deo in pluribus gaudemus iam feliciter evenisse) magno fore adiumento prospeximus, providere primum, ne pertinacibus, si qui supererunt, quod Deus avertat, synodi sectatoribus integrum sit posthac ad novas turbas ciendas, iustae suae damnationis consortes veluti ac socias sibi adsciscere scholas catholicas, quas invitas plane ac repugnantes, per detortam quam

(1) S. Coelestinus ep. 13, n. 2 ap. Coust.

(2) S. Coelest. ep. 12 ad populum C. P. n. 8 ap. Coust.

(3) Ep. 13 ad Nestor. n. 9.

dam affinium vocabulorum similitudinem in expressa, quam illae testantur sententiarum dissimilitudine, in partes suas pertrahere nituntur. Deinde, si quos imprudentes aliqua fefellit adhuc praeconcepta mitior opinio de synodo, his etiam omnis conquerendi locus praecludatur, qui, si recle sapiunt, ut videri volunt, aegre ferre nequeant doctrinas damnari sic denotatas, quae errores praeseferant, a quibus ipsi profitentur se longissime abesse.

§ 8. Nec dum tamen satis ex animo le- Idem ut supra. nitati nustrae factum putavimus, seu verius caritati, quae urget nos erga fratrem nostrum, cui omni ope volumus, si adhuc possumus, subvenire (2). Charitas nempe illa urget nos, qua inductus praedecessor noster Coelestinus (3) etiam contra fas, seu maiori quam fas esse videretur, patientia sacerdotes corrigendos expectare non abnuebat. Magis enim cum Augustino Milevitanisque patribus volumus et optamus homines prava docentes pastorali cura in Ecclesia sanari, quam desperata salute ex illa resecari, si necessitas nulla compellat (4).

bita cum Epi

dens ad limina

§ 9. Quam ad rem, ne quod genus of- Monita adhificii ad lucrandum fratrem praetermissum scopo, ut accevideretur, praefatum Episcopum, antequam S.Sedis errores ad ulteriora progrederemur, amantissimis retractaret. literis ad eum iussu nostro datis ad nos acciendum duximus, polliciti fore, ut benevolo animo a nobis exciperetur, nec vetaretur, quin, quae in rem suam facere sibi viderentur, libere aperteque expromeret. Nec vero spes nos omnis deseruerat fieri posse, ut siquidem animum illum docibilem afferret, quem ex Apostoli sententia in Episcopo maxime Augustinus (5) requirebat, cum simpliciter et candide, omni remota concertatione et acerbitate, recognoscenda ea proponerentur praecipua doctrinarum capita, quae visa essent maiori animadversione digna, tum facile sese colligens non dubitaret, quae ambigue posita essent, in saniorem sensum exponere, quaeve manifestam pravitatem praeseferrent, aperte repudiare: atque ita magna cum sui nominis existimatione, tum laetissima bonorum omnium gratulatione, pacatissima qua fieri posset ratione, orti in Ecclesia strepitus optatissima correctione comprimerentur (6).

(4) Ep. 176, n. 4, 178, n. 2 edit. Maur.

5) L. 4 de Bapt. cont. Donat. c. 5 et 1. 5, c. 26. (6) S. Coelest. ep. 16, n. 2 ap. Coust.

deret.

Excusationes § 10. Nunc vero cum ille oblato benepropositae ab Episcopo ne ad ficio incommodae valetudinis nomine miS. Sedem acce- nus utendum sibi esse censuerit, differre iam non possumus, quin apostolico nostro muneri satisfaciamus. Non unius tantummodo alteriusve dioecesis periculum agitur: universalis Ecclesia quacumque novitate pulsatur (1). Undique iam pridem non expectatur modo, verum assiduis repetitis precibus efflagitatur supremae apostolicae Sedis iudicium. Absit, ut vox Petri in illa umquam Sede sua conticescat, in qua perpetuo vivens ille ac praesidens praestat quaerentibus fidei veritatem (2). Tuta non est in talibus longior conniventia, quia tantumdem pene criminis est connivere in talibus, quanti est tam irreligiosa praedicare (3). Abscidendum igitur tale vulnus, quo non unum membrum laeditur, sed totum corpus Ecclesiae sauciatur (4). Atque divina opitulante pietate providendum, ut, amputatis dissensionibus, fides catholica inviolata servetur, et, his, qui prava defendunt, ab errore revocatis, nostra auctoritate, quorum fides probata fuerit, muniatur (5).

