Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Brachii saecularis invocatio.

Fides habenda transumptis.

nalis.

Ordinis Bethlehemitici.

hactenus impressum, aut imprimendum, | rali, et definitorio generali ordinis Bethle-
auctoritate apostolica tenore praesentium hemitici nuncupati decretum est factum
prohibemus et damnamus, quemadmodum tenoris qui sequitur:
etiam alios omnes libros in eius, sive eius
doctrinae, defensionem, tam scripto, quam
typis forsan iam editos, seu, quod Deus
avertat, edendos, eorumque lectionem, de-
scriptionem, retentionem et usum omni-
bus et singulis Christifidelibus sub poena
excommunicationis per contrafacientes ipso
facto incurrendae, prohibemus pariter et
interdicimus.

§ 65. Praecipimus insuper venerabilibus fratribus Patriarchis, Archiepiscopis et Episcopis, aliisque locorum Ordinariis, nec non haereticae pravitatis inquisitoribus, ut contradictores et rebelles quoscumque per cen suras et poenas praefatas, aliaque iuris et facti remedia, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, brachii saecularis auxilio, omnino coerceant et compellant.

§ 66. Volumus autem, ut earumdem praesentium transumptis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem fides prorsus adhibeatur, quae ipsis originalibus literis adhiberetur, si forent exhibitae vel osten

sae.

Sanctio poe- § 67. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae declarationis, damnationis, mandati, prohibitionis et interdictionis. infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

[blocks in formation]

Relatis ad sacram Rituum Congregatio- Decretum sa-
crae Congrega-
nem ab eminentissimo et reverendissimo tionis Rituum.
domino Cardinali Archinto praefecto hu-
millimis precibus praefecti generalis et de-
finitorii generalis ordinis Bethlehemitici
supplicantium pro confirmatione electionis
Beatae Mariae Virginis sub titulo de Bethle-
hem in patronam principalem eiusdem or-
dinis, licet ut alterum patronum principa-
lem venerentur Sanctum Iosephum : sacra
eadem congregatio comperiens huiusmodi
electionem servatis servandis et legitime
factam fuisse, eamdem confirmavit et ap-
probavit, atque festivitati ipsius Beatae Ma-
riae Virginis de Bethlehem in patronam
principalem electae praerogativas omnes
sanctorum protectorum principalium festis
competentes attribuit atque concessit, qui-
buscumque in contrarium disponentibus
minime obstantibus.

Die vigesima tertia augusti millesimo se-
ptingentesimo nonagesimo quarto.
Loco + Signi

L. Card. Archintus praef.

Confirmatio

§ 2. Quum autem, sicut eiusdem praefecti et definitorii nomine expositum nobis apostolica. fuit, decreto huiusmodi, quo maiorem vim habeat, confirmationem nostram accedere vehementer illi cupiant, nos specialem ipsis exponentibus gratiam facere volentes, et a quibusvis excommunicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes. et absolutos fore censentes, supplicationibus eorum nomine nobis humiliter porrectis inclinati, decretum supra insertum auctoritate apostolica tenore praesentium approbamus et confirmamus, salva tamen semper in praemissis auctoritate praedictae. congregationis Cardinalium.

[blocks in formation]

Derogatio contrariorum.

Exponitur tenor praecedentium literar.

quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii nostri apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

§ 4. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo piscatoris die v. sept. MDCCXCIV., pontificatus nostri anno xx.

CXIII.

Instante rege catholico et attento statu rerum in Galliis, revocat const. Inter multiplices dat. a. MDCCLXXXVII., ac statuit custodem Terrae Sanctae esse debere Cismontanum Procuratorem Hispanum, Vicarium vero illum, quem discretorium elegerit, cuiuscumque sit nationis.

PIUS PP. VI.

ad futuram rei memoriam.

§ 1. Exponi nobis nuper fecit carissimus in Christo filius noster Karolus Hispaniarum rex catholicus, quod nos alias precibus clarae memoriae Karoli III., dum vixit, earumdem Hispaniarum regis catholici nobis humiliter porrectis annuentes per nostras in simili forma brevis diei vigesimae septimae novembris anni millesimi septingentesimi octogesimi septimi expeditas literas, quo spirituali ac temporali regimini custodiae Terrae Sanctae dilectorum filiorum fratrum ordinis Minorum S. Francisci de Observantia nuncupatorum accuratius consuleretur, ac animi fratrum huiusmodi variarum nationum inibi commorantium magis magisque mutuae charitatis vinculo devincerentur, alternativam in tribus officiis seu muneribus guardiani scilicet, vicarii et procuratoris dictae custodiae Terrae Sanctae inter nationes eorumdem fratrum Hispanam, Gallicanam, Lusitanam et Cismontanam, ad sexennium respective a capitulo provinciali totius custodiae praedictae eligendis fratribus fore servandam constituimus ac voluimus insuper, ut quatuor discreti, qui ius suffragii in dicto capitulo provinciali habebunt, ex quatuor nationibus Italiana, Hispana, Gallica et Ger

manica in singula triennia assumerentur, prout in eisdem literis, quarum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis haberi volumus, fusius contitetur.

dictarum revo

tur.

§ 2. Cum autem, sicut eadem expositio Ratio cur lisubiungebat, mutatis provinciarum Galliae terarum praecircumstantiis, noxium prorsus ac statui catio imploratum spirituali tum temporali dictae custodiae Terrae Sanctae alienum esset, si adhuc dictarum literarum nostrarum dispositio esset custodienda, hinc cum memoratus Carolus rex catholicus hisce desuper per nos prospicere summopere desideret: nobis propterea humiliter supplicari fecit, ut in praemissis opportune providere et ut infra indulgere de benignitate apostolica dignaremur.

§ 3. Nos igitur eiusdem regis catholici votis quantum cum Domino possumus annuere volentes, ac illorum singulares personas, quarum favorem praesentes nostrae literae concernunt, a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes, et absolutas fore censentes, supplicationibus huiusmodi inclinati, literas nostras praedictas tenore praesentium revocamus, cassamus, irritamus et annullamus, viribusque et effectu penitus. et omnino vacuamus; ac proinde, ut electiones ad dicta officia seu munera deinceps ad formam statutorum ac constitutionum dicti ordinis, quae ante emanatas nostras literas praedictas servabantur, ita ut frater familiae Cismontanae munere guardiani custodis sancti montis Sion, frater natione Hispanus procuratoris ac munere seu officio vicarii, quod alias a fratre natione Gallo exercebatur, deinceps in eius locum, et usque dum perturbationes regni Galliarum durabunt ac provinciae ordinis et nationis huiusmodi erunt in pristinum statum restitutae, is fungatur, qui a dilectis filiis discretorio dictae custodiae Terrae Sanctae, cuiuscumque sit nationis, eligetur, auctoritate ac tenore praedictis constituimus atque declaramus.

§ 4. Decernentes easdem praesentes literas semper firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis, ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari: et ab eis respective

Tenor revocationis.

Clausula subtum irritans.

lata et decre

Derogatio contrariorum.

sionis.

inviolabiliter observari. Sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii nostri apostolici auditores, ac Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales etiam de latere Legatos, et Sanctae Sedis Nuncios, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari.

§ 5. Non obstantibus memoratis nostris literis, aliisque constitutionibus et ordinationibus apostolicis, nec non ordinis et custodiae praedictorum etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis superioribus et personis sub quibuscumque tenoribus et formis, et cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis ac insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis in genere vel in specie, ac aliis in contrarium quomodolibet concessis, approbatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat specialiter et expresse dérogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris de xxIII. septembris MDCCXCIV., pontificatus nostri anno xx.

CXIV.

Instante Episcopo Pacensi in Indiis confirmat decretum Congregationis sacrorum Rituum de recitando officio cum missa Sanctissimi Redemptoris, ac eiusdem pretiosi Sanguinis.

PIUS PP. VI.

ad futuram rei memoriam.

Ratio conces- § 1. Quum venerabilis frater Episcopus Pacensis, sicut exponi ipse nobis nuper fecit, vehementer laboret, quo sibi crediti fideles maiori in dies pietate colant unum mediatorem Dei et hominum Christum lesum, qui dedit redemptionem semetipsum

pro omnibus, suasque spes omnes in eo collocent, atque in eius sanguine multo melius clamante, quam Abel; nobis propterea supplicari fecit, ut sibi in praemissis opportune providere, et ut infra indulgere de benignitate apostolica dignaremur.

§ 2. Nos igitur, quibus hoc studium eius quam maxime probatur, ipsum specialibus gratis et favoribus prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrerit, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes, supplicationibus eius nomine ncbis humiliter porrectis inclinati, audito etiam dilecto filio magistro Domino Coppola Congregationis sacrorum Rituum secretario, ut posthac ab universo clero saeculari, nec non a religiosis et monialibus, utentibus calendario dioecesano civitatis et dioecesis Pacensis, recitari possit quotannis in dominica tertia iulii ritu duplici secundae classis, sine octava, officium cum missa Sanctissimi Redemptoris iam adprobatum pro civitate Venetiarum, demptis tamen a sexta lectione verbis illis Hanc igitur immensae largitatis etc. usque ad finem: atque etiam in una ex feriis sextis quadragesimae, vel mensis martii, semel in perpetuum ab eodem Episcopo destinanda, ritu duplici maius officium cum missa itidem adprobata pretiosissimi Sanguinis Domini Nostri Iesu Christi; dummodo in eadem feria sexta non occurrat officium ritus duplicis, quo casu transferatur officium pretiosissimi Sanguinis ad primum diem non impeditum iuxta rubricas, auctoritate apostolica, tenore praesentium, concedimus et indulgemus.

Tenor conces sionis.

trariorum.

§ 3. Non obstantibus constitutionibus et Derogatio conordinationibus apostolicis, ac eius civitatis et dioecesis etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus; privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis superioribus et personis sub quibuscumque tenoribus et formis, et cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis, ac insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis in genere vel in specie, ac aliis in contrarium quomodolibet concessis, approbatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore per

Ratio concessionis.

mansuris, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die x1. septembris MDCCXCV., pontificatus nostri an. XXI.

CXV.

Brasiliae Antistitibus facultatem concedit dispensandi in quocumque gradu. consanguinitatis et affinitatis, praeter primum; delegandi presbyterum ad sacramentum confirmationis administran

dum.

Venn. fratribus Antistibus Brasiliae, degentibus in ditione carissimae in Christo filiae nostrae Mariae Franciscae Portugalliae et Algarbiorum reginae fidelissimae.

PIUS PP. VI.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Magnam profecto curam et cogitationem suscipiendam existimavimus de eo, quod expositum nuper nobis est charissimae in Christo filiae nostrae Mariae Franciscae Portugalliae et Algarbiorum reginae fidelissimae nomine, ut remedii aliquid adhiberemus Brasiliae vestris populis laborantibus, quos etiam, tamquam oves suas, pastorum princeps nobis pascendos et ducendos commendavit. Renunciatum nam est, apud illos ex natura locorum, qua familiae altera ab altera longius disterminantur, et commercia eas inter prohibentur, atque ex aliis multis causis, quae difficilem habent explicatum, connubia passim iniri inter propinquos, nec inde eos deterreri posse, aut religionis sanctitate, aut poenarum ab Ecclesia propositarum metu, aut Antistitum. auctoritate ulla, sed infinitum malum quotidie serpere et manare latius: quominus vero ab Sede hac sancta apostolica identidem dispensatio petatur, tantum maris ac terrarum spatium oppositum esse; illud praeterea adiectum fuit sacramento confirmationis, quo ut baptizatos homines adversus communes nostrae salutis hostes armarent ac munirent, adeo solliciti erant Apostoli, eo sane plerosque in Brasilia destitui,

quod Episcopus, qui ordinarius eius minister sit, ne se ad illos conferat in abditis ac vastis et asperrimis locis, fere dispersos, retineatur, aut aetate affecta, aut valetudine, aut longitudine et difficultate itinerum; aut negotiis etiam suae ecclesiae gravioribus, quae illum tamdiu abesse a sua cathedrali non sinunt. Quae cum ita se habeant, nobis eiusdem regiae maiestatis nomine supplicatum fuit, ut de ea plenitudine potestatis ligandi atque solvendi, quam a Domino accepimus, prospicere istius regionis incolis velimus, pro quibus idem Dominus vitam ipsam profudit.

sionis.

§ 2. Nos igitur hoc tam praeclarum stu- Tenor concesdium, hancque tam piam Mariae Franciscae reginae in suos voluntatem ipsi gratulantes, yotisque ipsius quantum cum Domino possumus annuentes, vobis, venerabiles fratres, vestra nimirum pietate, doctrina et prudentia freti, ut in sua quisque vestrum dioecesi, cum fidelibus vestrae cuiusque curae commissis, quocumque, praeter primum, consanguiunitatis tam in linea recta, quam transversa, praeterque primum affinitatis in lineae transversae gradu, ac etiam si secundus lineae transversae gradus attigerit primum, vel ad matrimonia deinceps contrahenda, vel ad permanendum in iam contractis, pro utroque foro gravibus de causis gratis dispensare, atque eos praeterea, qui neglectis propinquitatis eiusmodi gradibus, contra leges ecclesiasticas, tametsi scienter, nefariam matrimonium iungere ausi fuerint, ab excessibus, excommunicatione, aliisque censuris et poenis ecclesiasticis etiam pro utroque fore absolvere, ac prolem inde susceptam legitimam declarare; et quoniam metuendum est, quod flentes dicimus, ne aliquot suo scelere eo processerint, ut affinitate in primo gradu lineae. rectae ex illicito concubitu implicati sint, erga hos quoque, in occultis, et in foro conscientiae tantum, dummodo certo constet, quod coniux proles non sit ab altero contrahentium genita, dispensationis et absolutionis commemoratae beneficio uti possitis et valeatis facultatem, quam cum idoneis presbyteris communicare, magno tamen iudicio et delectu adhibito, vobis integrum sit auctoritate nostra apostolica per praesentes literas, quae ad viginti quinque annos, nec ultra, vim habeant, impertimur. Illud vero etiam, ut presbyterum aut saecularem, aut cuiusvis ordinis, congregationis et instituti, ab hac S. Sede adprobati, regularem, iis quidem instructum virtuti

