Sayfadaki görseller
PDF
ePub

conscientiis eo

nes intrusum ediderunt.

in alteram paroeciam canonice institui a te poterunt. Eius autem quem denuo parochum volueris eligere, habenda diligenter est ratio morum probitatis et publicae quae de ipso habeatur, existimationis. Praecipue vero curandum est, ne translatio huiusmodi opponatur bono societatis.

Consulitur § 5. Ne vero fidelium conscientiae, quirum qui confes- bus summa charitate consulendum est, persiones suas pe- turbentur ac vexentur ob eam causam, quod suas confessiones ediderint penes intrusos, in quibus nulla erat iurisdictio, ea ratio tenenda est, ut qui bona fide egerunt, atque in eadem simpliciter perseverant, ad repetendas eas confessiones ex gravissimorum theologorum sententia non adigantur. Videntur enim id praestitisse, quod a poenitentibus sacrosancta exigit Tridentina synodus sessione 14, cap. 5, adeoque eorum peccata semel iam excussa cum iis diligenter cogitantibus, et nihil dubitantibus, in posteriori confessione non occurrant, in illa iam habita confessione intelliguntur includi, atque haec illa sunt pro quibus fideliter cum propheta dicimus ab occultis munda me, Domine. Omnem praeterea tibi impertimur facultatem absolvendi ab iis censuris, iisque irregularitatibus, quae a funestis inter vos discordiis ortum quoquo modo habuerint. Potestatem pariter tibi facimus sanandi omnes et singulos actus et episcopales expeditiones a praedicto Mazlum peractas, cum episcopalem, qua penitus carebat, auctoritatem exerceret.

mittendi pecu

Facultas re- § 6. Volumus etiam ut remittere, si tibi nias exactas ab videbitur, et condonare possis omnes peintruso et pseudeo Episcopo. cuniarum, quae ad Episcopos spectant, exactiones a memorato Mazlumio quomodolibet factas; ita tamen ut benigne condonentur eae pecuniae, quae ad Episcopum pertinent; illae vero quae sunt sedis episcopalis, eidem sedi restituantur. Declarabis autem scripturas omnes ad appellantium ac memorati electi patrocinium favoremque editas, et praedictae nostrae Congregationi de Propaganda Fide utrinque exhibitas, tamquam in forma non probante esse ac fore et haberi, ac proinde in futurum nullum famae et existimationi eorum ex ipsis detrimentum illatum esse, aut in futurum inferri posse, nisi iudicialiter servatis servandis aliter constet.

(1) In Collectione Lacensi vol. II., p. 550, sic legimus de hoc Archiepiscopo: «Monsignor Adami, venuto in Italia, contrasse amicizia con Monsig. Ricci vescovo di Pistoia, e di qua riportò in Levante le riprovate sue massime, scrisse delle opere, le quali,

sus refractarios

§ 7. Facultatem denique tibi facimus in- Poenae adver quirendi in ecclesiasticos sive regulares, inflictae. qui mandatis literisque apostolicis appellationem ad Sedem Apostolicam, vel suspensionem et irregularitatem praedicti Mazlumii respicientibus restiterant. Refractariis eiusmodi ecclesiasticis, si in sua pervicacia. permanserint, eas pro tua prudentia poenas infligere poteris, quae per sacros canones constitutae sunt. Haec tibi, dilecte fili, perscribenda habebamus. Superest ut indutus galea salutis armisque iustitiae totis viribus ad evellenda errorum et discordiarum semina incumbas; Hierapolitanae, cui te praeficimus, ecclesiae pacem restituas; inclitaeque nationis tuae decorem conserves et augeas. Hoc pacto magnam tuo nomini gloriam comparabis, gratiam apud nos inibis in dies maiorem, et, quod caput est, amplissimam laborum tuorum mercedem a coelesti pastorum principe consequeris. In quorum auspicium apostolicam tibi gregique tuo benedictionem peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris, die III. iunii MDCCCXVI., pontificatus nostri anno XVII.

LX.

