Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Derogatio contrariorum.

Fides habenda transumptis.

Sanctio poenalis.

pugnari aut alias infringi, suspendi, restringi, limitari vel in controversiam vocari umquam posse, sed tamquam ex pontificiae providentiae officio certa scientia et potestatis plenitudine nostris factas et emanatas omnimoda firmitate perpetuo validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac ab omnibus ad quos spectat et spectabit quomodolibet in futurum, inviolabiliter observari debere, ac si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum et inane decernimus.

§ 11. Non obstantibus, quatenus opus sit, quibuslibet apostolicis ac in provincialibus et universalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus; quibus omnibus et singulis. eorum tenores pro expressis habentes, ad praemissorum effectum latissime et plenis sime, ac specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

§ 12. Volumus autem ut harum literarum nostrarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides ubique adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel

ostensae.

§ 13. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostri statuti, restitutionis, electionis, absolutionis, translationis, deputationis, facultatis, indulti, mandati, decreti, derogationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se noverit incur

surum.

Datum Romae, apud S. Petrum, anno Incarnationis dominicae millesimo octingentesimo vigesimo quarto, decimo octavo kalendas septembris, pontificatus nostri anno primo.

VI.

Status Missisipensis ab Archiepiscopo Baltimorae ob distantiam dimissi regimen Episcopo Novae Aureliae veluti Vicario Apostolico committit.

Venerabili fratri Ludovico Gulielmo Neo-Aurelianensi Episcopo,

LEO PP. XII.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Cum ven. frater Ambrosius Marechal Archiepiscopus Baltimorensis, cuius iurisdictioni dioecesanae status Mississipensis in Foederatâ Americâ subiectus erat, ob nimiam a dioecesi suâ distantiam sponte se a iurisdictione in eumdem abdicaverit, nos, dimissione eiusdem Baltimorensis Archiepiscopi acceptatâ, necessitati fidelium eiusdem status consulere volentes, donec, factâ divisione Luisianae in duos Episcopatus, illud regimen uniatur Episcopo viciniori, ac de tuà probitate, integritate, doctrinâ, atque prudentiâ plurimum in Domino confisi, teque a quibusvis excommunicationis, etc. censentes, de venn. fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium negociis de Propaganda Fide praepositorum consilio, fraternitati tuae regimen eiusdem status sub titulo Vicarii Apostolici ad nostrum et Sedis Apostolicae beneplacitum committimus cum solitis facultatibus, salvâ tamen semper in praemissis auctoritate Congregationis eorumdem Cardinalium.

§ 2. Mandantes propterea omnibus et singulis, ad quos pertinet, ut te ad demandatum tibi per praesentes Vicarii Apostolici officium illiusque liberum exercitium iuxta tenorem praesentium recipiant et admittant, tibique in omnibus ad idem officium pertinentibus faveant, pareant, et assistant, tuaque salubria monita et mandata humiliter suscipiant et efficaciter adimplere curent, alioquin sententiam sive poenam, quam rite tuleris in rebelles, ratam habebimus et faciemus auctore Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.

§ 3. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, nec non dicti status etiam iuramento, confirmatione apostolicâ, vel quavis firmitate aliâ roboratis statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis, quibus omnibus et singulis illorum tenores pro plene et sufficienter expressis ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in

[blocks in formation]

§ 1. Quo graviora mala Christi Dei et mente XII. da servatoris nostri gregi imminent, eo matione eiusdem iorem sollicitudinem in iis arcendis adhiiniquae socie- bere debent Romani Pontifices, quibus in

tae pro damna

tatis.

