Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Clausulae salutares et irritantes.

epistola cap. 10, et quos primogenitos diaboli appellare maiores nostri non dubitarunt. Cavete igitur ab eorum blanditiis et mellitis sermonibus, quibus vobis suadebunt, ut nomen illis sectis detis, quibus ipsi adscripti sunt. Pro certo habete neminem earum participem sectarum esse posse, quin gravissimi flagitii reus sit; eorumque verba ab auribus vestris repellite, qui, ut vestrae in gradus suarum sectarum inferiores cooptationi assentiamini, vehementer affirmant, nihil in gradibus illis admitti, quod rationi, nihil quod religioni adversetur, imo nihil vel praedicari, vel perfici, quod non sanctum, quod non rectum, quod non incontaminatum sit. Etenim iusiurandum illud nefarium, quod iam memoratum est, quodque in illa etiam inferiori cooptatione iurare debet, satis per se est, ut intelligatis nefas etiam esse levioribus illis gradibus adscribi, atque in iis versari. Deinde quamvis quae graviora et scelestiora sunt, iis mandari non soleant, qui superiores gradus assequuti non sunt, perspicue tamen patet perniciosissimarum harum societatum vim et audaciam ex omnium qui iis nomen dederunt, consensione et multitudine coalescere. Itaque ii etiam, qui inferiores illos gradus non sunt praetergressi, scelerum illorum participes haberi debent. Et in eos cadit illud Apostoli ad Rom. cap. 1. « qui talia agunt, digni sunt morte, et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. >>

§ 16. Postremo eos, qui cum iam essent illuminati, et gustavissent donum coeleste, et participes facti essent Spiritus Sancti, deinde tamen miserrime prolapsi sunt, et sectas illas sequuntur, sive in inferioribus, sive in superioribus earum gradibus versentur, peramanter ad nos vocamus. Eius enim vice fungentes, qui professus est, non venisse se vocare iustos, sed peccatores, et se pastori aequiparavit, qui, relicto reliquo grege, sollicite ovem quaerit, quam perdidit, eos hortamur et obsecramus, ut ad Christum revertantur. Quamvis enim maximo se polluerint crimine, non debent tamen de Dei et Iesu Christi filii eius misericordia et clementia desperare. Recipiant igitur sese tandem aliquando, et iterum ad Iesum Christum pro iis etiam passum confugiant, qui eorum resipiscentiam non modo non despiciet, sed imo ad instar amantissimi patris, qui filios prodigos iamdudum expectat, libentissime accipiet. Nos vero ut

lur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. IV.

quantum in nobis est eos excitemus, et faciliorem is sternamus viam ad poenitentiam, suspendimus ad integrum anni spatium post publicatas nostras has apostolicas literas in regione, in qua morantur, tum obligationem denunciandi suos in sectis illis socios, tum etiam reservationem censurarum, in quas sectis illis nomen dantes inciderunt, eosque, etiam non denunciatis complicibus, absolvi ab iis censuris posse declaramus a quocumque confessario, modo sit ex eorum numero qui a locorum in quibus degunt Ordinariis approbati sunt. Quam etiam facilitatem in eos, qui forte in urbe morentur, adhibendam constituimus. Quod si quispiam ex iis, quos nunc alloquimur, ita pertinax sit (quod Deus misericordiarum pater avertat), ut committat, illud temporis spatium quod designavimus, labi, quin sectas illas deserat et vero resipiscat, eo elapso continuo et obligatio denunciandi complices, et censurarum reservatio in eum reviviscet; nec absolutionem deinceps impetrare poterit, nisi denunciatis antea complicibus, vel saltem iuramento emisso de iis quamprimum denunciandis, nec ab alio poterit iis censuris solvi, quam a nobis vel a nostris successoribus, aut ab iis, qui a Sede Apostolica ab iisdem absolvendi impetraverint facultatem.

§ 17. Volumus autem quod praesentium Fides habenda transumptis. nostrarum literarum transumptis etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem fides prorsus adhibeatur, quae ipsis originalibus. literis adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

§ 18. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae declarationis, damnationis, confirmationis, innovationis, mandati, prohibitionis, invocationis, requisitionis, decreti, et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum anno Incarnationis dominicae millesimo octingentesimo vigesimo quinto, tertio idus martii, pontificatus nostri anno secundo.