Electionem Michaelis Mazlum in Archiepiscopum Hierapolitanum nullam declarat, cui sententiae se Mazlum subiecisse nunciat; sub excommunicationis poena prohibet lectionem catechismi aliorumque operum defuncti Germani Adami eiusdem dioecesis Archiepiscopi (1).

Ven. fratribus Patriarchae, Archiepiscopis et Episcopis Graeco-Melchitis, PIUS PP. VII.

Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Tristis quidem acerbusque de obitu Loquitur de venerabilis fratris Macarii Tavil Patriarchae inter electores. discordia orta vestri nuncius ad nos pervenit. An vero aliquem in eius locum subrogaveritis, ad

benchè condannate dalla S. Sede sotto pena di scommunica, chi sa, se sono totalmente estinte. Notizie statistiche delle Missioni dipendenti dalla S. C. de Prop. F. Roma 1844, p. 436 ».

huc, venerabiles fratres, ignotum nobis est. Si novum Patriarcham iam elegistis, persuasum habemus eum a vobis electum esse virum, qui dignis tam excelso gradu virtutibus emineat, quique vacantes ecclesiarum vestrarum sedes, postquam confirmatus a nobis et sacro pallio decoratus fuerit, idoneis implere pastoribus festinet. Sed huiusmodi re adhuc dubia, ne iam dudum a vobis expectatae literae nostrae longius desiderentur, eas vobis, venerabiles fratres, universis scribendas esse iudicavimus. Singularis enim illa, qua vos inclytamque gentem vestram prosequimur, charitas exigit, assidueque urget paternum animum nostrum, ut, quam huc usque non potuimus Hierapolitanae Ecclesiae intestinis acerrimisque discordiis afflictae, opem feramus. Quae inimicus homo zizania ibidem seminaverat, maxima ut nostis vi eruperunt, cum venerabili fratre Archiepiscopo Germano Adam, e vivis sublato, de eligendo eius successore actum est. Scissis studia in contraria electoribus, qui demortui Archiepiscopi doctrinae memoriaeque favebant, in presbyterum Michaelem Mazlum oculos intendentes, eum Hierapolitanae Ecclesiae Antistitem designarunt. Sanior autem electorum pars, populique primores, quibus eiusdem ecclesiae bono minime consultum tali electione videbatur, ut eam, quam certo sequuturam videbant, frustrarentur, appellationem ad Sedem Apostolicam sibi mature interponendam esse censuerunt. Appellationis documento a visitatore apostolico ad nostram de Propaganda Fide Congregationem misso, et severam ad trutinam revocato, appellatio eadem rite facta, et canonicarum legum praescripto plene conformis, inventa est.

Tumultuariam § 2. Nihilo tamen minus conventu tudeclarat expletam electio- multuarie habito, spectatioribus electoribus nem, illam ir aut absentibus aut repugnantibus, invito

lam dicit.

que populo, Michael Mazlumius Hierapolitanus Archiepiscopus, ut praevisum fuerat, renunciatus est. De his omnibus, cum ad urbem nostram divina ope remeavimus, edocti, electionem Mazlumii venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis sedulo examinandam tradidimus, qui sollicitudini nostrae accurate, ut solent, respondentes, omnibus rite perpensis, et qua par erat maturitate consideratis, in eam denique sententiam convenerunt, ut memoratam electionem pluribus gravibusque contra leges canonicas admissis laborantem, nullam,

irritam, inanem existimaverint. Talem nos sententiam aequitati, iustitiae sacrisque iuribus plene consentaneam, decreto nostro firmavimus, ipsique omnino standum esse apostolica auctoritate statuimus. Mazlumius ipse decreto se nostro humiliter subiecit, tenuique censu ei attributo, contentus de reliquis suae vitae diebus in urbe agendis opportunum consilium amplexus est.

