Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tionum, si adsint, quemcumque maluerit ex sociis recitaturum eligent; si autem absint, ad academiam dissertationes mittent usque ad diem decimam quintam mensis, deputati; ad academiae praesidem simul cum censoribus ac secretario spectabit socium designare dissertationi recitandae.

XXIII. Recitationes academiae fiant ex manuscripto, sive dissertationes sint sive orationes, vel ad minus palam coram omnibus supra mensam manuscriptum reponetur identidem ob oculos habendum, assidue manibus versandum.

XXIV. Si aliquis ex sociis legitime sit impeditus, statim atque ipsi comperta fuerit. distributio per censores facta, secretarium admonebit de impedimento, ut ipse cum praeside et censoribus opportune de substitutione provideant.

xxv. Puncta ad disserendum proposita erunt octo, iuxta numerum mensium quibus clauditur academicus labor, unumquodque punctum suo mensi praefigetur. Quatuor erunt liturgica, totidem historica, initium a liturgia auspicabitur, sectabitur historia, utraque prosequetur alternatim.

XXVI. Unicuique ex sociis liberum erit, quam iudicaverit verisimiliorem propugnare sententiam, illam tueri, vindicare. Minime tenebitur pecudum more aliorum vestigiis adherere: verum socios non exacerbabit, nec verbis aut scripto dire excipiet, sed eorum famae, quantum in ipso erit, benevole prospiciet; non dissimili urbanitate exteros quoslibet complectetur literarios viros.

XXVII. Dissertationes asservabit secretarius, quousque praelo committantur, publicique iuris fiant, quod vel alternis annis. continget iuxta numerum aut volumen earum; postquam autem editae fuerint, originalia manuscripta claudentur academiae archivio.

XXVIII. Expensas suppeditabit academia, quae etiam singulis sociis impertietur singula collectionum academicarum volumina.

XXIX. Die trigesima iunii congregabuntur universi socii ad auscultandam academicam orationem, qua secundus ordine electionis ex censoribus finem imponet academicis laboribus. Si autem ipse censor iusta de causa id perficere nequeat, illius locum tertius censor sedulo implebit.

XXX. Academicorum nullus opus aliquod edet praefixo socii nomine, nisi prius illud academia vel per censores vel per socios

ad id singulariter eclectos dignum probaverit academico suffragio.

XXXI. Aula deputabitur digna instructa subselliis, ubi adunetur academia; in ipsa, mensa locabitur, cum tintinnabulo, et atramentario parato.

XXXII. In medio mensae sedebit praeses, huius dexteram tenebit magister liturgicus, sequetur magister historiae ecclesiasticae, deinde secretarius; sinistro lateri assident tres censores, ordine iuxta electionis proprietatem servato: caeteri socii hinc inde sedebunt, nullo aut sedium aut sedentium habito discrimine.

XXXIII. Praesidis erit curare ut semper inter academicos pax et societas teneatur, nullaque inter ipsos exurgat lis aut discordia: si necesse arbitretur aut expediat dissentionibus avertendis, cuilibet sociorum poterit silentium indicere, aut si maluerit, congressum dissolvere.

XXXIV. Si defuerit pater generalis qui, ut Romani Pontificis delegatus, academiae praeest, subdelegabitur praesidatus, primum vicario monasterii S. Crucis; ipso absente, magistro liturgiae; hoc etiam non adstante, devolvetur ad magistrum historiae ecclesiasticae.

XXXV. Praesidis arbitrio committitur, censores omnes cum secretario adunari quoties censebit academiae bono expedire, dummodo mediet unum inter et alium congressum quindecim dierum spatium.

XXXVI. Praesidi una cum censoribus et secretario fas erit universam academiam convocare ultra statos singulorum mensium congressus, semel tamen, et quando licuerit.

XXXVII. Cathedrarum magistri binas in hebdomada praelectiones recitabunt, exponentque liturgicus singulis tertiis et sextis feriis, historicus vero cuiuslibet hebdomadae quartis, et sabbathis.

XXXVIII. Praelectio quaelibet insimul, ac expositio, unius horae spatio finietur.

XXXIX. Hora isthaec a die quarta novembris usque ad sabbathum praecedens Dominicam Palmarum computabitur, ab hora tertia ad quartam vespertini temporis, a quarta vero ad quintam post Dominicam in Albis, usque dum terminetur academia.