VIII.

A Rege Saxoniae petit, ut ducem Vinariensem inducat ad irritandam legem

83

Sanctio poenalis.

qua confessariis praecipitur ut denuncient ea, quae in rei vel publicae vel privatae damnum attentari sacramentali confessione resciverint (1).

Carissimo in Christo filio nostro Friderico Augusto Saxoniae Regi illustri, LEO PP. XII.

Carissime in Christo fili, salutem et apostolicam benedictionem.

Eximius ille, qui in te semper emicuit, catholicae religionis amor, firmumque tuum eiusdem sartae tectae servandae propositum, singularis denique benevolentia, qua nos, carissime in Christo fili noster, prosequeris, faciunt ut gravi solicitudine pressi ad regiam maiestatem tuam confugiamus, operamque in momentoso negotio ad religionem pertinente tuam enixe imploramus. Tibi, ut putamus, haud ignota est lex die VII. octobris anni MDCCCXXIII. in magno Vinariensi ducatu lata, quae simul ac prodiit magnae illis catholicis offensioni fuit, quod ipsam catholicae doctrinae quibusdam in capitibus repugnantem deprehenderunt. Inter catholicae enim doctrinae dogmata numerandum est, sacramentalis confessionis sigillum nullâ generatim causâ quamvis urgentissimâ violandum, quod non naturali dumtaxat et ecclesiastico, sed divino quoque iure praescribitur. Deus enim sacramentalis confessionis institutor est, quam omnes omnino refugerent, si peccata sua revelari quandoque posse vel minimum dubitarent. Hinc factum est, ut sacros confessionis ministros, quos nullum tormentorum genus, ne comminatae quidem mortis periculum, ab occultandis poenitentium culpis deterruit, inter Martyres suos Ecclesia catholica veneretur.

Nihilo tamen minus Vinariensi, de qua scribimus, lege sacerdotibus indicitur, ut denuntient quidquid in rei vel publicae vel privatae damnum attentari sacramentali confessione resciverint, ut delicta anteverti, funestique delictorum, quae iam patrata fuerint, effectus averruncari hoc modo possint. Ad huiusmodi legis promulgationem catholici omnes ingemuerunt. Vicariatus autem Fuldensis sibi non tacendum ratus eâdem de lege, cum iis, ad quos pertinet, catholicum dogma invocans expostulavit,

[merged small][ocr errors]

argumentaque subiecit, quibus sacraméntalis sigilli infractio naturali divinoque iure vetita ostenditur.

Horum tamen argumentorum nullâ ratione habitâ responsum Vicariatui fuit, frustra eum de abrogandâ lege laborare, cuius ne minimus quidem apex ullo esset tempore periturus. Vicariatus Fuldensis hoc se responso exanimari minime passus est. Expostulationes itaque argumentaque sua iterans, catholicam de infrangili sacrarum confessionum secreto doctrinam strenue tueri non destitit. In hoc gravissimi, ut vides, negotii statu, non tam Vicariatui Fuldensi quam catholicae religioni in discrimen adductae cum nos adesse debeamus, ad te, carissime in Christo fili, preces nostras convertimus, ut, qua es apud regiae familiae tuae principes auctoritate et gratiâ, magno duci Vinariensi ad irritandam, de qua agitur, legem auctor esse velis.

Id si facias, magnam a catholicis laudem et, quod maximum est, a Deo mercedem consequeris: nostrae autem erga te caritatis vincula ita obstringes, ut nihil te carius futurum nobis sit. Age ergo, carissime in Christo fili noster, citam operi manum admove, religiosae causae advocatus esto, haerentem cordi nostro spinam penitus erue. Nos interim assidue Deo supplicabimus, ut optatum studiis in hanc rem tuis exitum praebeat omnique felicitatis genere compleat regiam maiestatem tuam, cui benedictionem apostolicam tantorum bonorum auspicem, et cum praestantissimâ regina coniuge universâque domo tuâ communicandam, amantissime impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die vI. iulii MDCCCXXV., pontificatus nostri anno II.

IX.

Gratulatur de felici Ecclesiae Quebecensis statu sibi ab Episcopo relato, ac de novis ad Ecclesiam accessionibus quae in dies fiunt, ac Episcopum cum populo confirmat in unitate et in adhaesione quam Sedi Apostolicae profitetur (2).