beato Petro Apostolorum Principe illius pascendi et regendi potestas et cura commissa est. Pertinet enim ad eos, quippe qui in suprema Ecclesiae specula positi sint, longius prospicere insidias, quas christiani nominis hostes moliuntur ad Christi Ecclesiam (quod tamen nunquam assequentur) exterminandam, easque tum fidelibus indicare et aperire, ut ab iis caveant, tum auctoritate sua avertere et amoliri. Gravissimum hoc munus sibi impositum intelligentes Romani Pontifices praedecessores nostri vigilias boni pastoris perpetuo vigilarunt, et adhortationibus, doctrinis, decretis, ipsaque anima data pro ovibus suis sectas extremum ecclesiae exitium minitantes prohibendas et penitus delendas curarunt. Nec ex annalium ecclesiasticorum vetustate tantum erui potest pontificiae huius sollicitudinis memoria. Quae nostra et patrum nostrorum aetate gesta sunt a Romanis Pontificibus, ut clandestinis hominum adversus Christum malignantium sectis se obiicerent, id perspicue evincunt. Ubi enim Clemens XII. praedecessor noster vidit in dies invalescere, novamque firmitatem ac

(1) Vide infra Gregorium XVI., Pium IX., Leonein XIII.

quirere sectam de' Liberi Muratori sive des Francs Maçons, sive aliter appellatam, quam non modo suspectam, verum etiam omnino catholicae Ecclesiae inimicam multis argumentis certo noverat, eam damnavit luculenta constitutione cui initium In eminenti edita quarto kalendas maias anno millesimo septingentesimo trigesimo octavo, cuius tenor is est, qui subiicitur:

Clemens Episcopus

servus servorum Dei, Universis Christifidelibus

salutem et apostolicam benedictionem.

literarum.

ctum XIV. societatem dammemo

ratur.

In eminenti apostolatus specula etc. (2). Tenor harum Datum Romae apud S. Mariam Maiorem, anno incarnationis dominicae millesimo septingentesimo trigesimo octavo, quarto kalendas maii, pontificatus nostri anno octavo. § 2. Haec tamen recolendae memoriae Etiam BenediBenedicto XIV. itidem praedecessori nostro satis non fuerunt. Percrebuerat enim ser- nasse monibus permultorum latam in Clementis dudum mortui literis excommunicationis poenam iam evanuisse, quod Benedictus eas literas diserte non confirmasset. Erat profecto absurdum contendere superiorum pontificum leges obsolescere, nisi a successoribus expresse approbentur, et praeterea manifeste patebat a Benedicto saepius Clementis constitutionem ratam habitam fuisse. Attamen hanc etiam cavillationem de sectariorum manibus extorquendam iudicavit Benedictus edita nova constitutione, cuius initium Providas, decimo quinto kalendas aprilis anno millesimo septingentesimo quinquagesimo primo, qua Clementis constitutionem totidem verbis relatam in forma, ut aiunt, specifica, quae omnium amplissima et efficacissima habetur, confirmavit. Talis vero est Benedicti constitutio :

[blocks in formation]

Decr. in praedecess. consti

tioni mandata

mentatur, no

rat.

§ 3. Utinam qui rerum tunc potiebantutionibus non tur, tanti haec decreta fecissent, quanti fuisse execu- tum ecclesiae tum reipublicae salus postuPontifex la- labat! Utinam sibi persuasissent in Romavamque dam- nis Pontificibus beati Petri successoribus nationem sectae decretam a non modo Ecclesiae universae pastores et Pio VII. memo- magistros, sed etiam strenuos eorum dignitatis defensores, et diligentissimos periculorum, quae imminent, indices suspicere se debere! Utinam potestate illa sua usi essent ad sectas convellendas, quarum pestifera consilia iis a Sede Apostolica fuerant patefacta, iam ab eo tempore rem plane confecissent! At cum, sive sectariorum fraude res suas callide occultantium, sive imprudentibus nonnullorum suasionibus, causam hanc negligendam vel saltem levissime tractandam iudicaverint, ex veteribus illis Massonicis sectis, quae nunquam friguerunt, aliae complures exortae sunt multo illis deteriores et audaciores. Has omnes veluti sinu suo complecti visa est Carbonariorum secta, quae caeterarum princeps in Italia aliisque nonnullis in regionibus habebatur, et in varios veluti ramos divisa nomine tenus diversos, acerrime catholicam religionem et supremam quamque civilem legitimam potestatem impugnandam suscepit. Qua calamitate ut Italiam aliasque regiones, imo et ipsam pontificiam ditionem (in quam, impedito tantisper pontificio regimine, illa irrepserat una cum exteris hominibus eius invasoribus) liberaret felicis recordationis Pius septimus, cui nos suffecti sumus, Carbonariorum sectam, quocumque tandem nomine pro locorum, idiomatum et hominum diversitate appellaretur, gravissimis poenis damnavit, edita idibus septembris anno millesimo octingentesimo vigesimo primo constitutione, cuius initium Ecclesiam a Iesu Christo, huius etiam exemplum nostris hisce literis inserendum esse censuimus, quod est eiusmodi:

[blocks in formation]

§ 4. Non multo post editam hanc a Pio VII. constitutionem ad supremam beati Petri cathedram nullis nostris meritis evecti nos fuimus; et continuo omnem nostram operam convertimus ad detegendum, quis esset clandestinarum sectarum status, quis numerus, quae potentia. Haec inquirentes facile intelleximus crevisse illarum insolentiam praecipue ob earum multitudinem novis sectis auctam. Ex quibus ea praesertim memoranda est quae Universitaria dicitur, quod sedem et domicilium in pluribus studiorum universitatibus habeat, in quibus iuvenes a nonnullis magistris, qui eos non docere, sed pervertere, student, eiusdem mysteriis, quae iniquitatis mysteria verissime appellari debent, initiantur, et ad omne scelus informantur.

Ratio novae constitutionis.

§ 5. Inde vero existit, quod tanto etiam Idem ut supra. post tempore, quo primum perduellionis faces in Europa a sectis clandestinis per consectaneos suos inflammatae et elatae sunt, et post reportatas a potentissimis Europae principibus praeclarissimas victorias, quibus illae comprimendae sperabantur, nondum tamen nefarii earum conatus finem habuerunt. In illis enim ipsis regionibus, in quibus pristinae tempestates conquievisse videntur, qui metus est novarum turbarum et seditionum, quas illae sectae perpetuo moliuntur? Quae impiarum formido sicarum, quas in eorum corporibus clam defigunt quos ad mortem designarunt? Quot et quam gravia non raro decernere vel inviti coguntur, qui iisdem cum potestate praesunt, ut publicam tranquillitatem tueantur?

§ 6. Inde etiam existunt acerbissimae ca- Idem ut supra. lamitates, quibus ecclesia fere ubique vexatur, et quas sine dolore, imo sine moerore, commemorare non possumus. Impugnantur impudentissime sanctissima eius dogmata et praecepta; eius dignitas extenuatur; et pax illa et felicitas, qua suo quodam iure frui deberet, non perturbatur modo, sed omnino evertitur.

§ 7. Nec putandum est, omnia haec ma- Idem ut supra. la, aliaque, quae praetermissa a nobis sunt, clandestinis his sectis perperam et per calumniam adscribi. Libri, quos de religione. et republica scribere non dubitarunt, qui his sectis nomen dederunt, quibus dominationem spernunt, maiestatem blasphemant, Christum autem vel scandalum vel stultitiam dictitant; imo non raro nullum

[blocks in formation]

tatum.

Poenae indictae eis qui oc

sectas condemnare, atque ita quidem ut nulla ex iis iactare possit se apostolica sententia nostra non comprehendi, atque hoc praetextu homines incautos et minus acutos in errorem inducat. Itaque de consilio venerabilium fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, et etiam motu proprio et certa scientia ac matura deliberatione nostris societates occultas omnes tam quae nunc sunt, tam quae fortasse deinceps erumpent, et quae ea sibi adversus Ecclesiam et supremas civiles potestates proponunt, quae superius commemoravimus, quocumque tandem nomine appellentur, nos perpetuo prohibemus sub eisdem poenis, quae continentur in praedecessorum nostrorum literis in hac nostra constitutione iam allatis, quas expresse confir

mamus.

