Sayfadaki görseller
PDF
ePub

profiteor, quod in ea contra Arium damnatae memoriae definitum est, Dominum Iesum Christum esse Filium Dei ex Patre natum Unigenitum, idest ex substantia Patris natum, non factum, consubstantialem Patri, atque impias illas voces recte in eadem synodo damnatas esse, quod aliquando non fuerit, aut quod factus sit ex iis, quae non sunt, aut ex alia substantia, vel essentia, aut quod sit mutabilis vel convertibilis Filius Dei; Constantinopolitanam primam, secundam in ordine, et profiteor quod in ea contra Macedonium damnatae memoriae definitum est, Spiritum Sanctum non esse servum, sed Dominum, non creaturam, sed Deum ac unam habentem cum Patre et Filio Deitatem; Ephesinam primam, tertiam in ordine, et profiteor, quod in ea contra Nestorium damnatae memoriae definitum est, Divinitatem et Humanitatem ineffabili et incompraehensibili unione in una persona Filii Dei, unum nobis Iesum Christum constituisse, eaque de causa Beatissimam Virginem vere esse Dei Genitricem; Calcedonensem, quartam in ordine, et profiteor, quod in ea contra Eutychen et Dioscorum ambos damnatae memoriae definitum est, unum eumdemque Filium Dei Dominum nostrum Iesum Christum perfectum esse in Deitate et perfectum in Humanitate, Deum verum et hominem verum ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum Deitatem, eumdem consubstantialem nobis secundum Humanitatem, per omnia nobis similem absque peccato, ante saecula quidem de Patre genitum secundum Deitatem, in novissimis autem diebus eumdem propter nos et propter nostram salutem ex Matre Virgine Dei Genitrice secundum Humanitatem, unum eumdemque Christum Filium Dominum Unigenitum in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unionem, magisque salva proprietate utriusque naturae, in unam personam, atque substantiam concurrente, non in duas personas partitum aut divisum, sed unum eumdemque Filium et Unigenitum Deum, Verbum, Dominum, Iesum Christum: item eiusdem Domini Nostri Iesu Christi Divinitatem, secundum quam consubstantialis est Patri et Spiritui Sancto, impassibilem esse et immortalem, eumdem autem crucifixum et mor

tuum tantummodo secundum carnem, ut pariter definitum est in dicta Synodo et in epistola S. Leonis Romani Pontificis, cuius ore B. Petrum Apostolum loquutum esse patres in eadem Synodo acclamaverunt, per quam definitionem damnatur impia haeresis illorum, qui Trisagio ab Angelis tradito, et in praefata Calcedonensi Synodo decantato, Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis miserere nobis, addebant, qui crucifixus es pro nobis, atque adeo divinam naturam trium personarum passibilem asserebant et mortalem; Constantinopolitanam secundam, quintam in ordine, in qua praefatae Calcedonensis Synodi definitio renovata est; Constantinopolitanam tertiam, sextam in ordine, et profiteor, quod in ea contra Monothelitas definitum est, in uno eodemque Domino Nostro Iesu Christo duas esse naturales voluntates et duas naturales operationes indivise, inconvertibiliter, inseparabiliter, inconfuse, et humanam eius voluntatem non contra riam, sed subiectam divinae eius atque omnipotenti voluntati; Nicaenam secundam, septimam in ordine, et profiteor, quod in ea contra Iconoclastas definitum est, Imagines Christi, ac Deiparae Virginis, nec non aliorum Sanctorum, habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem et venerationem impertiendam; Constantinopolitam quartam, octavam in ordine, et profiteor in ea Photium merito fuisse damnatum, et S. Ignatium Patriarcham restitutum; veneror etiam et suscipio omnes alias universales Synodos, auctoritate Romani Pontificis legitime celebratas et confirmatas, et praesertim Florentinam Synodum, et profiteor, quae in ea definita sunt, videlicet, quod Spiritus Sanctus ex Patre et Filio aeternaliter est, et essentiam suam, suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex utroque aeternaliter tamquam ab uno principio, et unica spiratione procedit; item dictionem illam, Filioque, veritatis declarandae gratia, et imminente necessitate, licite ac rationabiliter Symbolo fuisse appositam. Item in azymo, sive fermentato pane triticeo, Corpus Christi veraciter confici, sacerdotesque in altari ipsum Domini Corpus conficere debere, unumquemque scilicet iuxta suae Ecclesiae, sive Occidentalis sive Orientalis consuetudinem. Item, si vere poenitentes in Dei caritate decesserint, antequam dignis

poenitentiae fructibus de commissis satisfecerint et omissis, eorum animas poenis purgatorii post mortem purgari, et, ut a poenis huiusmdi releventur, prodesse eis fidelium vivorum suffragia, Missarum scilicet sacrificia, orationes et eleemosynas, ac alia pietatis officia, quae a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt secundum Ecclesiae institutum; illorumque animas, qui, post baptisma susceptum, nullam omnino peccati maculam incurrerunt, illas etiam, quae post contractam peccati maculam vel in suis corporibus vel eisdem exutae sunt purgatae, in coelum mox recipi, et intueri clare ipsum Deum Trinum et Unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectius; illorum autem animas, qui in actuali mortali peccato, vel solo originali, decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas. Item S. Apostolicam Sedem et Romanum Pontificem in universum Orbem tenere primatem, et ipsum Pontificem Romanum successorem esse B. Petri Principis Apostolorum et verum Christi Vicarium totiusque Ecclesiae caput ac omnium Christianorum Patrem ac Doctorem existere, et ipsi in B. Petro pascendi, regendi et gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro lesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam, ut eadem Florentina Synodus asserit, in gestis Oecumenicorum Conciliorum et in sacris canonibus continetur. Item legalia veteris Testamenti, seu Mosaicae legis, caeremonias, sacra, sacrificia, et sacramenta, D. Iesu Christo adveniente, cessasse, et post promulgatum Evangelium sine peccato observari non posse; eiusdem etiam legis veteris cyborum mundorum et immundorum differentiam ad caeremonialia pertinere, quae surgente Evangelio transierunt. Illam etiam Apostolorum prohibitionem ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, illi tempori congruisse, ut inter Iudaeos et Gentiles dissentionis materia tolleretur, cuius apostolicae prohibitionis causa cessante, etiam cessavit effectus. Pariter veneror et suscipio Tridentinam Synodum, et profiteor, quae in ea definita et declarata sunt, et praesertim offerri Deo, in missa, verum, proprium, et propitiatorium sacrificium pro vivis et defunctis, atque in Sanctissimo Eucharistiae Sacramento, iuxta fidem, quae semper in Ecclesia Dei fuit,

contineri vere, realiter et substantialiter Corpus et Sanguinem, una cum Anima et Divinitate D. N. Iesu Christi, ac proinde totum Christum, fierique conversionem totius substantiae panis in Corpus, et totius substantiae vini in Sanguinem, quam conversionem Catholica Ecclesia aptissime transubstantiationem appellat, et sub unaquaque specie et singulis cuiusque speciei partibus, separatione facta, totum Christum contineri. Item septem esse novae legis Sacramenta a Christo Domino nostro instituta ad salutem humani generis, quamvis non omnia singulis necessaria, videlicet Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem et Matrimonium, illaque gratiam conferre, et ex his Baptismum, Confirmationem et Ordinem iterari non posse. Item Baptismum esse necessarium ad salutem, ac proinde, si mortis periculum immineat, mox sine ulla dilatione conferendum esse, et a quocumque et quandocumque, sub debita materia et forma et intentione collatum, esse validum. Item sacramenti matrimonii vinculum indissolubile esse, et quamvis propter adulterium, haeresim, aut alias causas possit inter coniuges thori et cohabitationis separatio fieri, non tamen illis aliud matrimonium contrahere fas esse. Item apostolicas et ecclesiasticas traditiones suscipiendas esse, et venerandas. Indulgentiarum etiam potestatem a Christo Ecclesiae fuisse relictam, illarumque usum christiano populo maxime salutarem esse. Pariter quae de peccato originali, de iustificatione, de sacrorum librorum, tam veteris quam novi Testamenti, indice et interpretatione in praefata Tridentina Synodo definita sunt, suscipio et profiteor. Cetera item omnia suscipio et profiteor, quae recipit et profitetur S. Romana Ecclesia, simulque contraria omnia, et schismata et haereses ab eadem Ecclesia damnatas, reiectas et anathematizatas, ego pariter dumno, reiicio et anathematizo. Insuper Romano Pontifici B. Petri Principis Apostolorum successori, ac Iesu Christi Vicario, veram obedientiam spondeo ac iuro. Hanc fidem Catholicae Ecclesiae, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eamdem integram et inviolatam usque ad extremum vitae spiritum constantissime, Deo adiuvante, retinere ac confiteri, at

Item formulam praebet iuramenti praestandi.

IUR. PONT. DE P. F. PARS 1.

que a meis subditis, vel illis quorum cura
ad me in mec munere spectabit, teneri,
doceri et praedicari, quantum in me erit,
curaturum. Ego idem Maximus electus,
qui supra, spondeo, voveo et iuro, sic me
Deus adiuvet, et haec sancta Dei Evan-
gelia.

Forma vero iuramenti, quod praestabis,
haec est:

Ego Maximus, electus patriarchalis Ecclesiae Antiochenae nationis Graeco-Melchitarum, ab hac ord in antea fidelis et obediens ero Beato Petro, sanctaeque Apostolicae Romanae Ecclesiae, ac D. N. Domino Clementi PP. XIII., suisque successoribus canonice intrantibus; non ero in consilio, aut consensu, vel facto, ut vitam perdant, aut membrum, seu capiantur mala captione, aut in eos violenter manus quomodolibet ingerantur, seu iniuriae aliquae inferantur quovis quaesito colore: consilium vero, quod mihi credituri sunt per se, aut Nuntios, seu literes, ad eorum damnum, me sciente, nemini.pandam; Papatum Romanum, et Regalia S. Petri adiutor eis ero ad defendendum et retinendum contra omnem hominem; Legatum Apostolicae Sedis in eundo et redeundo honorifice tractabo, et in suis necessitatibus adiuvabo; iura, honores et privilegia et auctoritatem Romanae Ecclesiae, D. N. Papae, et successorum praefatorum conservare, defendere, augere, et promovere curabo; nec ero in consilio, facto, vel tractatu, in quibus contra ipsum Dominum nostrum, vel eamdem Romanam Ecclesiam, aliqua sinistra vel praeiudicialia personae, honoris, iuris, status et potestatis eorum machinentur, et si talia a quibuscumque procurari novero, vel tractari, impediam hoc pro posse, et, quantocitius potero, comode significabo eidem D. N. vel alteri, per quem ad ipsius notitiam poterit pervenire. Regulas Sanctorum Patrum, decreta, ordinationes, sententias, dispositiones, reservationes, provisiones et mandata apostolica totis viribus observabo, et faciam ab aliis observari. Haereticos et Schismaticos, ac rebelles D. N. et successoribus praefatis pro posse persequar, et impugnabo. Vocatus ad Synodum veniam, nisi praepeditus fuero canonica praepeditione: Apostolorum limina singulis decenniis personaliter ac per me ipsum visitabo, et Domino nostro et successoribus praefatis rationem reddam de toto meo pastorali

officio, deque rebus omnibus ad ecclesiae meae statum, ad cleri et populi disciplinam, animarum denique, quae meae fidei creditae sunt, salutem quoquomodo pertinentibus, et vicissim mandata apostolica praefata humiliter recipiam, et quam diligentissime exequar: quod si legitimo impedimento detentus fuero, praefata omnia adimplebo per certum Nuntium, ad hoc speciale mandatum habentem, de gremio Capituli mei, aut alium in dignitate ecclesiastica constitutum, seu alias personatum habentem, aut, his mihi deficientibus, per dioecesanum sacerdotem, et, clero deficiente omnino, per aliquem alium praesbyterum saecularem vel regularem spectatae probitatis et religionis, de supradictis omnibus plene instructum; de huiusmodi autem impedimento docebo per legitimas probationes ad S. R. E. Cardinalem proponentem in Congregatione sacri Concilii Tridentini per supradictum Nuntium transmittendas. Possessiones vero ad mensam meam pertinentes non vendam, neque donabo, neque impignorabo, neque denuo infeudabo, vel alio modo alienabo, etiam cum consensu capituli ecclesiae meae, inconsulto Romano Pontifice, et constitutionem super prohibitionem investiturarum bonorum iurisdictionalium, de anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo quinto editam, servabo, et si ad aliquam alienationem devenero, poenas in eadem super hoc edita constitutione contentas, eo ipso incurrere volo. Sic me Deus adiuvet, et haec Sancta Dei Evangelia.

An. C. 1760

Patriarchalis

pallii transmis

sionem, quum

Ceterum, Pallium, insigne videlicet plenitudinis pontificalis officii de corpore B. Petri Apostoli sumptum, tunc ad fraternita- postulatio facta fuerit, protem tuam, cum per tuum Nuncium eâ mittit. qua decet instantià postulatum fuerit, destinandum transmittendumque mandabimus. Non obstantibus iis omnibus, quae in praeinsertis nostris literis voluimus non obstare, ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris, die 1. augusti MDCCLX., pontificatus nostri anno 11.

XVIII.

Ablegatum ap. mittit ut novum Patriar-
cham Antiochenum eligat ob nullam
Ignatii electionem; facultatibus eum

instruit ad synodum nationalem convocandum etc. (1).

Dilecto filio Dominico de Lanceis Ordinis Praedicatorum Commissario Apost., CLEMENS PP. XIII.

Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Cum nobis constiterit, nullam fuisse irritamque abdicationem Patriarchatus An

tiocheni Graeco-Melchitarum a bo. me. Cyrillo III. prius quam e vivis excederet factam, iisdemque vitiis laborare subsequutam mox sacerdotis Ignatii in eius locum electionem; ad sedandas componendasque lites et controversias hac occasione in Graeco-Melchitarum natione nobis carissimâ exurgentes, alias dedimus literas in formå Brevis, alteras quidem editas ad futuram rei memoriam, quarum initium Quam cara etc., alteras vero ven. fratri Maximo Archiepiscopo Hierapolitano Patriarchae An

(1) Seq. lit., ex Reg. Vat. literarum ad principes an. 1., pag. 317 desumptis, Pontifex Episcopos, Principes et Clerum de ablegati missione certiores reddit.

Quae in superioribus literis Praesulibus scripse

rat, eadem nunciat clero Graeco-Melchitae, eumque hortatur ut Patriarchae a se constituto obsequantur. (*)

Dilectis filiis presbyteris, et universo clero tam saeculari, quam regulari nationis Graeco-Melchitae,

CLEMENS PAPA XIII.

Dilectis filiis,

salutem et apostolicam benedictionem.

Nihil triste magis Ecclesiae Dei contingere potest, quam divisiones ac schismata exoriri clerum inter atque ipsos Antistites, quod cum istic evenerit occasione abdicationis praedefuncti nuper bo. me. Cyrilli III. Patriarchae vestri Antiocheni et electionis sacerdotis Ignatii, condoluimus maximopere calamitati huic vestrae, compertoque, quod abdicatio et consequens electio sacrorum canonum regulis adversabantur, utramque apostolicâ auctoritate delevimus; neve diutius pastore suo viduata Ecclesia vestra patriarchalis lugeret, cum in istiusmodi eventu Apostolicae Sedi electio iure devoluto pertineat, eidem praefecimus ven. fratrem Maximum Archiepiscopum Hierapolitanum multis nominibus apud nos commendatum, ea tamen conditione perscriptâ, ut futuris temporibus Patriarchae electio, uti hactenus in more positum fuit, per eosdem electores conficiatur. Designavimus insuper apostolicum Commissarium nostrum dilectum filium Dominicum de Lanceis Ordinis Praedicatorum, ut mandata nostra istic perficeret, et nata dissidia componeret, cui, quemadmodum et Neo-Patriarchae, ut debitum obsequium atque obedientiam praestetis, plurimum vos omnes hortamur atque in Domino praecipimus, dum interea vobis, dilecti filii, apostolicam benedictionem peramanter largimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die 1. augusti MDCCLX., pontificatus nostri anno III.

