Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]
[blocks in formation]

aliquod speciale ministerium, qualis praescripta est in Concilio Calcedonensi: subiunges (6), quamdiu Ecclesia sese his principiis in delectu sacrorum ministrorum conformavit, ecclesiasticum ordinem floruisse, verum beatos illos dies transiisse, novaque principia subinde introducta, quibus corrupta fuit disciplina in delectu ministrorum sanctuarii.

§ 7.

LIII.

Item quod inter haec ipsa corruptionis principia refert, quod recessum sit a vetere instituto, quo, ut ait (§ 3), Ecclesia insistens apostoli vestigiis, neminem ad sacerdotium admittendum statuerat, nisi qui conservasset innocentiam baptismalem.

Quatenus innuit corruptam fuisse disciplinam per decreta et instituta,

1. Sive quibus ordinationes per saltum vetitae sunt;

2. Sive quibus pro ecclesiarum necessitate et commoditate probatae sunt ordinationes sine titulo specialis officii, velut speciatim a Tridentino ordinatio ad titulum. patrimonii: salva obedientia, qua sic ordinati ecclesiarum necessitatibus deservire debent iis obeundis officiis, quibus pro loco ac tempore ab Episcopo admoti fuerint, quemadmodum ab apostolicis temporibus in primitiva Ecclesia fieri consuevit;

3. Sive quibus iure canonico facta est criminum distinctio, quae delinquentes reddunt irregulares: quasi per hanc distinctionem Ecclesia recesserit a spiritu apostolico, non excludendo generaliter et indistincte ab ecclesiastico ministerio omnes quoscumque, qui baptismalem innocentiam non conservassent:

Doctrina singulis suis partibus falsa, temeraria, ordinis pro ecclesiarum necessitate et commoditate inducti pertur bativa, in disciplinam per canones, et speciatim per Trid. decreta probatam, iniuriosa.

* § 23.

LIV.

Item quae velut turpem abusum notat umquam praetendere eleemosynam pro celebrandis missis, et sacramentis admini

strandis, sicuti et accipere quemlibet proventum dictum stolae, et generatim quodcumque stipendium et honorarium, quod suffragiorum aut cuiuslibet parochialis functionis occasione offerretur.

Quasi turpis abusus crimine notandi essent ministri Ecclesiae, dum secundum receptum et probatum Ecclesiae morem et institutum utuntur iure promulgato ab apostolo accipiendi temporalia ab his, quibus spiritualia ministrantur,

Falsa, temeraria, ecclesiastici ac pastoralis iuris laesiva, in Ecclesiam eiusque ministros iniuriosa.

§ 14.

LV.

Item qua vehementer optare se profitetur, ut aliqua ratio inveniretur minutuli cleri (quo nomine inferiorum ordinum clericos designat) a cathedralibus et collegiatis submovendi, providendo aliter, nempe per probos et provectioris aetatis laicos, congruo assignato stipendio, ministerio inserviendi missis et aliis officiis, velut acolythi etc., ut olim, inquit, fieri solebat, quando eius generis officia non ad meram speciem pro maioribus ordinibus suscipiendis redacta erant.

Quatenus reprehendit institutum, quo cavetur, ut minorum ordinum functiones per eos tantum praestentur exerceanturve, qui in illis constituti adscriptive sunt (Concil. prov. IV Mediol.): idque ad mentem Tridentini (Sess. 23, c. 17), ut sanctorum ordinum a diaconatu ad ostiariatum functiones ab apostolicis temporibus in Ecclesia laudabiliter receptae, et in pluribus locis aliquandiu intermissae, iuxta sacros canones revocentur, nec ab haereticis tamquam otiosae traducantur,

Suggestio temeraria, piarum aurium offensiva, ecclesiastici ministerii perturbativa, servandae, quoad fieri potest, in celebrandis mysteriis decentiae imminutiva, in minorum ordinum munera et functiones, tum in disciplinam per canones et speciatim per Trident probatam iniuriosa, favens haereticorum in eam conviciis et calumniis.