§ 9. Quocirca omnibus et singulis chricultas societa- stifidelibus cuiuscumque status, gradus, contes, vel directe, ditionis, ordinis, dignitatis ac praeeminenvent, inducunt, tiae, sive laicis, sive clericis, tam saeculaet provocant.

vel indirecte fo

ribus, quam regularibus, etiam specifica et individua mentione et expressione dignis districte et in virtute sanctae obedientiae praecipimus, ne quis sub quovis praetextu aut quaesito colore audeat vel praesumat praedictas societates, quocumque nomine appellentur, inire vel propagare, confovere ac in suis aedibus seu domibus vel alibi receptare atque occultare, illis et cuicumque earumdem gradui adscribi, aggregari, aut interesse, vel potestatem seu commoditatem facere ut alicubi convocentur, iisdem aliquid ministrare seu alias consilium, auxilium, vel favorem palam aut in occulto, directe aut indirecte, per se vel per alios quoquomodo praestare, nec non alios hortari, inducere, provocare ac suadere, ut huiusmodi societatibus aut cuicumque earumdem gradui adscribantur, annumerentur aut intersint, vel ipsas quomodolibet iuvent ac foveant, sed omnino ab iisdem

societatibus, earum coetibus, conventibus, aggregationibus, seu conventiculis prorsus abstinere se debeat sub poena excommunicationis per omnes ut supra contrafacientes eo ipso absque ulla declaratione incurrenda, a qua nemo per quemquam, nisi per nos seu Romanum Pontificem pro tempore existentem, praeterquam in articulo mortis constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere.

Onus denun

Damnatio iuramenti adhi

beri soliti suis

in conventicu

is.

§ 10. Praecipimus praeterea omnibus sub eadem excommunicationis poena nobis et ciandi socios. Romanis Pontificibus successoribus nostris reservata, ut teneantur denunciare Episcopis vel caeteris ad quos spectat, eos omnes, quos noverint his societatibus nomen dedisse, vel aliquo ex iis criminibus, quae modo commemorata sunt, se inquinasse. § 11. Praecipue vero iusiurandum illud impium plane ac scelestum, quo se obstringunt, qui in has sectas cooptantur nemini patefacturos quae ad illas sectas pertinent, et morte mulctaturos eos omnes sodales, qui ea superioribus sive ecclesiasticis sive laicis patefaciunt, omnino damnamus et plane irritum declaramus. Quid enim? Nonne nefas est iusiurandum quod in iustitia pronunciandum est, veluti vinculum habere, quo quis se ad iniustam caedem obliget, et ad eorum contemnendam auctoritatem, qui cum vel Ecclesiam, vel legitimam civilem societatem moderantur, ius habent ea cognoscendi, quibus illarum salus continetur? Nonne iniquissimum et indignissimum est Deum ipsum veluti scelerum testem et fideiussorem appellare? Rectissime patres Concilii Lateranensis III. inquiunt can. 3. «Non enim dicenda sunt iuramenta, sed potius periuria, quae contra utilitatem ecclesiasticam, et sanctissimorum patrum veniunt instituta». Et intoleranda est eorum ex his hominibus impudentia, sive amentia, qui cum non modo in corde suo, sed etiam palam, et in publicis scriptis dicant non est Deus, audeant tamen iusiurandum exigere ab iis omnibus, quos suas in sectas deligunt.

§ 12. Haec a nobis constituta sunt ad furiosas et scelestas has omnes sectas comprimendas et damnandas. Nunc vero vestram, venerabiles fratres catholici Patriarchae, Primates, Archiepiscopi et Episcopi, operam non postulamus modo, sed etiam flagitamus. Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Invadent quidem lupi rapaces in vos non parcentes gregi:

Monitum speciale ad Ordinarios, aliosque superiores.

sed nolite metuere, nec facite animam vestram pretiosiorem quam vos. Illud tenete a vobis maxima ex parte pendere hominum vobis commissorum in religione, et recte factis constantiam. Quamvis enim iis vivamus diebus qui mali sunt, eoque tempore, quo plures non sustinent sanam doctrinam, perdurat tamen permultorum fidelium in pastores suos observantia, quos iure suspiciunt veluti Christi ministros et dispensatores mysteriorum eius. Utimini igitur in ovium vestrarum commodum hac auctoritate, quam in earum animis immortali Dei beneficio retinetis. Cognoscant per vos sectariorum dolos, et quanta diligentia eos eorumque consuetudinem cavere debeant. Horreant vobis auctoribus et magistris pravam eorum doctrinam, qui sanctissima religionis nostrae mysteria, et purissima Christi praecepta irrident, omnemque legitimam potestatem impugnant. Ac, ut vos verbis alloquamur praedecessoris nostri Clementis XII. in sua epistola encyclica ad Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos universos Ecclesiae Catholicae diei decimae quartae septembris anni millesimi septingentesimi quinquagesimi octavi, Repleti simus, obsecro, fortitudine spiritus Domini, iudicio et virtute, ne tamquam canes muti non valentes latrare greges nostros patiamur fieri in rapinam, et oves nostras in devorationem omnium bestiarum agri. Neque nos quidquam deterreat, quominus pro Dei gloria et salute animarum ad omnes dimicationes nosmetipsos obiiciamus. Recogitemus eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem. Quod si nequissimorum timeamus audaciam, actum est de episcopatus vigore; et de Ecclesiae gubernandae sublimi ac divina potestate: nec christiani ultra aut durare aut esse iam possumus, si ad hoc ventum est, ut perditorum minas aut insidias pertimescamus ». Auxilium a ca- § 13. Summo etiam studio vestrum flatholicis principibus praeben- gitamus praesidium, carissimi in Christo dum pro extir- filii nostri catholici principes, quos singulari et prorsus paterno amore diligimus. Revocamus propterea vobis in memoriam verba, quibus Leo Magnus, cuius in dignitate successores, et nominis licet indigni haeredes sumus, ad Leonem imperatorem scribens usus est: « Debes incunctanter advertere regiam potestatem tibi non solum ad mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae praesidium esse collatam, ut ausus nefarios comprimendo, quae sunt bona sta

patione secta

rum.

tuta defendas, et veram pacem his, quae sunt turbata, restituas ». Quamquam in eo discrimine res hoc tempore versetur, ut non modo ad catholicam religionem defendendam, sed ad tuendam etiam vestram, et populorum vestro imperio subiectorum incolumitatem, sectae illae a vobis coercendae sint. Religionis enim causa hoc praesertim tempore, cum societatis salute ita coniuncta est, ut nullo quidem modo altera ab altera dividi possit. Nam, qui sectas illas sequuntur, non minus religionis, quam vestrae potestatis sunt hostes. Utramque aggrediuntur, utramque penitus labefactare moliuntur. Neque certe paterentur, si possent, aut religionem aut regiam ullam potestatem superesse.

ctariorum com

§ 14. Ac tanta est hominum callidissi- De malitia semorum astutia, ut cum maxime videntur pescenda. vestrae potestatis amplificationi studere, tum eius eversionem praecipue spectent. Docent illi quidem permulta, ut suadeant nostram et Episcoporum potestatem ab iis, qui rerum potiuntur, imminuendam et debilitandam esse, et ad eos plura transferenda iura, tum ex iis, quae propria sunt apostolicae huius cathedrae et Ecclesiae principalis, tum ex iis, quae ad Episcopos pertinent, qui in nostrae sollicitudinis partem sunt vocati. Verum haec illi non modo ex teterrimo quo inflammantur in religionem odio, sed eo etiam consilio docent, quod sperent fore ut gentes, quae vestro imperio subiiciuntur, si forte perspiciant everti terminos quos de rebus sacris Christus et Ecclesia ab eo instituta constituerunt, facile hoc exemplo adducantur ad politici etiam regiminis formam immutandam et destruendam.

universos ca

cta.

§ 15. Vos etiam omnes, o dilecti filii, Deprecatio ad qui catholicam religionem profitemini, pe- tholicos porreculiari oratione et hortationibus nostris respicimus. Homines, qui ponunt lucem tenebras, et tenebras lucem, omnino evitate. Quae enim veri nominis utilitas exoriri vobis poterit ex coniunctione cum hominibus qui nullam Dei, nullam sublimiorum quarumque potestatum rationem habendam putant, qui per insidias et clancularios conventus bellum illis afferre conantur, quique etsi in foro et ubique clament se publici Ecclesiae et societatis boni amantissimos esse, tamen universis suis gestis iam declararunt omnia perturbare, omnia evertere velle? Sunt ii quidem iis hominibus similes, quibus nec hospitium dandum, nec dicendum ave iubet Ioannes in secunda sua

« ÖncekiDevam »