Hac secunda vero litera duobus Drusiorum Principibus manifestat quae statuerit ad tollenda dissidia inter Graecos Melchitas ob Patriarchae electionem perperam factam excitata, eis gratias agit de benevolentia in catholicos, ac simul commendat ablegatum suum, eosque rogat ut debitum Patriarchae a se constituto obsequium ab omnibus tribui iubeant. (**)

Illustribus ac potentissimis Principibus Magnis Drusiorum Hemiris Mansur et Amed,

CLEMENS PAPA XIII.

Illustres ac potentissimi Principes, salutem et lumen divinae gratiae.

Libentissime occasionem quamcumque nanciscimur singularis voluntatis existimationisque nostrae erga vos declarandae, nec non referendae gratiae pro ea celsitudinum vestrarum benignitate, qua Graeco-Melchitarum orthodoxorum nationem apud vos iamdiu perhumaniter suscepistis, vestroque patrocinio munire, tueri, iuvare, honori ac gloriae ducitis. Cum igitur ad cognitionem nostram pervenerit natam inter eos nuperrime dissensionem propter abdicatum a Cyrillo III. Patriarchatum Antiochenum, suffectumque in eius locum sacerdotem Ignatium, negocio eiusmodi de consilio quorumdam venn. fratrum nostrorum mature perpenso, abdicationem electionemque eiusmodi perinde ac ecclesiasticis nostris regulis contrarias reprobare adacti fuimus, novumque illis Patriarcham ven. fratrem Maximum Archiepiscopum Hierapolitanum hac vice constituere, salvo tamen imposterum Graeco-Melchitis Episcopis electionis iure, quemadmodum antea obtinebant. Ut autem haec omnia rite perficerentur, istuc ablegandum esse censuimus dilectum filium Dominicum de Lanceis Ordinis Praedicatorum commissarium apostolicum, quem pariter regiae clementiae vestrae plurimum commendamus: nihil enim aliud in mandatis habet, quam offensiones et scandala removere, paci atque concordiae nationis istius consulere, ecclesiasticam disciplinam restituere, quae omnia, ad populorum quoque tranquillitatem maxime conducentia, ut facilius exequatur, eumdem quoque patrocinio celsitudinum vestrarum plurimum commendamus, minime dubitantes, quin praeclarissima illa, qua praecellitis potestate, si opus fuerit, effecturi sitis, ut tam illi quam Neo-Patriarchae debita ab omnibus reverentia exhibeatur. Porro ab eodem quoque Ablegato nostro coram accipietis, quanti faciamus excelsas animorum vestrorum dotes, quantoque in pretio vos habeamus, impense cupientes aliquam nobis opportunitatem dari, qua, pro vestris in catholicos nostros meritis, eximium aliquod grati animi nostri testimonium ostendamus, atque interea Deum opt. max., a quo bona cuncta procedunt, exorare non omittemus, ut diuturnam incolumitatem rerumque omnium prosperitatem pro vestra populorumque vestrorum felicitate et divinae suae gratiae fulgentissimum lumen impertiri celsitudinibus vestris dignetur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die 1. augusti MDCCLX., pontificatus nostri anno III.

(*) Ex Reg. Vat. an. 3, pag. 317.

lur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. IV.

(**) Ex Reg. Vat. pag. 318.

8

tiocheno, quarum initium Delatis etc., qui- | stimabuntur, declarandique, per hanc a nobus abdicationem electionemque eiusmodi nullius momenti ac roboris declaravimus, eidemque patriarchali ecclesiae Hierapolitanum Episcopum praefecimus, quarum literarum authenticum exemplar seorsim in chartis pergamenis descriptum et annulo Piscatoris munitum praesentibus alligamus, ut illas debitae exequutioni demandari fideliter et prudenter cures, quaeque in hisce tibi praescripta sunt peragenda, in virtute sanctae obedientiae omni studio atque solicitudine conficere satagas.

§ 2. Primum igitur ad hunc finem, te, de cuius singulari fide, prudentiâ ac religionis zelo plurimum confidimus, ex eo potissimum quod diu istis in regionibus evangelici praeconis munus exercuisti, mores, idiomata et instituta, ac ritus orientalis nationis probe calles, nostro et Apostolicae Sedis nomine ad ea, quae in praeinsertis literis praecipiuntur, exequenda, ablegatum nostrum ad dictam nationem Graeco-Melchitam et apostolicum commissarium cum omnibus et singulis facultatibus ad effectum eiusmodi necessariis et opportunis, tenore praesentium facimus, constituimus ac deputamus. Secundo, omnem tibi facultatem largimur absolvendi, saltem ad cautelam, a quibusvis censuris, et dispensandi etiam super impedimento irregularitatis ob celebrationem cum censuris contractae, in quas quilibet ex clero sive saeculari sive regulari quacumque dignitate praefulgens forsan inciderit occasione dictae abdicationis et subsequutae electionis, vel propter abusum ecclesiasticae vel propter usum laicae potestatis, dummodo tamen debitam mandatis apostolicis obedientiam praestiterit. Tertio, facultatem tibi pariter concessam volumus, ut adversus quoscumque, qui mandatis tuis apostolicâ auctoritate nostrà munitis non paruerint, tamquam adversus contumaces et rebelles, quamvis etiam episcopali vel archiepiscopali dignitate sint praediti, sive cleri saecularis fuerint sive regularis, etiam Societatis Iesu, necnon saeculares et laicos quoscumque cuiusvis gradus ac conditionis et dignitatis procedere queas, si opus fuerit, cum canonicis censuris et poenis, quae si a te, auctore Domino, infligantur, ratas habebimus et observari faciemus. Quarto, facultatem impartimur convocandi Synodum nationalem et provincialem, ut in eâ communibus consiliis constituantur, quae ad disciplinam restituendam conducere exi

bis factam novi Patriarchae, ut praemittitur, electionem deputationemque nullum Antistitibus et clero dictae nationis detrimentum illatum iri voluisse, sed, ut obortis dumtaxat in hac rerum circumstantiâ dissidiis nationem ipsam distrahentibus in varias partes consuleremus, novum Patriarcham elegisse; nec propterea ius eligendi sive postulandi Patriarcham huiusmodi iuxta eorum morem Antistitibus dictae nationis idcirco sublatum esse, ita ut futuris temporibus cum Patriarcham ipsi sibi praeficere debeant, quem secundum sacrorum canonum regulas magis in Domino expedire censuerint, sicuti hactenus fieri consuevit. Quinto, facultatem tibi concedimus. apostolicâ auctoritate sanandi omnes et singulos actus et patriarchales expeditiones a dicto sacerdote Ignatio usque ad diem denunciationis atque indictionis apostolicae provisionis nostrae peractos atque peractas. Sexto demum facultatem tibi largimur condonandi remittendique omnes pecuniarum, quae ad Patriarchas spectabant, exactiones a dicto sacerdote Ignatio quomodolibet factas, ita tamen ut, ad pecunias quod attinet, quae ad Patriarchae personam spectabant, benigniter a te eidem condonentur; quas vero pecunias ad sedem patriarchalem pertinere constiterit, is patriarchali sedi restituere teneatur.

§ 3. Tandem hortamur te vehementer in Domino ut, serio perpendens quam ardua sit demandata tibi provincia, quam amplae facultates ad eam alacriter obeundam attributae, studium omne atque solicitudinem conferas, nihil omittendo, quod prudentia dexteritasque tua, opitulante Domino, suppeditaverit, ut, quae tibi commissa sunt, non tantum rite perficiantur, verum etiam Graeco-Melchitarum natio paternae caritatis nostrae voluntatem, pacem atque concordiam unice spectantem, agnoscat: quod ubi feliciter exequutus fueris, non tam apostolicam benevolentiam nostram tibi magis demereberis, verum etiam amplissimam a Deo mercedem assequeris. Cuius auspicii, vadem constituimus apostolicam benedictionem, quam tibi, dilecte fili, peramanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die 1. augusti MDCCLX., pontificatus nostri anno III.

« ÖncekiDevam »