§ 3. Non dubitamus, quin Mazlumii do- Nova despecta electione, vacilitatem imitati eius fautores, decreto et cans declaratur ecclesia, eique ipsi nostro concordibus, ut facto opus est, Episcopus præanimis conquiescant. Mazlumii electione ponitur. merito a nobis abrogata, consequens est, ut Hierapolitana Ecclesia adhuc vacans et suo pastore viduata reputari debeat. Ad evitandas vero turbas, quae vehementius et periculosius invalescerent, si novi Archiepiscopi electio clero Hierapolitano permitteretur, novum Archiepiscopum, de plenitudine potestatis divinitus nobis inditae, at nobis ipsis hac vice nominandum esse iudicavimus.

§ 4. Neque id quidquam negotiis clero Consulitur privilegiis cleri Hierapolitano facessere debet, cuius iura, Hierapolitani. consuetudines, privilegia potius augere, quam imminuere, multoque minus tollere. in animo nobis est. Quare solemniori quo possumus modo declaramus, futurorum Archiepiscoporum electiones a praefato clero faciendas esse, quemadmodum hucusque fieri consueverunt.

De praestantia novi electi

§ 5. Quem vero Hierapolis Archiepiscopum auctoritate apostolica in praesens no- disseritur. minamus, est dilectus filius religiosus vir Basilius Haractengi generalis monachorum Basilianorum congregationis S. Ioannis in Soario praeses, quem doctrina, pietate, pacisque studio commendatum, huic muneri obeundo plane idoneum existimavimus. Vestrum nunc est, venerabiles fratres, abiectis praeteritarum contentionum studiis nominationi nostrae ex animo adhaerere, novumque Hierapolitanae Ecclesiae Archiepiscopum fraterna charitate complecti, ut Hierapolitanus clerus praeclaro etiam exemplo vestro permotus, pastorem suum reverenter amanterque suscipiat, quem orthodoxae fidei morumque ad sacras leges exigendorum zelo inflammatum diligentissime curaturum esse confidimus, ut omnibus officii sui partibus fortiter simul et suaviter satisfaciat.

[blocks in formation]

ctura interdici

tur.

tis, quorum le- Postremus Hierapolitanus Archiepiscopus, Germanus Adam, qui villicationis suae rationem Christo Domino iam reddidit, catechismum scripsit, aliosque libros vulgavit, qui non uno capite contra sanam doctrinam peccare visi sunt. Quamobrem nostra de Propaganda Fide Congregatio nobis enixe supplicavit, ut catechismi aliorumque Germani Adam operum lectionem sub excommunicationis poena fidelibus interdiceremus, donec definitivum de iisdem operibus iudicium a Sede Apostolica latum sit. Huiusmodi rogatio dignissima nobis visa est, cui morem gereremus. Nemo igitur Archiepiscopi Adam opera legere posthac audeat si quis secus fecerit, se poena excommunicationis multatus sciat. Catechismo de quo agitur, ven. servi Dei Cardinalis Bellarmini catechismus quo Hierapolitana dioecesis uti antea solebat, sufficiatur, ad ipsiusque normam fideles in orthodoxa fide posthac erudiantur.

[blocks in formation]

favore sacerdo

est, venerabiles fratres, ut consueto vestro in nos et Sedem Apostolicam obsequio decretis nostris parentes, quibus et ortarum inter vos discordiarum potior causa praecidatur, et, si quae sparsa sunt, istos fideles errorum semina suffocentur. Hortamur etiam vos per viscera misericordiae Dei nostri, ut, levioribus etiam praeteritarum dissensionum vestigiis omnino deletis, in mutua, quam redemptor noster tantopere commendavit, charitate vivatis, sine qua, ut Apostoli verbis utamur, nihil vobis proderit, ne fides quidem ipsa, cuius quoque amittendae periculum subit, qui charitatem amittit. Tristissima enim experientia docemur, obtenebratis aestuosa contentione mentibus, ipsum quoque veritatis lumen languescere, ac demum extingui. Sincero itaque alacrique animo reconciliamini, ut scissuras esse inter vos, quae paternum quoque cor nostrum saeve dilacerant, audituri amplius non simus.