[blocks in formation]
[blocks in formation]

§ 15. Propositio affirmans, abusum fore Alia de poteauctoritatis Ecclesiae transferendo illam super discipliultra limites doctrinae ac morum, et eam extendendo ad res exteriores, et per vim exigendo id quod pendet a persuasione et corde, tum etiam, multo minus ad eam pertinere, exigere per vim exteriorem subiectionem suis decretis;

(1) S. Coelest. ep. 21 ad Episcopos Galliarum. (2) S. Chrys. ep. ad. Eutychem.

(3) S. Coelest. ep. 12, n. 2.

Iur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. IV.

(4) Idem ep. 11 Cyrillo n. 3.

(5) S. Leo M. ep. 23 Flaviano C. P. n. 2.

50

[blocks in formation]
[blocks in formation]

trusa per vim, e quibus inflicta sunt vulnera nimium adhuc recentia,

Falsae, captiosae, temerariae, scandalosae, in Romanos Pontifices et Ecclesiam iniuriosae, debitae apostolicis constitutionibus obedientiae derogantes, schismaticae, perniciosae, ad minus erroneae.

DE PACE DICTA CLEMENTIS IX.

Or. synod. § 2 in nota.

XIII.

pacem dictam

§ 19. Propositio relata inter acta synodi, Alia supra quae innuit Clementem IX. pacem Eccle- clementis IX. siae reddidisse per approbationem distinctionis iuris et facti in subscriptione formularii ab Alexandro VII. praescripti, Falsa, temeraria, Clementi IX. iniuriosa.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

| lari genus humanum per spem salutis, quam I. C. allaturus erat, tamen Deum voluisse, ut genus humanum transiret per varios status, antequam veniret plenitudo temporum, ac primum ut in statu naturae homo relictus propriis luminibus disceret de sua caeca ratione diffidere, et ex suis aberrationibus moveret se ad desiderandum auxilium superioris luminis,

Doctrina, ut iacet, captiosa, atque intellecta de desiderio adiutorii superioris luminis in ordine ad salutem promissam per Christum, ad quod concipiendum homo relictus suis propriis luminibus supponatur se se potuisse movere,

Suspecta, favens haeresi Semipelagianae.

DE CONDITIONE HOMINIS SUB LEGE. Ibid.

XIX.

[blocks in formation]

§ 24. Item quae subiungit, hominem sub Aliae ut supra de condilege cum esset impotens ad eam observan- tione hominis dam praevaricatorem evasisse, non qui- sub lege. dem culpa legis, quae sanctissima erat, sed culpa hominis, qui sub lege sine gratia magis magisque praevaricator evasit, superadditque, legem, si non sanavit cor hominis, effecisse, ut sua mala cognosceret, et de sua infirmitate convictus desideraret gratiam mediatoris;

Qua parte generaliter innuit hominem praevaricatorem evasisse per inobservantiam legis, quam impotens esset observare; quasi impossibile aliquid potuerit imperare qui iustus est, aut damnaturus sit hominem pro eo quod non potuit evitare, qui pius est,

Ex S. Caesario serm. 73 in ap-
pend. S. Augustini.
Serm. 273. edit. Maur.
Ex S. Aug. de Nat. et Gr. c. 43.
De grat. et lib. arb. c. 16.
Enar. in psal. 56, n. 1.

Falsa, scandalosa, impia, in
Baio damnata.

de conditione

XVIII.

Alia ut supra § 23. Doctrina synodi enuntians post laphominis in sta- sum Adami Deum annuntiasse promissiotu naturae. nem futuri liberatoris, et voluisse conso

XX.

Qua parte datur intelligi, hominem sub lege sine gratiae potuisse concipere desiderium gratiae mediatoris ordinatum ad salu

« ÖncekiDevam »