(2) Ex Reg. Epist. Latin.

Venerabili fratri losepho Octavio Episcopo Quebecensi,

LEO PP. XII.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

Nihil optatius accidere nobis potest in nostrâ hac sollicitudine omnium ecclesiarum, quam laetos de statu earum nuntios audire. Quo vero illae longiore a nobis terrarum ac maris disiunctae sunt intervallo, eo maiore perfruimur laetitia voluptatis agnoscentes exitu confirmatum quod scriptum est de Christo: dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. Quare grati maiorem in modum sumus fraternitati tuae, cuius diligentiâ cognovimus, quantae in ultimis istis regionibus accessiones factae sint et in dies fiant regno Christi. Gratulamur vero tibi ex animo tam uberes fructus curarum tuarum pastoralium, teque et adiutores tuos etiam atque etiam hortatur in Domino, ut non defatigemini laborantes in evangelio. Quod vero non desint. qui adversentur, id quidem mirum non est: omnes enim qui pie volunt vivere in Christo lesu persecutionem patientur. Illud potius est admirandum quod quae in Ecclesiae perniciem molitur potestas tenebrarum, ea ipsa ad eam serius ocius provehendam et illustrandam conferant.

De reliquo, ven. frater, admoneantur nostro nomine crediti tibi populi ut conversationem inter gentes habeant bonam, ut ex bonis operibus eos considerantes glorificent Deum in eo autem praesertim bona eorum eniteat conversatio, ut soliciti sint servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Praeclarum eiusmodi spiritus praebes testimonium, dum tua et immensae istius multitudinis credentium in Cathedram Petri, hoc est in centrum unitatis, obsequia in sinum te nostrum scribis deponere. Agimus Patri luminum gratias, a quo verae fidei donum in tot hominum millia descendit, atque inde fore sperantes ut crescant in illo per omnia, qui est caput, Christus, tibi, ven. frater, gregique tuo, licet longe dissiti corpore, praesentes tamen spiritu, apostolicam benedictionein peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum, sub an

(1) Ex Reg. Brev. de Prop. Fide, vol. III., pag. 288.

nulo Piscatoris die x. augusti MDCCCXXV., pontificatus nostri anno II.

X.

Statum Mississipensem in Foederata America separat ab archiepiscopatu Baltimorensi et in Vicar. Ap. erigit (1).

Venerabili fratri Ludovico Gulielmo Neo-Aurelianensi Episcopo,

LEO PP. XII.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

Quum venerabilis frater Ambrosius Marachal Archiepiscopus Baltimorensis, cuius iurisdictioni dioecesanae Status Mississipensis in Foederata America subiectus erat, ob nimiam a dioecesi sua distantiam sponte se a iurisdictione in eumdem abdicaverit, nos, dimissione eiusdem Baltimorensis Archiepiscopi acceptata, necessitati fidelium eiusdem status consulere volentes donec, facta divisione Luisianae in duos episcopatus, illud regimen uniatur Episcopo viciniori, ac de tua probitate, integritate, doctrina atque prudentia plurimum in Domino confisi, teque a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis a iure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existis, ad effectum praesentium tantum consequendum, harum serie absolventes et absolutum fore censentes, de venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negociis de Propaganda Fide praepositorum consilio fraternitati tuae regimen eiusdem status sub titulo Vicarii Apostolici ad nostrum et Sedis Apostolicae beneplacitum committimus cum solitis facultatibus, salva tamen semper in praemissis auctoritate Congregationis eorumdem Cardinalium. Mandantes propterea omnibus et singulis ad quos pertinet, ut te ad demandatum tibi per praesentes Vicarii Apostolici officium illiusque liberum exercitium iuxta tenorem praesentium recipiant et admittant, tibique in omnibus ad idem officium pertinentibus faveant, pareant et assistant, tuaque salubria monita et mandata humiliter suscipiant,

et efficaciter adimplere curent; alioquin sententiam, sive poenam, quam tuleris in rebelles, ratam habebimus, et faciemus auctore Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Contrariis de- Non obstantibus constitutionibus et orrogat. dinationibus apostolicis, nec non dicti status et iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis: quibus omnibus et singulis illorum tenores pro plene et sufficienter expressis, hic de verbo ad verbum. insertis habentes, illis alias in suo robore. permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XIX. aug. MDCCCXXV., pontificatus nostri anno 11.