Commendatio § 8. Reliquum est, ut pietati et liberatum missorum litati vestrae plurimum in Domino coma Sacra Congre- mendemus dilectos filios sacerdotes Cuttan gatione de Propaganda Fide. et Aggiuri nostrae de Propaganda fide Con

gregationi summopere acceptos, optimeque de ipsa meritos. Vestro enim favore, ve

strisque officiis incitati, libentius efficaciusque vineae Domini excolendae vobiscum adlaborabunt, ut lectiores uberioresque bonorum operum fructus afferre possint. Hac etiam ratione benevolentiam vobis nostram magis magisque obstringetis, venerabiles fratres, quibus apostolicam benedictionem ex intimo cordis depromptam, etiam gregibus vestris communicandam peramanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die III. iunii MDCCCXVI., pontificatus nostri anno XVII.

LXI.

Contra Societatem Biblicam scribit ad Archiepiscopum Gnesnen., per eumque ad Poloniae Episcopos (1).

PIUS PP. VII.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem.

Postremis litteris nostris polliciti sumus tibi responsum daturos quamprimum tuis, in quibus ad hanc S. Sedem, nomine etiam ceterorum Poloniae Episcoporum, de so cietatibus, quas vocant, Biblicis retulisti, et quid hac in re agere deberetis a nobis studiose postulasti. Nos quidem multo ante id facere voluissemus, sed incredibilis curarum undique succrescentium multitudo effecit, ut usque ad hanc diem petitioni tuae satisfacere non potuerimus.

Horruimus sane vaferrimum inventum, quo vel ipsa religionis fundamenta labefactantur, adhibitisque in consilium pro rei gravitate venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, quaenam pontificiae nostrae auctoritatis remedia ad eam pestem, quoad fieri possit, curandam delendamqne opportuniora futura sint, omni adhibito studio et sollicitudine deliberavimus. Interea gratulamur tibi, ven. frater, teque, ut par est, etiam atque etiam in Domino commendamus, quod in tanto rei christianae discrimine singularem zelum exercens, eamque fidei labem, gravissimumque animarum periculum Sedi huic

(1) Ex Bull. Pont. de P. F. collat. etc. Has lit. ad Archiep. Gnesnen. retulimus utpote indicantes quid etiam in locis missionum sit agendum, ut fideles

a fraudibus huius soc. reserventur. Vide infra Gregor. XVI. Inter praecipuas.

apostolicae denunciaveris. Et quamquam minime necesse esse videamus festinanti stimulos admovere, cum tua iam sponte exarseris ad impias novatorum machinationes detegendas et oppugnandas, pro nostro tamen munere te etiam atque etiam hortamur, ut, quantum eniti viribus, consilio providere, et auctoritate possis efficere, praestes in dies impensissime, opponens te murum pro domo Israel. In hunc finem has ad te litteras damus, ut nimirum insigni testimonio commendemus tuos praeclaros conatus, et studeamus tamen tuam in id pastoralem sollicitudinem solertiamque magis magisque concitare.

Interest quippe summopere communis salutis omni ope et opera conspirare ad ea propulsanda, quae in sanctissimae religionis nostrae perniciem ab eius hostibus parantur; et proinde episcopalis muneris est nefarii imprimis consilii malitiam ob oculos, quod iam egregie praestas, fidelium ponere, illudque ex Ecclesiae praescriptionibus, pro ea, qua polles, eruditione et sapientia, edicere, biblica nimirum opera haereticorum impressa vetitis libris accenseri iuxta indicis regulas (1. n. 3); experimento autem manifestum esse, e Sacris Scripturis, quae vulgari lingua edantur, plus detrimenti, quam utilitatis, oriri ob hominum temeritatem (reg. IV.): idque eo magis pertimescendum esse in tanta temporum foeditate, quibus omni undique arte et conatu sancta impetitur Religio, et teterrima in Ecclesiam vulnera infliguntur.

Speramus sane avitae religionis argumenta in hisce etiam turbidis rebus Polonos Praesbituros fore luculentissima, idque tua cum primis opera ac ceterorum huiusce regni Antistitum, quos mirifice pro fidei deposito conniti gratulamur, in Domino confidentes, universos susceptam de iis opinionem cumulatissime fore expleturos.

Necesse est autem, ut quamprimum mittas bibliam, quae commentariis subiectis edidit polonica lingua lacobus Wichius, recentemque ipsorum editionem, quae sublatis adnotationibus, quae ex SS. Ecclesiae patribus vel ex doctis catholicisque viris desumptae erant, in vulgus prodiit, et quid de ea sentias proponas, ut ita ex ipsorum collatione, ac re mature perpensa, dignoscatur quinam errores insidiose ibidem obtegantur, et nostrum demum iudicium ad rectam fidei incolumitatem pronunciemus.

Perge ergo, ven. fr., tenere viam sanctissimam, quam instituisti, pracliari vide

lur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. IV.

licet assidue praelia Domini in doctrinal sana, populosque tibi concreditos monere, ne in laqueos incidant, qui sibi in perennem ruinam parati sunt. Idque a te atque a ceteris istis Episcopis, quos etiam nostra haec epistola spectat, praestolatur Ecclesia, idque nos expetimus studiosissime, qui conceptum ex novo genere zizaniorum, quae inimicus homo superseminat, moerorem iucundissima hac spe levari quodammodo sentimus, ac maiora semper tibi ipsisque Coepiscopis in dominici gregis bonum charismata, apostolica benedictione, quam tibi illisque impertimur, adprecamur ex corde.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die XXIX. iunii MDCCCXVI., pontificatus nostri anno XVII.

LXII.

ALLOCUTIO

In consistorio habito die XXIII septembris MDCCCXVI celebrat pretiosam pro Christo mortem quam in Sinis oppetierunt Gabriel Taurinus Dufresse, natione Gallus, Episcopus Tabracensis Vic. Ap. Sutchuensis, et presbyter Sinensis Augustinus Fchao.

PIUS PP. VII.

Venerabiles fratres.

Inter tot ac tanta quae caelestem christianae religionis originem luculenter ostendunt argumenta, merito, ut exploratum, venerabiles fratres, vobis est, recensetur singularis illa et ineluctabilis animi fortitudo, qua Christiani evangelica non modo praecepta, sed etiam consilia sequuti, humana omnia despiciunt, inflammatique zelo fidei propagandae barbaras oras longissimo. terrarum ac marium intervallo dissitas petunt, incredibiles labores exantlant, nullis se periculis terreri sinunt, acerrimorum denique tormentorum vim, mortemque ipsam, imperturbato animo patiuntur, quod separari a charitate Christi et a confitendo promulgandoque eius nomine abduci recusant. Pulcherrima scituque dignissima huius de qua loquimur fortitudinis exempla Sinensis ecclesia et pluries edidit, et nuper maxima cum gloria renovavit. Cum enim