[blocks in formation]

spectare contractui matrimonii apponere impedimenta eius generis, quae ipsum nullum reddunt, dicunturque dirimentia, quod ius originarium praeterea dicitur cum iure dispensandi essentialiter connexum, subiungens, supposito assensu, vel conniventia principum potuisse Ecclesiam iuste constituere impedimenta dirimentia ipsum contractum matrimonii;

Quasi Ecclesia non semper potuerit, ac possit, in christianorum matrimoniis iure proprio impedimenta constituere, quae matrimonium non solum impediant, sed et nullum reddant quoad vinculum, quibus christiani obstricti teneantur etiam in terris infidelium, in eisdemque dispensare,

Canonum 3, 4, 9, 12, sess. 24 Concil. Trid. eversiva, haeretica.

Cit. libel. memor. circa sponsal. § 10.

LX.

Item rogatio synodi ad potestatem civilem, ut e numero impedimentorum tollat cognationem spiritualem, atque illud quod dicitur publicae honestatis, quorum origo reperitur in collectione Iustiniani, tum ut restringat impedimentum affinitatis et cognationis ex quacumque licita aut illicita coniunctione provenientis ad quartum gradum iuxta civilem computationem per lineam lateralem et obliquam, ita tamen ut spes nulla relinquatur dispensationis obtinendae;

Quatenus civili potestati ius attribuit sive abolendi, sive restringendi impedimenta Ecclesiae auctoritate constituta vel comprobata: item qua parte supponit Ecclesiam per potestatem civilem spoliari posse iure dispensandi super impedimentis ab ipsa constitutis vel comprobatis,

Libertatis ac potestatis Ecclesiae subversiva, Tridentino contraria, ex haereticali supra damnato principio profecta.

DE OFFICIIS, EXERCITATIONIBUS, INSTITUTIONIBUS AD RELIGIOSUM CULTUM PERTINENTIBUS.

Et primum de adoranda humanitate Christi.

De fide § 3.

LXI.

Aliae de offitionibus, insticiis, exercita

§ 44. Propositio, quae asserit, adorare directe humanitatem Christi, magis vero aliquam eius partem, fore semper honorem tutionibus ad divinum datum creaturae;

Quatenus per hoc verbum directe intendat reprobare adorationis cultum, quem fideles dirigunt ad humanitatem Christi, perinde ac si talis adoratio, qua humanitas ipsaque caro vivifica Christi adoratur non quidem propter se, et tamquam nuda caro, sed prout unita divinitati, foret honor divinus impertitus creaturae, et non potius una eademque adoratio, qua verbum incarnatum cum propria ipsius carne adoratur,

Ex concil. C. P. V. gen. cap. 9.

Falsa, captiosa, pio ac debito cultui humanitati Christi a fidelibus praestito ac praestando detrahens et iniuriosa.

De orat. § 10.

LXII.

Doctrina, quae devotionem erga sacratissimum cor Iesu reiicit inter devotiones, quas notat velut novas, erroneas aut saltem periculosas;

Intellecta de hac devotione, qualis est ab Apostolica Sede probata,

Falsa, temeraria, perniciosa, piarum aurium offensiva, in Apostolicam Sedem iniuriosa.

De orat. § 10, et append. n. 32.

LXIII.

Item in eo quod cultores cordis Iesu hoc etiam nomine arguit, quod non advertant sanctissimam carnem Christi, aut eius partem aliquam, aut etiam humanitatem totam cum separatione aut praecisione a divinitate adorari non posse cultu latriae;

Quasi fideles cor Iesu adorarent cum separatione vel praecisione a divinitate, dum illud adorant, ut est cor Iesu, cor nempe personae verbi, cui inseparabiliter unitum. est, ad eum modum, quo exangue corpus Christi in triduo mortis sine separatione. aut praecisione a divinitate adorabile fuit in sepulchro,

religiosum cultum pertinentibus.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »