Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Tenor revo

cationis, et no

nis.

tremam perniciem afferre, intereant enim oportet, prout asseritur, tum domus Congregationis Missionis, quae nuper tanta cum Ecclesiae utilitate in Luisiana condita est, tum seminarium clericorum, tum denique collegium adolescentibus religioni ac bonis artibus instituendis, te a Luisiana abeunte, qui unus his omnibus propter sacrorum ministrorum, qui in ea regione commorantur, exiguum numerum et immaturam aetatem, utiliter praeesse potes. Hisce mature perpensis, ac de eorumdem venn. fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Propagandae Fidei praepositorum consilio, pro maiori religionis et fidelium utilitate de sententia decedere opportunum esse ducimus.

§ 2. Nos igitur praecitatas apostolicas livae concessio- teras, quibus vicariatum Apostolicum territorium Mississipi et Alabama in foederatis Americae provinciis instituimus, eique Floridas ex dioecesi Novae Aureliae disiunctas adiunximus, et te in vicarium apostolicum elegimus, auctoritate apostolica, tenore praesentium revocamus et abrogamus, et ita, ut tu, qui Episcopus Tenagrensis fuisti a nobis per alias apostolicas literas die XIII. augusti MDCCCXXII. datas electus, et nunc forsan consecrationis munus iam suscepisti, revocata designatione ad vicarii apostolici oflicium, opem Episcopo Novae Aureliae in procuranda ecclesia suae feras, fungendo munere sui coadiutoris, sub lege tamen instituenda, tibique et illi Episcopo imponenda, ut Luisiana tota in duos episcopatus intra triennium dividenda sit; qua quidem divisione nondum perfecta, si Episcopus Novae Aureliae (quod Deus avertat) e vivis

decedat, tu universam Luisianam initio obtinere debeas; ea vero divisione ad exitum perducta, unam tantum ex duabus illis seIdibus tu gubernare tenearis, alteri illi relicta, quem Sedes Apostolica designaverit. Quod si vero Episcopo Novae Aureliae adhuc vivo (id autem Domino ex corde precamur) Luisianae divisio absolvatur, tunc volumus ut tu, continuo coadiutoris officio deposito, per apostolicas literas eo tempore scribendas, illius ex duabus sedibus Episcopus sis instituendus, quam Episcopus Novae Aureliae relinquet. Haec auctoritate. nostra apostolica mandamus atque statuimus, non obstantibus praemissis, ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis, caeterisque contrariis quibuscumque.

servanda nova

§ 3. Mandamus propterea in virtute san- Mandatum de ctae obebientiae omnibus et singulis ad divisione. quos spectat ac spectabit pro tempore, ut te ad officium coadiutoris, et, si divisio Luisianae, vivente Episcopo Novae Aureliae, ad exitum non fuerit perducta, tunc ad universae Luisianae spirituale gubernium initio, iuxta earumdem praesentium tenorem admittant, tibique in omnibus, quae ad huiusmodi gubernium pertinent, praesto sint, atque obediant, tuaque salubria monita et mandata reverenter suspiciant, ac efficaciter adimpleant, alioquin sententiam seu poenam, quam rite tuleris in rebelles, seu statueris, ratam habebimus et faciemus, auctore Domino, usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die XIV. iulii MDCCCXXIII., pontificatus nostri an. xxiv.

LEO PP. XII.

CONSTITUTIO I.

Vicario capitulari Leodiensi scribit de lege contrahendi matrimonium coram magistratu civili antequam in faciem Ecclesiae contrahatur: legem damnat et explicat oeconomiam S. Sedis super dispensatione graduum in casibus (1).

Dilecto filio I. A. Barrett Vicario Capitulari Leodiensi,

LEO PP. XII.

Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

Minime novae accidunt nobis angustiae, in quibus locorum Ordinarii in regno isto versantur ex eo quod leges fidelibus obligationem imponunt, civiles coniugii formas coram magistratibus implendi antequam matrimonium contrahere valeant iuxta eam formam quae a S. Tridentino Concilio decreta est. Tantam hanc calamitatem in regno isto et in aliis amarissime deploramus. Scimus enim quam gravia mala inde exurgant, et quam ingentia pericula animarum. saluti ab hoc veluti fonte dimanent. De hoc itaque rerum statu merito doles tuis literis die xx. dec. superiorioris anni datis, nosque in iis religionis zelum, quo praestare te scimus, apprime recognoscimus. Quod vero ad nos scribis, Card. Poenitentiarium maiorem nostrum dispensationes in favorem pauperum relaxare nolle, nisi constet ex testimonio Ordinarii quod matrimonium dictum civile coram magistratu iam contraxerint, perinde ac si coniugium, civiliter attentatum, tamquam necessariam conditionem ad relaxandas dispensationes exigeret, ac quoddam veluti meritum ad eas consequendas agnosceret et haberet, id falsum omnino esse tibi significamus. Haec enim agendi ratio a spectatissimo Cardinali illo, nobis probantibus iubentibusque, tenetur. Peculiari in primis, ac multo maiori, quam erga ceteras

nationes, indulgentiâ utitur, cum de dispensationibus fidelium istius regni agitur, ac si, quantum ad matrimonia in gradibus primi affinitatis lineae collateralis, aut primi et secundi consanguinitatis civiliter inita, facilem in dispensando se praebet, aegro admodum animo id facit, immo vero conditiones gravis ac diuturnae poenitentiae atque eleemosynae pro viribus erogandae in literis dispensationis appositae probant, factum civilis contractus acriter illum improbare ac detestari. Adhuc tamen considerans nullam adesse rationem ut qui vinculo illo incaute aut malo se animo constrinxerunt, ab eo expedire se valeant, utpote quod regni leges insolubile reddunt, piae matris Ecclesiae misericordia is poenitentibus subvenit, qui admissum facinus agnoscunt et detestantur, ut sese Deo et Ecclsiae reconcilientur; neve ceteri pravum illorum exemplum sequantur, gravibus ab hoc eos poenitentiis deterret.

§ 1. Quod si in concedendis gratuito. praesertim in primo affinitatis gradu dispensationibus absque urgenti et gravissimâ causâ difficilem se praebet, ad id strictâ impellitur obligatione illâ, quae S. huic Sedi incumbit, ne in destructionem potius, quam in aedificationem, apostolica cedat auctoritas et indulgentia. Ita enim accideret, si facilitas dispensandi leve esse primi affinitatis gradus vinculum demonstraret, et, scandalosis huiusmodi coniunctionibus multiplicatis, machinationibus in coniugum vitas aliisque criminibus fraenum facile laxaretur. Uno verbo, Apostolicae huius Sedis oeconomia haec est, ut, civili nexu constricto, necessitati invita subveniat, re vero integrå abusui periculi pleno voluntarie nolit cooperare.

§ 2. Probe autem cognoscimus, permultos adesse qui contemptâ auctoritate ecclesiasticâ ac spe freti eam flectendi ad dispensationem elargiendam, facili negotio a gubernio impetrant veniam, cum consanguineis et affinibus civiliter contrahendi, atque ita diu in incestuoso scandalique pleno concubinatu vivunt. Atque hoc quidem

(1) Ex Roskovany. De matrimonio in Ecclesia catholica potestati ecclesiasticae subiecto. Coll. cum Reg. Literar. Latinar. in Arch. Vatic. existent.

gravissime nos angit; videmus enim a perversis huiusmodi ecclesiae filiis qui ad eius leges infringendas paratum animum afferunt, parum aut nihil utilitatis expectari posse. Iudicamus tamen, indulgentiâ nostrâ ulterius protractâ, meliores fructus et familiarum catholicarum conservationem polliceri nobis non posse; quandoquidem, qui magnum matrimonii sacramentum tam pravo animo ac voluntate suscipiunt, fructus benedictionis difficile admodum producturos. Haec ad tuas literas rescribimus, et cum paternâ praecipuâ caritate apostolicam tibi ac fidelibus curae tuae concreditis benedictionem impertimur ex corde.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die x1. febr. MDCCCXXIV., pontificatus nostri anno 1.

II.

Ordinatio seminarii Romani, illiusque unio cum collegio Germanico.

LEO PP. XII.

ad futuram rei memoriam.