XI.

Queritur cum praesulibus Poloniae de iis quae in comitiis Polonis statuta fuerant circa causas matrimoniales per iudices laicos decernendas. Respondet, suppeditari non posse tribunali laico defensorem ecclesiasticum in iisdem causis, nec licere fidelibus a vinculo coniugii per hos iudices solutis ad alias transire nuptias, neque Ecclesiae ministros posse ritus sacros in his nuptiis adhibere (1).

Venerabilibus fratribus Primati, Archiepiscopis et Episcopis regni Poloniae,

LEO PP. XII.

Venerabiles fratres. salutem et apostolicam benedictionem.

Persuasum habentes gentem Polonam pro veteri eius in divinas et ecclesiasticas leges religione ac fide aegerrime tulisse inductum externâ vi morem matrimonii civilis et impiam vinculi, quod Deus coniunxit, dissolvendi lege sancitam libertatem, nunquam profecto induxissemus in ani

(1) Ex Reg. epist. ad principes etc.

mum fieri posse, ut, factâ sibi per clementissimum Imperatorem legum illarum abrogandarum facultate, easdem cum reipsa abrogasset, in causis matrimonialibus vellet a laicis iudicibus iudicari. Quantas nos in angustias ea res adduxerit, explicare satis non possumus. Nam nova ista comitiorum lex, ita uti lata est, quemadmodum recte animadvertitis, canoni XII., sess. 24 Concilii Tridentini apertissime adversatur, nec sane, catholico illaeso dogmate, inficiari quisquam potest, iuris Ecclesiae inviolabilis esse, ut iudices dumtaxat ecclesiastici legitimi sint iudices causarum matrimonialium. Ex alterâ vero parte gravissimum nobis accidit, Imperatori de catholicâ in regno isto religione adeo benemerito, a quo in tantâ ceterarum quoque rerum ecclesiasticarum perturbatione, multa etiam in posterum expectamus in catholicos beneficia, id negare, quod optare se significat ad maius ex parte nationis malum evitandum. At cum nostri officii sit, rogantibus vobis sententiam nostram aperire, respondemus, non licere salvà fide orthodoxâ defensorem ecclesiasticum in causis matrimonialibus tribunali iudicum ita constituto, quemadmodum in comitiis decretum est, subministrare, neque licere fidelibus coniugibus, perinde ac si essent iudicum illorum sententiâ soluti, ad alias nuptias transire, neque ministris Ecclesiae nuptiis huiusmodi sacros ritus adhibere: ceterum sperare nos, fore ut aliquid proponatur consilii, quo res ita componantur, ut et sua iura constent Ecclesiae, et ratio, si qua eâ in re haberi possit, sententiae comitiorum habeatur.

Ceterum, venn. fratres, summis prosequimur laudibus zelum vestrum, qui ne tantum vulnus infligeretur Ecclesiae, quoad per vos fieri potuit, obstitistis, minime dubitantes, quin eadem semper constantia bonum certamen fidei sitis certaturi. Magna vero spes nobis affulget a sapientiâ ac benignitate augustissimi Imperatoris, qui cum optaverit feliciorem exitum comitiorum, hoc est suae ipsius voluntati consentaneum, qui caverat, ne ii, quibus demandatum erat ut codicem pro regno Poloniae conficerent, aliquid praesumerent contra dogmata disciplinamque Ecclesiae catholicae adiicere; eaque tamen sancità lege, cum dixerit velle se de hoc negotio nobiscum agere, dubitare quidem non possumus, quin summum Ecclesiae catholicae Pastorem ac

Magistrum de Ecclesiae einsdem iuribus legibusque loquentem sit aequis auribus auditurus. Interim toto animo commendamus vos Deo et verbo gratiae ipsius, ut vos caelesti lumine dirigat ac virtute confirmet, idemque ut pro nobis faciatis etiam atque etiam rogantes, apostolicam benedictionem vobis, venn. fratres, gregibusque vestris peramanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXIV. dec. MDCCCXXV., pontificatus nostri anno III.

XII.

