Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tis maioribus tuis literas pro re natâ scripserunt, has ad te, celsissime Princeps, eo libentius damus, quod eas fore tibi iucundissimas non dubitamus. Profecto muneri nostro deesse merito videremur, si gratos animi erga te nostri sensus tibi, qui tam praeclare de Ecclesiâ catholicâ et de nobis meritus es, expromere omitteremus. Dilectum enim filium Ioannem Derderian sacerdotem Armenum explorati zeli et speclatae pietatis virum, qui non aliam ob causam in Persidem venerat, nisi ut Evangelii praeco saluberrimum divini verbi semen ibi spargeret, nefariis tamen calumniis perfide appetitum, eoque a Perside exulare iussum, tu non modo a subeundâ exilii poenâ exemptum declarasti, sed ipsi licere. decrevisti, ut ubi velit maneat, quo sibi videatur pergat, socios adsciscat, praedicandi Evangelii ministerio libere perfungatur. Iniectâ subinde de nobis mentione memorato sacerdoti perquam humaniter a te excepto iterum ac tertio commisisti, ut salutem nobis tuo nomine diceret, adderetque nostras te literas expectare, quorumcumque principum literis tibi cariores. His propensissimi animi erga Ecclesiam catholicam et nos tui significationibus difficile dictu est quantopere delectati simus, et quam arctis vinculis voluntatem tibi nostram, celsissime Princeps, obstrinxeris. Utinam opportunae se nobis occasiones offerrent demonstrandi tibi quo in pretio sublimem dignitatem tuam et praestantissima animi tui decora habeamus, et quanto vicem tibi referendi desiderio flagremus. Nostrorum huiusmodi sensuum quoddam veluti pignus esse volumus munuscula, quae nostro nomine ad te perferentur, et quae grata acceptaque tibi fore confidimus, non tam per se ipsa, quam quod eximiae benevolentiae in te nostrae documento futura tibi sint. Sed studiis erga te nostris primo loco annumerari abs te cupimus preces, quas Domino dominantium incessanter offerimus, ut celsitudinem tuam omni terrenae felicitatis genere compleat, et, quod momenti longe maximi est, aeternae assequendae viam ostendere tibi ac munire pro suâ bonitate velit. Has nobiscum preces una effundunt catholici universi istic degentes, praecipue vero missionarii, qui non sua, sed quae Christi sunt, quaerentes, in Persidem se conferunt, quos omnes, in primis autem Ioannem Derderian missionis praefectum, gratiâ, quam apud te inivit, penitus dignum, patrocinio tuo, celsissime Prin

ceps, quantâ possumus animi contentione commendamus.

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die xx. sept. MDCCCXXVIII., pontificatus nostri anno v.

XL.

Erectio vicariatus apostolici in civitate Guajanensi in Indiis.

Dilecto filio Mariano Talavera electo Ep. Tricalensi in partibus infidelium,

LEO PP. XII.

Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Apostolici nostri muneris ratio po- Prooemium. stulat, ut ad ea potissimum sollicita vigilantia incumbere studeamus, quae opportunum uniuscuiusque ecclesiae ac dioecesis gubernium et animarum christifidelium respiciunt utilitatem.

§ 2. Quare, cum multos iam annos Guaja- Tenor concesnensis in Indiis Occidentalibus episcopalis sionis. ecclesia pastore careat summa cum christifidelium in dissitis illis asperrimisque regionibus degentium pernicie, nos huic tanto malo remedium adproperare cupientes, ex certa scientia ac matura deliberatione nostris deque apostolicae potestatis plenitudine, interdicto prius alteri cuilibet ordinariae iurisdictionis in Guaianensi dioecesi exercitio, te, de cuius fide, doctrina, prudentia, integritate ac rerum experientia plurimum in Domino confidimus, in Vicarium Apostolicum ipsius episcopalis ecclesiae Guajanensis in spiritualibus et temporalibus ad nostrum et Sedis Apostolicae beneplacitum, donec alia ratione regimini eiusdem ecclesiae per hanc Sanctam Sedem consultum fuerit, tenore praesentium eligimus, constituimus ac deputamus, plenam tibi auctoritatem et facultatem tribuentes ea omnia et singula in administranda nostro et Sanctae Sedis nomine ecclesia, civitate ac dioecesi Guajanensi exercendi ac gerendi quae sunt ordinariae et delegatae iurisdictionis, et, post susceptum consecrationis munus, etiam illa quae sunt ordinis.