Prooemium. § 1. Recolentes animo divinum illum effatum Adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea », deque morum emendatione solliciti, nihil, Deo adiuvante, praetermittimus, quod ad rectam adolescentium institutionem pertineat, seduloque curamus, ut honestis artibus aut literis imbuantur, praesertim autem, ut in eorum mentes mature pietas influat. Ac Romanum quidem lycoeum, finitimamque amplissimam domum, olim a felicis recordationis Gregorio XIII. praedecessore nostro fundatam, clericisque regularibus Societatis Iesu attributam, clericis iisdem restituendam decrevimus una cum adnexo templo et proxima sacra aede Caravitica, ut imitati veterum e suo coetu sodalium exempla pergant literis iuventutem instituere, pietatis autem stimulis omnem aetatem, et omne genus hominum incitare. Sed quia Romani nostri seminarii alumni iampridem in aedes Gregoriano lyceo iunctas migrarunt, vetus autem illorum domus alium, nec facile nunc immutandum, conversa in usum fuit; non potuimus non paternas nostras curas in id intendere, ut alumnis illis, praeclaram in spem succrescentibus, et e quibus mini

stros apprime pios, rerumque divinarum peritos, Ecclesia sibi pollicetur, aptum alibi domicilium paremus. Simul ut opportunam in disciplinam tradantur, ac ne reddituum penuria utilitates intercipiat, quas a iuventute expectamus, iuramenti fide divinis misteriis addicta, alia nonnulla statuere ac decernere visum est.

narii clero saeconcedi

§ 2. Motu igitur proprio, certa scientia, Regimen semiplenaque apostolica potestate sancimus at-lari conced que mandamus: 1. Ut seminarii nostri Ro- tur. mani regimen penes saecularem romanum clerum maneat.

minarii in se

II. Ut eius alumni sedem mutent, et in Translatio seaedem collegii olim Germanici transferan- dem collegii tur, ita tamen, ut iis pateant etiam cubi- Germanici. cula, quae rustici operis atrium spectant, pateat solarium, pateantque integri duo superiores ordines cubiculorum, qui sunt in finitima aede Congregationis venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium bono regimini praepositorum, quorumque ordinum alter in ipsa aedificii corona fenestras habet, alter supra coronam attollitur.

III. Ut haec omnis aedificatio pleni, liAedificii proprietas seminaberi, perpetuique iuris seminarii Romani rio conceditur. habeatur, utque aditus obstruatur ad reliquas aedis partes, quibus deinceps Congregatio fruetur.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

chiali.

monio deficiet.

Ius collegio tri- IX. Ut potestas sit in seminario Romano butum creandi doctores in sa sacrae theologiae doctores creandi, eoque cra theologia. honore iuvenes afficiendi, qui consuetum ibi sacrarum disciplinarum cursum confecerint, factoque de eorum eruditione periculo, honore illo digni reperti fuerint. Exemptio se- x. Ut parochorum nemini in seminarium minarii a iurisdictione paro- Romanum ius sit, sed e sacerdotibus qui in seminario procurationem aliquam habent, a Cardinali vicario aliquis eligatur, qui omnia ac singula parochi munera diligenter obeat erga professores disciplinarum, alumnos, convictores, ministros, famulos et alios quoslibet Cardinali vicario vel seminario addictos; dummodo illi in seminario constitutum domicilium habeant, in eoque morentur.

[blocks in formation]

(1) Ex Reg. dei Brevi vol. III., p. 255.

Quum per obitum Rmi D. Ioannis Petri Dolci Maronitarum Patriarchatus Antiochenus vacasset, Episcopi eiusdem nationis die xxv. maii a. MDCCCXXIII. in monasterio Canubinensi S. Mariae congregati elegerunt in novum Patriarcham Rmum D. Iosephum Habaisci Episcopum Tripolis.

Postea tum ab electo Patriarchâ Iosepho, tum ab Episcopis electoribus ad felicis recordationis Pium Papam VII., et ad S. Cong. de Prop. Fide per rev. patrem Basilium Dursun oratorem et procuratorem literae missae sunt, quibus S. S. rogabant, ut electum Patriarcham confirmare, eique Pallium de B. Petri corpore sumptum, tradere dignaretur. Aliae praeterea a Rmo D. Aloysio Gandolfi Episcopo Icosiensi et Vicario Apostolico Hierapolitano, nec non ab Episcopo Maronitâ eiusdem civitatis, et a proceribus nationis, atque a generalibus Monachorum Abbatibus in idem argumentum scriptae sunt epistolae, quibus electi Patriarchae Iosephi merita ac virtutes omnium assensu et plausu enunciabantur.

Totius igitur negotii examine, referente R. D. Petro Caprano Archiepiscopo Iconiensi et Secretario

§ 4. Non obstantibus constitutionibus et Derogatio consanctionibus apostolicis, ac legis fundatio- trariorum. nis praedicti seminarii ac collegii etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et con

suetudinibus; privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis superioribus et personis sub quibuscumque tenoribus et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis ac insolitis clausulis, irritantibus et aliis decretis in genere vel in specie, ac aliis in contrarium quomodolibet concessis, approbatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die Ix. aprilis MDCCCXXIV., pontificatus nostri anno 1.

III.

Josephum Petrum Habaisci Ep. Tripolitanum confirmat Patriarcham Anthiochenum Maronitarum etsi quadraginta annis minor sit, et ex tribus suffragiorum partibus non adamussim duae in eius electionem convenerint, eumque absolvit a vinculo Ecclesiae Tripolitanae (1).

S. Congregationis de Propagandâ Fide, a Sanctitate Sua ad Emos Patres eiusdem S. Congregationis remisso, in Congregatione generali habitâ die XII. ianuarii MDCCCXXIV. editum est huiusmodi Decretum:

Quum S. Congregationis sententiam SSmo Domino Nostro relatam a R. P. D. Petro Caprano Archiepiscopo Iconiensi in audientiâ habita die xxv. ianuarii currentis anni, Sanctitas Sua in omnibus approbavit, et in Consistorio habito die ш. maii seq. habuit allocutionem:

VENERABILES FRATRES,

Die duodecimâ mensis maii superioris anni mortalis vitae cursum explevit bonae memoriae Ioannes Petrus Dolce Antiochenus Maronitarum Patriarcha. Iustis eidem de more persolutis, convenerunt illius nationis Episcopi ad eligendum Patriarcham, quem in demortui locum sufficerent. Collatis itaque suffragiis, ven. fratrem Iosephum Habaisci Episcopum Tripolitanum tam insigni dignitate ornandum declaraverunt. Huiusmodi electio non Episcopis modo, monachis, et primoribus eiusdem nationis probata, sed communibus etiam totius po

Venerabili fratri losepho Petro Habaisci Episcopo Tripolitano in Patriarcham Antiochenum nationis Syro-Maronitarum,

LEO EPISCOPUS

servus servorum Dei, salutem et apostolicam benedictionem.

Romani Pontificis, quem pastor ille coelestis et Episcopus animarum potestatis plenitudine sibi tradita ecclesiis praetulit universis, sollicitudo requirit, ut circa cuiuslibet ecclesiae statum sic vigilanter excogitet, sicque prospiciat diligenter quod per eius providentiam circumspectam nunc per simplicis provisionis officium quandoque vero per ministerium translationis accommode prout personarum, locorum et temporum qualitas exigit et ecclesiarum utilitas persuadet, ecclesiis singulis Pastor accedat idoneus et Rector providus deputetur, qui populum sibi commissum salubriter dirigat atque informet, ac bona Ecclesiae. sibi tradita non solum gubernet utiliter, sed etiam multimodis efferat incrementis.

§ 1. Sane Patriarchalis Ecclesia Antiochen. nationis Syro-Maronitarum cui bo. me. Ioannes Petrus Dolce ultimus illius Patriarcha dum viveret praesidebat, per obitum dicti loannis Petri qui, extra Romanam Curiam debitum naturae persolvit, pastoris solatio destituta, nos vacatione huiusmodi

puli plausibus generatim excepta est. Iam enim eximiarum virtutum fama, quibus electus Patriarcha eminet, per universam Maronitarum gentem clare percrebuerat.

His permota rationibus, venn. fratrum nostrorum, qui negotiis Propagandae Fidei praesunt, Congregatio nobis supplicandum decrevit, ut memoratam electionem confirmaremus, licet irregularitates aliquas in ipsam irrepsisse contigerit. Harum prima illa est, quod ex tribus suffragiorum partibus, non adamussim duae, ut Libanensis Concilii canones a Benedicto XIV. approbati diserte praescribunt, in electionem consenserint. Electores enim cum decem numero essent, electio non pluribus quam sex suffragiis peracta est. Altera vero, quod ven. frater Iosephus Habaisci quadragesimum aetatis suae annum nondum attigerit, cum idem Concilium Libanense neminem eligi posse in Patriarcham statuerit, qui annum aetatis suae quadragesimum non expleverit.

Nos autem animadvertentes Episcopos ipsos, de quibus sermo est, antequam ad ferenda suffragia accederent, de hoc inter se convenisse, ut si de aliquo in Patriarcham eligendo ageretur, qui episcopali dignitate iam praefulgeret, sex ad eius electionem suffragia satis essent, ven. vero fratrem Iosephum Habaisci Episcopum Tripolitanum aetatis suae defectum copiosâ virtutum et meritorum supellectili compensare; ipsius electionem in Antiochenum Maronitarum Patriarcham nobis confirmandam esse duximus, sanatis auctoritate nostrâ

fide dignis relatibus intellecta ad provisionem eiusdem Patriarchalis Ecclesiae celerem et felicem, ne Ecclesia Patriarchalis huiusmodi longe vacationis exponatur incommodis, paternis et sollicitis studiis intendentes, post deliberationem quam de praeficiendo eidem Patriarchali Ecclesiae personam utilem ac etiam fructuosam cum venn. fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus habuimus diligentem. Demum ad te nuper Episcopum Tripolitan. quem venerabiles etiam fratres nostri Episcopi catholici, et dilecti filii clerus nationis Syro-Maronitarum ad praefatam Patriarchalem Ecclesiam pro eorum Patriarcha elegerunt seu postularunt, consideratis grandium virtutum meritis quibus personam tuam illarum largitor altissimus multipliciter insignivit; et attendentes quod tu qui Ecclesiae Tripolitan. hactenus laudabiliter praefuisti, munus Consecrationis suscepisti, solemniter celebrasti, ordinationes habuisti, Sacramentum Confirmationis administrasti, et ita bene te gessisti, dictam Patriarchalem Ecclesiam scies, voles et poteris auctore Domino salubriter regere et feliciter gubernare, direximus oculos nostrae mentis. Intendentes igitur tam dictae Ecclesiae Patriarchali nationis Syro-Maronitarum quam eius gregi dominico salubriter providere, teque a quibusvis suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis a iure vel ab homine quavis oc

irregularitatibus, quae huiusmodi electionem reddere irritam possent.

Atque ut novo Patriarchae luculentius paternae caritatis nostrae testimonium praebeamus, eum sacro Pallio de corpore Divi Petri sumpto decorare, ut postulat, constituimus, atque hoc pastoralis officii plenitudinis insigne ipsi mittere per dilectum filium Basilium Dursun Ordinis Antoniani congregationis Montis Libani Abbatem, et eiusdem Patriarchae in Urbe procuratorem. Omnibus insuper privilegiis novum Patriarcham ditabimus, quibus eius praedecessores ornari a Sede Apostolicâ consueverunt. Hoc pacto rem ipsi gratam et inclytae Maronitarum nationi, quam eadem Sedes Apostolica singulari studio libens meritoque prosequuta semper est ac prosequitur, acceptissimam faciemus.

Quid vobis videtur?

Auctoritate omnipotentis Dei, SS. Apostolorum Petri et Pauli ac nostrâ confirmamus et approbamus electionem a venn. fratribus Episcopis SyroMaronitis factam de personâ ven. fratris Iosephi Habaisci Patriarchae, quem absolvimus a vinculo quo tenetur Ecclesiae Tripolitanae, ac transferimus ad Patriarchalem Ecclesiam Antiochenam Syro-Maronitarum, praeficientes eum in Patriarcham et Pastorem eiusdem nationis, prout in decreto et schedula Consistorialibus exprimitur, contrariis quibuscumque non obstantibus.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

« ÖncekiDevam »