Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tam mobilia, quam immobilia, inconsultis pro tempore existentibus Superiore generali eiusque assistentibus, alienare.

XI. Quod Visitatores a Superiore generali pro tempore existente designati ad munus triennale singulis annis semel domos visitent, exigantque a directoribus rationem impensi et expensi, et statim, finita qualibet visitatione, referant ad Superiorem generalem pro tempore existentem, quid sit in unaquaque domo emendandum.

XII. Quod Capitula generalia convocentur singulis decenniis, ad quae advocabuntur fratres directores uniuscuiusque conventus ac visitatores pro tempore; nisi aliquando magis expedire decernatur, ut Congregatio extraordinaria ante praefinitum tempus convocetur; totoque illo decennio assistentes electi collato munere perfungi valeant; nisi gravis aliqua necessitas cogat eos deponi ante idem tempus. Ad hunc tamen effectum, si nimis incommodum vel inopportunum censeatur, ut Congregatio generalis extraordinaria ad removendum aliquem vel utrumque ex assistentibus convocetur; eo casu Superior generalis per literas fratres directores cuiusque domus de suscepto consilio certiores faciet, iisdem rationes et causas patefaciens, propter quas illum vel illos removendos esse opportunum iudicaverit. Quo facto, si maior eorumdem directorum pars una cum Superiore generali vel eius assistente, cui in officio remanere contigerit, suam in scriptis opinionem declaraverit, quod pro bono Instituti ad huiusmodi remotionem deveniendum sit, in potestate Superioris generalis erit, illum vel illos amovere, et in casu amotionis ipse per literas fratribus notum faciet, ad novam electionem loco amoti vel amotorum esse procedendum. Quae quidem electio facienda erit per eadem suffragia in scriptis ad Superiorem generalem praefinito ad hoc die transmittenda; atque huiusmodi documenta in manibus duorum fratrum directorum ad id vocatorum tradentur; ipsique teneantur Superiorem generalem in scriptis certiorem facere in cuius vel quorum favorem suffragia emissa fuerint. Tunc autem Superior generalis declarabit, qui legitime electus vel electi fuerint.

XIII. Quod fratres non tam legendi ac scribendi modum, orthographiam atque arithmeticam pueros edoceant; sed eorum praecipue animos christianis atque evange

licis praeceptis imbuant; catechesim vel lectionem pii alicuius libri ad semihoram faciant singulis diebus, in quibus habentur scholae. Singulis vero dominicis aliisque de Ecclesiae praecepto festis diebus, ipsam catechesim sive lectionem ad unius horae spatium in ecclesia sive in locis, ubi commode congregari possint, pariter habeant.

XIV. Quod demum fratres visitare non possint Moniales sine expressa localis Episcopi licentia, et servatis conditionibus ab ipso in scriptis appositis.

§ 2. lis igitur ad trutinam per praedictam Congregationem revocatis, auditoque ven. fratri Archiepiscopo Dublinensi aliisque Hiberniae Episcopis, qui hanc Societatem plurimum commendarunt, atque uberrimum ex ea fructum percipi retulerunt; praelaudata Cardinalium Congregatio nobis humiliter supplicavit, ut praedictum Institutum ac praeinsertas regulas approbare dignaremur. Nos igitur praelaudatae Congregationis ac Hiberniae Episcoporum volis annuere et fidelium utilitati prospicere volentes, ac singulares personas quibus praesentes nostrae literae favent, a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis a iure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatae existunt, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes et absolutas fore censentes, supplicationibus huiusmodi inclinati, de eorum fratrum consilio, Institutum praedictum et regulas seu constitutiones praeinsertas et omnia in illis contenta et expressa auctoritate apostolica tenore praesentium approbamus et confirmamus, illisque apostolicae firmitatis robur adiicimus, omnesque et singulos iuris et facti defectus, si qui desuper intervenerint, sanamus atque supplemus.

§ 3. Decernentes praesentes litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, illisque plenissime suffragari, ac ab omnibus ad quos spectat et spectabit quomodolibet in futurum, inviolabiliter observari; sicque per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores et Sedis Apostolicae Nuncios, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus constitu

tionibus et ordinationibus apostolicis, caeterisque contrariis quibuscumque.

§ 4. Volumus autem, ut praesentium literarum transumptis, manu alicuius notarii publici subscriptis, ac sigillo personae in ecclesiasticà dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in iudicio et extra adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die v. septembris MDCCCXX., pontif. nostri anno XXI.

rochetto loco cottae, in pontificalibus aliisque functionibus peragendis uti libere et licite possis et valeas, auctoritate apostolica tenore praesentium concedimus et indulgemus.

trariorum.

§ 3. Non obstantibus constitutionibus et Derogatio conordinationibus apostolicis, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris die XXVI. septembris MDCCCXX., pontificatus nostri anno XXI.

Ratio concessionis.

Tenor concessionis.

XCI.

Facultas utendi vestibus episcopalibus pro religiosis regni Poloniae, qui ad episcopalem dignitatem promoventur.

Venerabili fratri Prospero Episcopo Sandomiriensi,

PIUS PP. VII.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Expositum nobis nuper tuo nomine fuit in regno Poloniae consuetudinem invaluisse, ut Episcopi, etiamsi in aliquo regulari ordine professionem emiserint antequam ad episcopatum essent electi, nihilominus apostolico eis suffragante indulto, eodem, quo alii Episcopi e clero assumpti saeculari, in episcopalibus aliisque eorum propriis functionibus utuntur vestitu, ideoque te, qui in Ordine Minorum Sancti Francisci Reformatorum nuncupati professionem emisisti regularem, memorato donari privilegio summopere exoptare humiliterque a nobis exposcere.

§ 2. Nos igitur te specialibus favoribus. et gratiis prosequi volentes, et a quibusvis *excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurristi, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes supplicationibus huiusmodi inclinati, fraternitati tuae, ut, regulari professione in ordine praedicto a te emissa minime obstante tua durante mora in regno praedicto, in posterum eodem vestitu, quo alii Episcopi in regno saeculari assumpti, in praedictis functionibus utuntur, ac etiam

XCII.

Erigit in Collegiatam ecclesiam S. Demetrii ritus graeci in oppido Piana dei Greci dioecesis Montis Regalis in Sicilia cum dignitate Proto-papae curam animarum habentis, XVI. canonicis adiuvantibus in novo capitulo facultatem concedit statuta propria condendi, eiusque dotationem statuit, et novam institutionem exequendam Archiepiscopo Montis Regalis committit.

Venerabili fratri,

Archiepiscopo Montis Regalis,

PIUS PP. VII.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

cum.

§ 1. Incumbentes in eam curam, ut Dei Expositio precultus efflorescat ubique magis, salutique animarum consulatur, libenter preces accepimus nobis porrectas a dilectis filiis hominibus et communitate oppidi seu terrae Piana de' Greci nuncupatae, quae ex deductis in Siciliam Graecis coaluit, ritumque Graecorum catholicorum retinet. Id siquidem illi apud nos precibus urgebant, ut, quum in eorum colonia ecclesia matrix et parochialis S. Demetrii martyris assurgat, cuius spirituali iurisdictioni viri mulieresque ad sex millia subiiciuntur, nec pares sint agro illi excolendo archipresbyter ac sacerdotes adiutores terni, quorum vigilantiae ac fidei plebs tota concreditur, sacerdotum, eum gregem curantium, numerum, erecto ibidem canonicorum collegio, augeamus. Iustis et ad incrementum pietatis pertinentibus votis libenter annuimus: quum praesertim carissimus in Christo filius

Erectio collegiatae in eccle

Ferdinandus utriusque Siciliae rex suas quoque in id preces adderet, nec verbis tantum petitioni isti suffragaretur, sed, quo est in rem catholicam studio, ecclesiae illius redditus sua amplificatos beneficentia vellet, ut canonicorum collegium, auctoritate nostra erigendum, alatur. Sed, quia multa erant accurato libranda examine per nostram congregationem rebus consistorialibus praepositam prius quam res ad exitum perduceretur; hinc, negotio in praedicta congregatione discusso, per decretum, quod, referente dilecto filio magistro Raphaele Matio, eiusdem secretario, die octava mensis novembris anni huius emisimus, perficiendi operis formam rationesque praescripsimus.

§ 2. Illi igitur decreto inhaerentes, et sia S. Demetrii praedictos exponentes ac singulares persomartyris. nas, quibus praesentes literae favent, specialibus gratiis et favoribus prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, huiusmodi supplicationibus inclinati mandamus, ac volumus, ut in oppido seu terra Piana dei Greci nuncupata matrix ac parochialis ecclesia S. Demetrii martyris ritus graecocatholici (praevia suppressione tituli collativi archipresbyteratus, aliorumque, si quae sunt, beneficiorum quovis nomine nuncupatorum, a quibus animarum cura exercetur) erigatur in collegiatam eiusdem graecc-catholici ritus, quae etiam parochialis maneat, cum suo capitulo, choro, arca et sigillo communibus, gaudeatque omnibus et singulis iuribus, privilegiis et exemptionibus, prout aliae eiusdem ritus collegiatae ecclesiae, quae parochiales etiam sunt, non tamen titulo oneroso seorsum acquisitis iis utuntur et gaudent.