Monitum ad Episcopos.

Fides habenda transumptis.

bus, quas divus Paulus requirit epistolis ad Timotheum ac Titum suis, qui in iis cuiusque vestrum dioecesis partibus, quo vos adire nequeatis, sacramentum confirmationis, chrismate per vos aut catholicum alium Episcopum gratiam et communionem nostram et Sanctae Sedis huius habentem, benedicto, eodemque novo, si praesto sit, sin minus, etiam antiquo, rite administret, eligere nostro et Sanctae Sedis huius nomine, deputare et delegare possitis et valeatis, eadem auctoritate nostra apostolica per ipsas praesentes literas ad viginti quinque annos, ut dictum est, valituras concedimus et indulgemus. Non obstantibus fel. rec. Pii PP. VI. praedecessoris nostri de registrandis in camera, aliisque apostolicis, atque in universalibus, synodalibusque et provincialibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

§ 3. Pulchre vero intelligitis, venerabiles fratres, ecquid extraordinariae et amplae potestatis a nobis fuerit ad vos delatum, quanta sit opus ad illam gerendam fide, vigilantia, diligentia, solertia. In id praecipue etiam atque etiam incumbite, ut Sedis huius apostolicae benignitatem in se agnoscant, gratoque semper animo prosequantur ii, quibuscum ea uti necesse habebitis. Quae de dispensationibus in causa matrimoniorum, inter propinquos Concilium Tridentinum tam sapienter praecepit, capite quinto de reformatione sessionis vigesimae quartae, sunt illis, occasione oblata, dilucide explicanda, vehementerque inculcanda; simulque ostendendum, hanc tantam lenitatem, quam Romana Ecclesia, tamquam nutrix foveat filios suos, erga ipsos modo adhibet, hoc unum spectare, ut sciant denique vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum (1 ad Thessalonic. 4).

§ 4. Volumus autem, harum ut literarum exemplis etiam impressis notarii publici manu subscriptis, et sigillo alicuius personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem omnino fides adhibeatur, quae ipsis originalibus in iudicio et extra adhiberetur.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscat. die XXVI. ianuarii MDCCXCVI., pontificatus nostri anno XXI.

CXVI.

Ut ritus officii patrocinii Beatae Mariae Virginis a duplici maiori ad duplicem secundae classis sine octava elevari possit in civitate et dioecesi de Guatimala in Indiis Occidentalibus indulget.

PIUS PP. VI.

ad futuram rei memoriam.

Ratio conce

§ 1. Cum, sicut ven. frater Archiepiscopus, nec non dilecti filii presbyteri et ho- sionis. mines civitatis de Guatimala in Indiis Occidentalibus nobis nuper exponi fecerunt, ipsi pro eo, quem erga Deiparam praeseferunt, affectu, eiusdem cultum et venerationem in dies augeri summopere desiderent, Nobis propterea humiliter supplicari fecerunt, ut sibi in praemissis opportune providere, ac ut infra indulgere de benignitate apostolica dignaremur.

§ 2. Nos igitur dictos exponentes specialibus gratiis et favoribus prosequi volentes, et eorum singulares personas a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, supplicationibus eorum nomine nobis humiliter porrectis inclinati, audito dilecto filio magistro Dominico Coppola sacrorum Rituum Congregationis secretario, ut in perpetuum pro eadem civitate et dioecesi de Guatimala ritum officii patrocinii Beatae Mariae Virginis a duplici maiori ad duplicem secundae classis sine octava elevari possit, auctoritate apostolica tenore praesentium indulgemus.

Concessioni

tenor.

trariorum.

§ 3. Non obstantibus constitutionibus et Derogatio conordinationibus apostolicis, nec non dictae civitatis et dioecesis etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis superioribus et personis sub quibuscumque tenoribus et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis ac insolitis. clausulis, irritantibusque et aliis decretis in genere vel in specie, ac aliis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, approbatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis ac de verbo ad

« ÖncekiDevam »