[blocks in formation]

Derogatio contrariorum.

Prooemium.

Tenor concessionis.

dientiae te debita cum reverentia et honore pertractent, tuisque pareant salubribus monitis ac mandatis.

§ 4. Non obstantibus quibusvis etiam in synodalibus, provincialibus universalibusque conciliis editis constitutionibus et ordinationibus apostolicis, caeterisque licet speciali, expressa et individua mentione dignis: non obstantibus quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo piscatoris, die XXII. dec. MDCCCXXVIII., pontificatus nostri anno vi.

XLI.

Erectio vicariatus apostolici in civitate Sancti lacobi de Chile.

Dilecto filio Emmanueli Viçûna electo Ep. Ceramensi in partibus infidelium,

LEO PP. XII.

Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Apostolici nostri muneris ratio postulat, ut ad ea potissimum sollicita vigilantia incumbere studeamus, quae opportunum uniuscuiusque ecclesiae ac dioecesis gubernium et animarum christifidelium respiciunt utilitatem.

§ 2. Quare, cum ob diuturnam gravissimas ob causas inductam continuamque absentiam venerabilis fratris Iosephi Iacobi Rodriguez Zorilla ab episcopali sua sede Sancti Iacobi de Chile summopere necessarium dignoverimus opportunum huic tanto malo afferre remedium, nos ad consulendum christifidelium spirituali bono ex certa scientia ac matura deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine, interdicto cuilibet alteri ordinariae iurisdictionis in Sancti lacobi de Chile dioecesi exercitio, te, de cuius fide, doctrina, prudentia, integritate ac rerum experientia plurimum in Domino confidimus, in vicarium apostolicum ipsius episcopalis ecclesiae Sancti lacobi de Chile in spiritualibus ad nostrum et Sedis Apostolicae beneplacitum, donec alia ratione regimini eiusdem ecclesiae per hanc Sanctam Sedem consultum fuerit, tenore praesentium eligimus, constituimus ac deputamus, plenam tibi auctoritatem ac facultatem tribuentes ea omnia et singula in administranda nostro

[blocks in formation]

tum.

strum et Sedis Apostolicae beneplacitum, | incommodo opportune occurrere cupientes,
donec alia ratione regimini eiusdem eccle- ex certa scientia ac matura deliberatione
siae per hanc S. Sedem consultum fuerit, nostris, deque apostolicae potestatis pleni-
tenore praesentium eligimus, constituimus tudine, interdicto prius cuilibet alteri ordi-
ac deputamus, plenam tibi auctoritatem et nariae iurisdictionis in supramemorata pro-
facultatem tribuentes ea omnia et singula vincia exercitio, te, de cuius fide, pietate,
in administranda nostro et Sanctae Sedis doctrina, prudentia, integritate ac rerum
nomine ecclesia, civitate ac dioecesi Eme- experientia plurimum in Domino confidi-
ritensi exercendi ac gerendi quae sunt or- mus, in Vicarium Apostolicum pro eadem
dinis, quaeque ordinariae et delegatae sunt provincia de Cuyo dioecesis Cordubensis in
iurisdictionis.
spiritualibus ad nostrum et Sedis Aposto-
licae beneplacitum, donec alia ratione per
hanc Sanctam Sedem consultum fuerit, te-
nore praesentium eligimus, constituimus
ac deputamus; plenam tibi auctoritatem et
facultatem tribuentes ea omnia et singula
in administranda nostro et Sanctae Sedis
nomine antedicta provincia de Cuyo dioe-
cesis Cordubensis exercendi ac gerendi quae
sunt ordinariae ac delegatae iurisdictionis,
et, post susceptum consecrationis munus,
etiam illa quae sunt ordinis.

Praeceptum de § 3. Iniungimus propterea dilectis filiis
obediendo cle-
ro et populo da- clero et populo praedictae Emeritensis ec-
clesiae ac dioecesis, ut in virtute sanctae o-
bedientiae te debita cum reverentia et ho-
nore pertractent, tuisque pareant salubri-
bus monitis ac mandatis.

Derogatio contrariorum.

Prooemium.

Tenor concessionis.