XL. Ultra annos duodecim non adstringentur magistri cathedras moderare; verum quilibet tenebitur in propria facultate intra praefixum tempus duo saltem volumina in folio evulgare: utrumque volumen mille et quingentas paginas comple

ctetur, ni placuerit in quarto quatuor tomos edere, aut sex in octavo congruentis magnitudinis.

XLI. Magistri soluti erunt a dissertationibus aliisque ultra hic expressis academiae oneribus; eadem immunitate gaudebunt reliqui tres censores quemadmodum et secretarius.

XLII. Penes secretarium erit academiae sigillum, quo tantum utetur in epistolis, caeterisque academiae nomine exaratis.

XLIII. Tres libros asservabit, quorum alter deserviat scribendis academiae sociis, eorum nominibus, mense, die, et anno acceptationis expressis: in altero describet quidquid censoribus videbitur posteritati demandandum ex iis, quae in academicis congressibus pertractantur: tertius denique censorum electiones continebit; insimulque dissertationum distributio per academiae socios ex censorum praescripto dispertitarum.

XLIV. Semel atque novus socius eligitur, secretarii interest electionem ipsi per literas nuntiare. Electus autem cum primum academiae aderit, illam honorifica recitata oratione salutabit; si vero absit, nec intra annum spes ei sit academiam adeundi, annum non sinat elabi, priusquam literis academiam gratificetur.

XLV. Nemo ex sociis tenebitur ad disserendum bis in eodem anno: ab annua etiam dissertatione immunis erit concionator ad solemnitatem protectoris ab academia deputatus.

XLVI. Cum aliquis ex sociis fatis cedit, atque communem mortalium ingreditur viam, censores unum ex academicis seligent, qui socii facta, mores, vitam in synopsim redacta, coram omnibus praefixo tempore recitabit.

XLVII. Quandoquidem academia ista Sanctissimo Domino nostro Benedicto XIV. debet ortum, progressum, protectionem, omnia: omnibus etiam modis exoptat eidem Sanctissimo, atque Apostolicae Sedi devinciri: idcirco tenebuntur pater generalis cum quinque censoribus ac secretario, quoties legitime constiterit de nova Romani Pontificis electione, diem designare, qua universus congregetur academiae coetus, magister liturgicus coram omnibus orationem recitabit, noviter electo ab universa academia mittendam, qua eidem Sanctissimo denuo ipsam committat academiam, illius arbitrio regendam, erudiendam, moderandam.

XLVIII. Cum vero Pontificis Maximi contigerit decessus, magister historiae stata die per academiae moderatores funebre illius elogium recitabit.

XLIX. Pater generalis tenebitur sex canonicos regulares deputare ad auscultandas praelectiones, nec praefixum canonicorum numerum minuere poterit; cum aliquis ex designatis abfuerit, alterum designabit ipse, vel quicumque tunc temporis rexerit Monasterium S. Crucis.

L. Tenebitur etiam pater generalis cum diffinitorio cuilibet ex magistris ad minus unum canonicum regularem in adiutorem nominare praeter substitutos, qui polleat linguarum peritia latinae, graecae, atque hebraicae ut magistro prosit ad academicos labores perferendos, prosequendos, atque ad optatum finem producendos; cum vero accidat adiutorem aliquem qualibet ex causa deficere, alium deputabit pater generalis, aut quicumque eius vices ges

LI. Pater generalis deputet unam domum magistris, quae sit bibliotheca propria cathedrarum in qua magistri cum substitutis conferre possint, dubia discutere, res difficiles ad trutinam appendere, ut inde verisimiliora deducant, quae literis in academiae ac totius Congregationis, bonum postea mandentur, ac praelo committantur.

LII. Domus ista eadem privilegia tenebit, atque publica monasterii bibliotheca. Ex hac ad ipsam deduci poterunt libri, qui magistris necessarii existimentur, monito tantum bibliothecario, quos quidem libros statim reponent in bibliotheca publica, nec ultra dies quindecim poterunt in hac domo. retineri.

LIII. In ipsa domo secretarius asservabit omnia manuscripta, libros, et quaecumque ipsi adscribuntur in ministerium.

LIV. Neque magistri, neque etiam duo canonici adiutores quibuslibet communitatis exercitiis etiam a patre generali adstringi poterunt, nisi ad illa, quibus tenetur artium lector in collegio sapientiae.

LV. Magistri duodenarium annorum numerum in academia complentes, aequales in omnibus censeantur reliquis Congregationis magistris emeritis, nec unquam ab huiusce academiae corpore censeantur avulsi aut alieni.

LVI. Pro cathedrarum dote, ac lectorum et substitutorum congrua substentatione Ssmus Dominus noster Benedictus XIV. quatuor ecclesias academiae univit, et in

cubrationibus vulgandis; omnia insumentur in academiae utilitatem et profectum: nemini liceat academiae bona in alios usus convertere.

corporavit; omnium reddituum quomodo- | quibus via paretur commoda academiae elulibet ad ipsas spectantium dominos constituit cathedrarum magistros, quibus omnium possessionem concredidit, atque plenam administrationem. Praebendam hanc expendi tantum praecepit in academiae commodum utilitatemque.

LVII. Magistris, iussit congruam certam vicariis ecclesiarum singulis annis distribuere, numerum tantum ducatorum ab ipso Sanctissimo praefinitum cuilibet tribuendo, caetera ad academiam reservavit.

LVIII. Praebendam administrabit procurator, qui magistrorum nomine ecclesiarum quoscumque fructus, redditus et proventus, iura, obventiones et emolumenta inde provenientia libere poterit percipere, levare, arrendare, locare, dislocare.

LIX. Omnia in solutam pecuniam cum primo redacta acceperit, mittet in unum gazophylacium, nec ipsi procuratori licebit ultra dies decem pecuniam apud se retinere, priusque in gazophylacium mittatur.

LX. Gazophylacium asservabitur sub potestate magistri liturgiae tribus clavibus obseratum, quarum una erit apud patrem generalem, alteram servabit magister liturgiae, tertiam magister historiae ecclesiasticae.

LXI. Absque facultate patris generalis, et utriusque magistri assensu, nunquam aperietur, nec aliquid ex ipso gazophylacio extrahetur, nisi inde extrahenda summa per secretarium actitetur in libro authentico in ipsomet gazophylacio reposito. Servabitur etiam in gazophylacio liber alter praebendae destinatus: nec non scripturae, et contractus cum reddituum locatoribus stipulati.

LXII. Procurator rationum duos libros custodiet, in quorum altero accepta notabit, in alio vero expensa.

LXIII. Singulis annis expensarum rationes dabit procurator coram patre generali atque magistris.

LXIV. Solvet academia singulis annis pro onere magisterii atque congrua magistrorum, substitutorum adiutorumque substentatione mille aureos monasterio S. Crucis; quingentos circa festum Divi Ioannis Baptistae, alios quingentos circa Natale Domini.

LXV. Caeteros redditus impendet academia in emptione librorum, in comparandis per archivios antiquitatis monumentis, in typographia bene instruenda characteribus, etiam graecis, haebraicis atque syriacis,

Iur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. IV.

LXVI. Fas non erit capitulo generali alio avertere cathedrarum redditus, nec illos monasterio S. Crucis deputare, unire vel incorporare. Quaecumque praefatorum reddituum distractio, etiamsi fiat ab ipso capitulo generali, nulla, cassa irritaque ha

[blocks in formation]

statuta et le

§ 4. Nos itaque, postquam praeinsertas Supra relata leges et constitutiones mature expendi cu- ges approbanravimus, cupientes et nostri quoque pa- cia auctoritate tur, et pontifitrocinii, amoris et existimationis specimen confirmantur. aliquod academiae huiusmodi praebere, ipsosque Michaelem Episcopum de Congregatione sua et ecclesia sibi concredita tantopere benemereri pergentem, ac regulares canonicos liturgicos academicos, apostolicis laudibus commendantes, eorumque singulares personas a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis a iure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatae existunt, ad effectum praesentium tantum consequendum, harum serie absolventes et absolutas fore censentes, supplicationibus eorum nomine nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, motu proprio et ex certa scientia ac matura deliberatione nostra deque apostolicae potestatis plenitudine, praeinserta statuta et decreta, et in eis contenta et expressa quaecumque, tenore praesentium, approbamus et perpetuo confirmamus, illisque inviolabilis apostolicae firmitatis robur adiicimus, atque ita ab omnibus et singulis, ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit, inviolabiliter et inconcusse observari debere praecipimus et mandamus.

lucubrat. quan

§ 5. Considerantes praeterea perutile fo- Academicas ere academiae progressui quantocius typis tocius praelo

committi in ec- mandare proprias elucubrationes, atque in clesiae bonum ecclesiae bonum cedere sacrorum Rituum iniungit.

atque historiae ecclesiasticae libros, quibus ipsa ab hereticorum et acephalorum calumniis vindicatur, sine mora evulgare, ea proter, ut academicae collectiones et libri quicumque sacros ritus et historiam ecclesiasticam concernentes, et alia opera ex academiae praescripto a cathedrarum magistris, eorum substitutis, academiaeve sociis elaborata, et quaecumque opera, ex quibus honor ac splendor saepe memoratae academiae accrescat, postquam per censores academiae huiusmodi, vel per duos ex sociis a praeside una cum censoribus omnibus nominatim adeptos probata fuerint, praeloque digna iudicata, petita tantum et obtenta ab Ordinario pro tempore existente Episcopo approbatione, praelo committi possint, motu, scientia ac potestate similibus licentiam concedimus et facultatem. § 6. Porro cum laudatus Benedictus praenedicto XIV. le- decessor noster per alias suas in simili forma Brevis die XXI. februarii MDCCXLIX. daretinendi libros tas litteras, magistris seu lectoribus utriusprohibitos confirmatur, sub que cathedrae, et sacrorum rituum et ecab Episcopo Co- clesiasticae historiae, amplissimam legenlimbriensi præ- di et retinendi quoscumque prohibitos li

Facultatem concessam a Be

ctoribus academiae legendi et

conditionibus

scribendis.

tia.

bros licentiam concesserit, prout in dictis litteris latius continetur, nos omnia opportuna apostolicae nostrae potestatis et auctoritatis subsidia suppeditare volentes, quo academia isthaec uberiora in dies proferat incrementa virtutum, eiusque canonici academici magis magisque et in studiis et in pietate proficiant, ea propter saepe memorato Michaeli moderno et pro tempore existenti Colimbriensi Episcopo iniungimus, et omnes necessarias et opportunas facultates damus, ut pro suo arbitrio et prudentia, et sub iis conditionibus quas magis expedire in Domino iudicaverit, quodcunque indultum legendi et retinendi libros prohibitos etiam censoribus annuis, secretario academiae, substitutis cathedrarum, et duobus adiutoribus iuxta praeinserta statuta pro tempore deputandis, auctoritate nostra apostolica concedat et elargiatur.

Exequutores § 7. Ut autem praesentes omniaque et praesentium literarum desi- singula in eis contenta debitae parataeque gnat, pro omnimoda statuto exequutioni omnimodaeque demandentur rum observan- observatiae, eidem Michaeli Episcopo, et in eius defectum venerabilibus etiam fratribus Portugallien. ac Leyrien. Episcopis et dilecto filio digniori et antiquiori ministro, non tamen regularis tribunalis Inquisitio

nis contra haereticam pravitatatem Portugalliae et Algarbiorum Regnorum pro tempore existentibus, per praesentes committimus et mandamus, quatenus ipsi vel duo aut unus eorum per se vel alium seu alios, quoties pro parte dictorum canonicorum academicorum fuerint requisiti, easdem praesentes nostras litteras et in eis contenta et expressa quaecumque solemniter publicantes, eisque in praemissis efficacis. defensionis praesidio assistentes, faciant apostolica auctoritate nostra omnia et singula praemissa suum debitum sortiri effectum; non permittentes eosdem canonicos liturgicos academicos a quoquam super iisdem praemissis quomodolibet indebite molestari. Contradictores quoslibet et rebelles per sententias, censuras et poenas ecclesiasticas, appellatione postposita, compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis.

§ 8. Decernimus enim easdem praesentes litteras, et in eis contenta quaecumque, semper firma, valida et efficacia existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere debere, et illis ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari; sicque et non aliter in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, et S. R. E. Cardinales, etiam de latere Legatos, Vice-legatos, et apostolicae huius S. Sedis Nuntios, et quosvis alios quacumque praeeminentia et potestate fungentes et functuros, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane quidquid secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari.