69

dira in ipsam et adhuc saeviens tempestas | ipsos peccatis absolvere, et postrema beconcitata fuerit, egregii veritatis evangelicae praecones, pluresque ad eam amplectendam eorum opera perducti, exilium, carcerem, cruciatus, extrema denique omnia perferre, quam a sanctissima religione desciscere maluerunt. Inter eos nominandus in primis laudandusque a nobis est venerabilis frater Gabriel Taurinus Dufresse natione Gallus Episcopus Tabracensis et Sutchiensis provinciae vicarius apostolicus, qui XXXIX. annorum spatio evangelici apud Sinas operarii munus sanctissime obivit. Is igitur, quod salutiferum verbi Dei semen late fructuoseque spargeret, a Sinensis imperii finibus exulare iussus est. Sed unde illum ethnica superstitio expulerat, eodem christiana charitas revocavit. Qua re cognita, quaesitus, inventus, ferreisque vinculis obstrictus, in praetorium ductus est. Mandarini eum non expectata benignitate excipiunt, et vinculis e vestigio solutum, omni officiorum et blanditiarum genere prosequuntur. Simulata vero et dolosa haec erat humanitas. Id enim unice mandarini spectabant, ut venerandum antistitem his artibus delinitum, ad eiurandam Christi fidem denique adducerent. Cum ergo posthabita iudiciorum forma comiter eum et amice alloquerentur, multaque ab ipso quaererent, episcopus oblata occasione usus, de Sinensium rituum vanitate, de christianorum innocentia, de christianae religionis veritate saepe disseruit. Mandarini, quibus mellitum os, imbutus autem laethali veneno animus inerat, proximo in cubiculo duos occultaverant, qui dicta episcopi nihil tale cogitantis exscriberent; scripta huiusmodi vel acta clanculum infideque etiam, ut fertur, digesta, una cum Episcopo ad Sutchiensis provinciae proregem mittuntur, qui, ut erat christiano nomini infensissimus, Episcopum sine ulla cunctatione capite damnat. Venerandus senex exteriore veste illico denudatur et in locum supplicii, in quem ingens populi multitudo confluxerat, rapitur. Tres et triginta christiani, quos nulla cruciatuum vis a Christi fide removere potuerat, e carcere, ubi detinebantur, educti, tortoribus stipati et horrifico tormentorum apparatu eodem deducuntur, quo simul ac pervenerunt Christo nuntium remittere a mandarino iubentur, secus vitam sibi laqueo eripiendam sciant. Cristiani, contemptis huiusmodi minis, se pro Christo mori paratos aiunt, et flexis genibus adstantem Episcopum orant, ut se

nedictione reficere ac solari velit. Obsequitur eorum precibus Episcopus, brevibusque eos verbis, ut exemplum suum erecto animo sequantur, hortatus, caput carnifici offert qui uno illud ictu detruncat. Haec fuit die XIV. septembris superioris anni vere pretiosa in conspectu Domini Tabracensis Episcopi mors, cuius narrationem cum legeremus, et graviter animo commoti sumus, et veterum Ecclesiae temporum annales legere videbamur. Christiani quos nuper memoravimus denunciato ipsis laqueo suspensi non sunt, sed iterum in carcerem detrusi, ad extremum in exilium pelluntur. Erant inter eos mulieres duae quibus ut domos suas repeterent insperato permissum est: qua indulgentia tantum abest ut laetatae sint, ut promptam praesentemque aeternae gloriae consequendae occasionem sibi praereptam esse palam doluerint. Ut autem Tabracensis Episcopi caedes perpetuo christianis terrori esset, eius caput columnae impositum fuit, in qua scriptum legebatur « Europaeus christianae religionis praeco et antistes ». Eadem quoque verba praeseferebat arcula, ubi caput episcopi fingebatur inclusum, et quae per ea subinde loca circumlata est, in quibus christiani ab Episcopo instituti habitabant. Sanguis Episcopi a christianis collectus vicinarum quoque urbium et vicorum fidelibus distributus est, qui summa illum cura et religione custodiunt. Corpus, quod triduo inhumatum in foro iacuit, christianis diu noctuque excubitum gentibus, non procul ab eo loco piae sepulturae mandatum est. Quae cum ita se habuerint, non dubitamus, quin vos etiam, venerabiles fratres, tantam Tabracensis Antistitis in perferenda pro Christo morte constantiam admirati, de recenti hoc orthodoxae fidei triumpho summopere gavisuri nobiscum sitis. Ampliora tamen et magis authentica praeclarissimi huius facti documenta expectare nos decet, ut de pientissimi fortissimique viri martyrio iuxta praescriptas a Sede Apostolica leges iudicemus. Haec eadem ratio est, cur silendae aliorum Christi militum nuper apud Sinas interemptorum historiae consilium in praesentia susceperimus. Non possumus tamen, quin saltem de presbytero Augustino Fchao mentionem faciamus, cuius fortitudo in cruciatibus perferendis singularem in modum eluxit. Eum nefarius iudex primum hortatus est, ut aetati suae parceret; erat

« ÖncekiDevam »