[blocks in formation]

ut asseritur, concessis in literis institutionis sui actualis archipresbyteratus in civitate Montis Regalis die xxv. septembris anni MDCCCIV. expeditis. Praeter archipresbyteralem dignitatem sexdecim numero in eadem ecclesia canonicatus erigimus cum totidem praebendis, prout infra dicetur, qui per turnum, ut graeco-catholica Orientis disciplina fert, archipresbytero, seu proto-papae, praesto erunt in animarum cura, in sacramentis administrandis, in pueris ad christianam religionem informandis, in aegrotis praesertim in mortis periculo constitutis ope adiuvandis, in iis denique omnibus exequendis, quae continentur in eucologio a fel. rec. Bened. PP. XIV. praedecessore nostro reformato, ac typis Congregationis de Propaganda Fide Romae impresso anno MDCCLIV., quaeque ad suscepti muneris rationem pertinent, cum dependentia tamen ab archipresbytero, cuius officio cura est animarum annexa.

servientium.

§ 4. Decernimus insuper in eodem hoc Deputatio incapitulo, arbitrio tuo, venerabilis frater Archiepiscope Montis Regalis, tuorumque pro tempore successorum, eligi septem sacerdotes inservientes nuncupatos, quibus, occurrente vacatione alicuius ex praedictis canonicatibus, ad hunc ipsum canonicatum patebit adscensus et optio per maiorem secretorum capituli suffragiorum numerum. In canonicorum autem electione ii reliquis sacerdotibus inservientibus erunt praeferendi, qui in graeco Seminario Panormitano alumni sacrae Theologiae, linguae graecae literalis, sac. disciplinae, et rituum orientalis ecclesiae cursum, Panormitano Archiepiscopo testante, confecerint.

§ 5. Cum a communi della Piana dei Greci nuncupata annua nunc cuique ex tribus sacerdotibus archipresbyterum adiuvantibus unciarum quindecim congrua constituta reperiatur, ex quo quadraginta quinque unciarum summa coalescit, haec quoad trigintaquinque unciarum summam in tres partes dividetur, quarum prima archipresbytero, altera canonicis, tertia demum inservientibus tribuetur. Decem vero, quae ex quadragintaquinque superant, famulo cuidam stipendio erunt, ut nempe antedictis archipresbytero et canonicis in ecclesia parochiali et collegiata deserviat. Haec autem nova communalis congrua distributio sequenti regiae dotationis fundo adiicietur. Accidit sane percommode, ut carissimus in Christo filius Ferdinandus utriusque Siciliae rex pium consilium ceperit decori il

Dotatio capi

tuli.

vore regis utri

ius ecclesiae coloniaeque illius spiritualis utilitati prospiciendi. Propterea factum est, ut regia munificentia ac iussu ex redditibus praelaturae Montis Regalis, sive eius mensae, qui supersunt, quique ex concessione apostolica, uti asseritur, ad eius nutum in piis usibus ac dispositionibus erogandi sunt, summam annuam quadringentarum unciarum favore novae huius collegiatae per nos erigendae libenter decreverit. Quam quidem annuam quadringentarum unciarum summam novo huic capitulo integram et absque ullo pondere addicimus, et applicamus perpetuo, ut inter dignitatem praedictam, aliosque capitulares convenienti eo, quo libuerit, modo, habita etiam ratione expensarum ecclesiae, per infrascripta capituli statuta designando, dividatur et assignetur.

Reservatio iu- § 6. Et attenta praedicta regia dotatione, ris nominandi capitulares fa- carissimo in Christo filio Ferdinando utriususque Siciliae. que Siciliae regi eiusque successoribus indulgemus, ut in casu vacationis praedictae archipresbyteratus dignitatis, sive proto-papae, exerceant ius nominandi ad eam dignitatem personam ex eis, quae, iuxta Concilii Tridentini praescriptum, per concursum institutum in curia archiepiscopali Montis Regalis, huic muneri subeundo idoneae repertae fuerint. Praeterea eidem futuro capitulo dictae collegiatae facultatem facimus condendi, licita tamen et honestati convenientia, statuta circa ea omnia, quae respiciunt huiusmodi collegiatae graeci ritus servitium, distributiones respectivarum praebendarum inter dignitatem, aliosque capitulares ac novi capituli caeremonias et habitum, quae consilio et opera venerabilis fratris Francisci Chiarchiaro graeci ritus orthodoxi Episcopi Lampsacensis in partibus adamussim elaborata et praefinita a Congregatione de Propaganda Fide erunt in posterum approbanda. Fraternitati vero tuae per praesentes committimus et mandamus, ut praedictum archipresbyteratum, canonicatus et sacerdotum inservientium officia in eadem matrice ecclesia cum supra expressis praebendis et conditionibus auctoritate nostra stabilias, nec non memoratam ecclesiam esse deinceps collegiatam decernas atque declares cum omnibus et singulis privilegiis, praerogativis, facultatibus et praeeminentiis, quibus aliae collegiatae ab hac Apostolica Sede legitime declaratae de iure, usu et consuetudine, aut alias quomodolibet utuntur, fruuntur et gaudent, seu gaudere poterunt.