§ 9. Non obstantibus apostolicis, ac in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, nec non praefatae congregationis canonicorum S. Crucis ac universitatis studii generalis Colimbriensis, etiam iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et litteris. apostolicis, et quibuscumque aliis decretis in genere vel in specie, aut alias in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis etiamsi de illis eorum

Clausula subtum irritans.

lata et decre

Contrariis derogat.

Transumptorum fides.

Collegia eccle

scentibus ad

que totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua, ac de verbo ad verbum, nou autem per clausulas generales idem importantes, mentio seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, illorum omnium et singulorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

§ 10. Volumus autem ut earumdem praesentium litterarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides tam in iudicio, quam extra illud, adhibeatur, quae eisdem praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris, die xx. septembris MDCCLIX., pontificatus nostri anno II.

XIV.

Ecclesiam seu cappellam aut beneficium S. Petri a Colonello Salernitanae dioecesis unitum Monasterio S. Mariae Matris Domini, cuius commenda ab Episcopo Cyrensi retinetur, cum primum commenda vacaverit, ex nunc pro tunc a dicto Monasterio separat, et concedit Collegio Sinensi sacrae Familiae lesu Christi prope Neapolim, ad hoc ut alii quatuor alumni in eo instituantur, duo Sinenses et Indi, duo alii e regionibus vocandi Turcarum dominio subiectis (1).

CLEMENS EPISCOPUS

servus servorum Dei,

ad perpetuam rei memoriam.

Quanta Ecclesiae Dei commoda et bona. siastica pro erudiendis adole- proveniant ex ecclesiasticorum collegiorum missiones per- institutione, eorumque praecipue, in quiagendas laudi- bus e remotis regionibus in falsae religionis tenebris ac superstitionis erroribus misere iacentibus aliqui adolescentes (quorum

bus commendat.

indoles et voluntas spem afferat, eos Ecclesiae ministeriis et verae fidei propagationi assidue inservituros, antequam alicuius vitii maculâ notentur) pietate, religione, scientiis sacrisque caeremoniis informantur provide considerantes; pro supremi muneris nostri debito quantum nobis datum est, collegia ipsa et alumnorum numerum amplificare non detrectamus, prout expedire in Domino conspicimus.

memorat.

ditibus auxit.

§ 1. Alias siquidem fel. record. Clemens Erectionem huius collegii Papa XII. praedecessor noster fundationem et instituti præCollegii sub titulo Sacrae Familiae Iesu stantiam comChristi extra civitatem Neapolitanam siti, curaeque et directioni Congregationis presbyterorum saecularium commissi ad hoc, ut in eo alumni Sinenses et Indi, qui ex iis regionibus ad catholicae fidei addiscenda praecepta, ad sacerdotalem amplectendum. statum, ac sese in patriam reversos ad annuntiandum Christi Evangelium parandos advenissent, educarentur, eiusdemque Collegii constitutiones et regulas apostolica eius auctoritate confirmavit et approbavit. Successive vero eiusdem recordationis Be- Bened. XIV. hoc institutum nedictus PP. XIV., etiam praedecessor no- protexit, et redster, intendens pium dicti Collegii opus Sinensium et Indorum nationibus adeo utile et salutare totis viribus promovere, illudque temporalibus vitae subsidiis provide communire, motu etiam proprio, et ex certâ scientiâ ac de apostolicae potestatis plenitudine, monasterium - Abbatiam nuncupatum S. Petri de Ebumbo seu Eboli, Ordinis S. Benedicti Salernitanae dioecesis, quod tunc in humanis agens Marius Millini, etiam tunc unus ex causarum palatii apostolici auditoribus et postea S. R. E. Cardinalis, in commendam ad sui vitam ex concessione et dispensatione apostolicis tunc pariter obtinebat, ex tunc et cum primum monasterium praedictum ex personâ dicti Marii quovis modo illius commendâ cessante vacavisset, cum annexis quibuscumque ac omnibus illius bonis et pertinentiis, nec non quibusvis fructibus reditibus ac proventibus certis et incertis sub certis modo et formâ tunc expressis eidem Collegio pro illius antea exiguae dotis augmento, donec tamen idem Collegium in dictâ civitate Neapolitanâ extiterit, apostolicâ eius auctoritate univit, annexit et incorporavit, prout in praedicti Benedicti praedecessoris literis desuper expeditis plenius continetur.

(1) Collat. cum Regesto Bullarum de Curia asserv. in Arch. Vatic.

« ÖncekiDevam »