Confirmat constitutiones

ubi adhuc extant, exciperentur. Ad supremum itaque potestatis fastigium ex aeternae mentis inaccesso consilio immerentes evecti, nulli pepercimus curae, nulli labori, ut vetera omnia huius urbis collegia, plurimorum Pontificum amplissimorumque virorum cura saluberrime condita, ob acerbissimas tempestates diu interclusa rursus instaurarentur. Cuius porro voti compotes, ea qua vellemus alacritate fieri nullo pacto potuimus, quippe quod rationum momenta expendere, impedimenta exorbere, omniaque, ut opus ad exitum perduceretur, comparare haud parvi momenti res erat. Interea vero, dum huiusmodi consilia capienda tota mente complectebamur, dilectus filius presbyter Michael Blake Dublinensis Episcopi vicarius generalis, sacrorumque Hiberniae Antistitum negotia gerens, supplici libello apud nos institit, se paratum esse annuum vectigal conferre, ut, nobis benigne annuentibus, novum Hiberniae gentis collegium instituatur, in quo non solum adolescentes excipiantur sacro saltem subdiaconatus ordine insigniti, ab Archiepiscopis vel Episcopis mittendi, atque collegii sumptibus omnino alendi, verum etiam alii clerici eorumdem Archiepiscoporum vel Episcoporum rogatu, nullo tamen collegii incommodo sed alieno aere sustentandi, dummodo omnes tum vivendi rationem, tum leges a nobis probandas diligenter servent.

collegii Hibernorum in Urbe instaurandi.

LEO PP. XII.

ad perpetuam rei memoriam.

Collegii Hiber- § 1. Plura inter collegia hac in Urbe contudines memo- stituta, ubi adolescentes diversis orti natio

nensis vicissi

ratur.

nibus tamquam novellae plantationes in hortis conclusis alebantur et succrescebant, ut in tempore possent magno et ornamento et usui esse vineae Domini, illud quidem Hiberniae accenseri meretur apta domo aptisque redditibus apprime munitum. Collegium hoc eo spectabat, ut illius nationis alumni ibidem alerentur, atque ad pietatem ac bonas artes informarentur, quique in clerum cooptati, ac rerum divinarum scientia instructi, patriam redeuntes. catholico Hiberno gregi plane se devoverent, atque egregia Sancti Patricii exempla omni ope atque opera imitanda curarent. Verum ob temporum vicissitudines, e quibus quot quantaque mala in christianam praecipue rempublicam profecta sint meminisse cogitatio reformidat, eius collegii domus alium in usum fuit misere conversa, pars autem bonorum distracta. Quum tamen res praeter omnium expectationem, unius Dei beneficio, novam induissent faciem, congregatio christiano nomini propagando praeposita maiora damna, quae ex eiusdem collegii iactura in dies oriri poterant, praepedire studens, eius patrimonii reliquias in unum collegit; quumque res prospere feliciterque contigisset, annuum redditum scutatorum nummorum sexcentum confecit, cuius praesidio omnem dedit operam, ut sex clerici alumni in Hibernia mittendi in Urbano, ceu dicunt, collegio,

eiusdem colle

§ 2. Nos igitur Hiberniae pastorum pie- Nova dotatio tatem plurimum commendantes, eorumque gii. votis pro virili parte favere cupientes, quum presbyter Michael Blake septem supra decem millia argenteorum ad constituendam partem annui vectigalis illius collegii in foenore posuerit, e quibus percipiuntur quotannis scutati nummi octingenti et quinquaginta; quumque in posterum, quantum aliunde ipsi obvenerit, tantumdem augeatur: motu-proprio, certa scientia, plenaque apostolica potestate collegium Umbriae, sive, ut vocant, Umbro Fuccioli, quod assurgit in area Sanctae Luciae ab Apothecis nomen adeptae, etsi Germanico collegio id concedere a nobis fuisset statutum, cui quidem aptum alibi domicilium parabimus, Hiberno collegio adsignamus et attribuimus, eique adiudicamus eos redditus, qui e veteri Hiberniae collegio supersunt, ut in ferendis impendiis ad iuvenum institutionem aliquid praesidii capiat. Ut vero leges ei societati regendae haud ita pridem scriptae tempori penitus respondere nequaquam pos

« ÖncekiDevam »