Clausula subtum irritans.

lata et decre

§ 7. Decernentes has praesentes literas, quas per nostram brevium secretariam hac vice expediri mandavimus, firmas, validas et efficaces existere ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac iis, ad quos spectant et pro tempore quandocumque spectabunt, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, et ab eis respective inviolabiliter observari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. § 8. Non obstantibus fel. rec. Benedi- Derogatio concti PP. XIV. praedecessoris nostri super divisione materiarum, aliisque apostolicis, ac in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris, die XII. novembris MDCCCXX. pontificatus nostri anno XXI.

XCIII.

Confirmat privilegia alias concessa a S. M. Gregorio XV. favore monachorum Ordinis S. Bened. Reformatorum apud Helvetios.

PIUS PP. VII.

ad perpetuam rei memoriam.

trariorum.

§ 1. Eos Romani Pontifices privilegiis Prooemium. ditant, quorum in agro Domini excolendo assidua est ac commendationem meretur industria.

§ 2. Idcirco, quum mira iam eluxisset Memorantur pietas et catholicae rei promovendae stu- concessa. privilegia olim dium in abbatibus et monachis monasteriorum Ordinis Sancti Benedicti Reformatorum nuncupatorum apud Helvetios; eorum ut meritis praemia persolveret, fel. rec. Gregorius XV. praedecessor noster per literas datas sub annulo piscatoris die xx. maii anni MDCXXII., privilegiis et immunitatibus illos pluribus exornavit. Quae quidem privilegia fel. pariter record. Urbanus VIII. praedecessor noster per similes literas datas die xxx. martii an. MDCXXIV. firma habuit ac rata; mox autem per alias huiusmodi literas datas die Ix. septembris

Tenor apostolicae confirmationis.

Clausula sublata et decretum irritans.

Derogatio contrariorum.

anni MDCXXVI. in maius extulit, novisque accessionibus locupletavit, strenua eorum opera in catholicae religionis tuitionem. commemorata. Nuper autem Eixsidlensis abbas ac monachi, eam ad congregationem pertinentes, demissis precibus a nobis petiere, ut privilegiis et indultis, quibus eorum congregatio ab iisdem praedecessoribus nostris aucta est et ornata, auctoritatis nostrae pondus nostramque confirmationem addamus.

§ 3. Nos vero, qui Ecclesiae ac nobis nova semper et illustriora experimenta pietatis ab eorum alacritate ac fortitudine pollicemur, illos propterea specialibus gratiis et favoribus prosequi volentes, a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, supplicationibus huiusmodi inclinati, omnia et singula quae in praedictis Gregorii XV et Urbani VIII. praedecessorum nostrorum continentur literis, privilegia, indulta, immunitates et concessiones confirmamus, nostraque apostolica auctoritate roboramus; ita ut perpetuae maneant, ac propriae abbatibus, monachis et fratribus, aliisque religiosis personis quibuscumque monasteriorum Ordinis S. Benedicti reformatorum nuncupatorum apud Helvetios, eorumque ecclesiis ac monasteriis; nec amittantur nisi ab illis vel monachis vel monasteriis, qui ab ea se congregatione sponte divulserint.

§ 4. Decernentes, ipsas praesentes literas semper firmas, validas et efficaces existere ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, et ab eis respective inviolabiliter observari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii nostri apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari.

§ 5. Non obstantibus apostoliclis, ac in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, nec non dicti ordinis etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudini

[blocks in formation]

Ratio decer

membrationis.

§ 2. Cum Quebecensis dioececis in America septemtrionali, sicut nobis relatum nendae disest, tantae sit amplitudinis, ut difficillimum sit eius praesuli pastorales curas extendere ad remotiores vastissimae illius regionis plagas, praesertim vero ad insulam Anticostis et ad eam terrae Labradoris partem, quae vergit ad oram borealem fluminis Sancti Ioannis; cumque propterea venerabilis frater Ioseph Octavius Plessis Archiepiscopus Quebecensis enixe postulaverit, ut tam ea insula, quam praedictae Labradoris pars a Quebecensi dioecesi distracta uniatur vicariatui apostolico insulae Terrae Novae, quae iis propinquior est et cuius praesul facilius et fructuosius potest earum curam gerere:

§ 3. Nos spiritualibus christifidelium ne- Tenor concescessitatibus consulere, praedictique Archie- sionis. piscopi Quebecensis votis annuere volentes, ac omnes et singulas personas, quibus praesentes nostrae literae favent, a quibusvis excommunicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis,

« ÖncekiDevam »