§ 4. Non obstantibus quibusvis etiam in synodalibus, provincialibus universalibusque conciliis editis constitutionibus et ordinationibus apostolicis, caeterisque licet speciali, expressa et individua mentione dignis: non obstantibus quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXII. dec. MDCCCXXVIII., pontificatus nostri anno VI.

XLIII.

Erectio vicariatus apostolici in civitate
Cordubensi in Indiis.

Dilecto filio Justo de Sancta Maria de Oro
eleoto Episcopo Thaumacensi in partibus
infidelium,

LEO PP. XII.

Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Apostolici nostri muneris ratio postulat, ut ad ea potissimum sollicita vigilantia incumbere studeamus, quae opportunum uniuscuiusque ecclesiae ac dioecesis gubernium et animarum christifidelium respiciunt utilitatem.

§ 2. Quare, cum in praesentiarum vacet episcopalis ecclesia Cordubensis in Indiis, nobisque constiterit ad aeternam salutem fidelium commorantium in indica provincia de Cuyo nuncupata maxime necessarium esse, ut sacra ibidem res procuretur, ne longis asperrimisque itineribus adigantur Cordubam peregre sese conferre, nos tanto huic

Praeceptum de

obediendo cleго et populo

§ 3. Iniungimus propterea clero et populo in supra memorata provincia de Cuyo Cordubensis dioecesis commorantibus, ut porrectum. in virtute sanctae obedientiae te debita cum reverentia et honore pertractent, tuisque pareant salubribus monitis ac mandatis.

§ 4. Non obstantibus quibusvis etiam in Derogatio consynodalibus, provincialibus universalibus- trariorum. que conciliis editis constitutionibus et ordinationibus apostolicis, caeterisque licet speciali, expressa et individua mentione dignis non obstantibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XXII. dec. MDCCCXXVIII., pontificatus nostri anno vi.

XLIV.

Laudatà Societate Leopoldinâ in Austria
ad opem Missionariis ferendam insti-
tutâ, plures sociis indulgentias lar-
gitur.

LEO PP. XII.

ad perpetuam rei memoriam.

Quamquam plura sint, quae in gravissimo nostro Apostolatus ministerio animum. nostrum non leviter perturbent atque solicitent: siquidem accepimus, nonnullos non catholicam modo Religionem aversari, sed et alios, si possent, in errorem inducere: ille tamen Deus totius consolationis

haud patitur angoris nostri solatia deesse, ut labores, curae atque solicitudines, quas continenter ferimus, aliquando leniantur.

§ 1. Quod accidit profecto nuper, ingentique sumus gaudio perfusi, ubi audiverimus in regno carissimi in Christo filii nostri Francisci I. Austriae Imperatoris et Hungariae regis illustris societatem esse institutam, quae dicitur, Leopoldinen Stiftung, quaeque presbyteris Evangelii causâ mittendis pro viribus consulendum curat. Quid enim christianae reipublicae utilius, quid praestabilius, quam verbi Dei praeconio iustos magis magisque confirmare, et devios a vitiorum in salutis semitam perducere? Et sane, ut inquit Apostolus, quomodo credent ei quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Nos itaque huiusmodi Societati, quantum Deo propitio possumus, favere cupientes, preces eius nomine nobis allatas alacri libentique animo excipere statuimus, dum a nobis petitum est, ut sacris aliquibus Indulgentiis eamdem ipsam ditare velimus.

§ 2. Quapropter de omnipotentis Dei misericordiâ ac BB. Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, singulis quibusque in eam Societatem cooptatis vere

poenitentibus suaque peccata confessis et Dominici Corporis dape refectis, quo die in eamdem recepti societatem fuerint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Plenariam illis aeque Indulgentiam post delersas sacrâ confessione vitae sordes acceptamque Eucharistiam die. octavâ mensis decembris, nec non die quo festum agitur S. Leopoldi, ac semel quolibet mense, si per mensem superiorem in singulas dies orationem dominicam, salutationem Angelicam, ac verba S. Leopoldo pregate per noi dixerint, ac dummodo publico aliquo in templo pro christianorum principum concordiâ, haeresum extirpatione, gloriâque sanctae matris Ecclesiae pias ad Deum preces effundant, impertimur.

§ 3. Has autem literas perpetua volumus efficaciâ pollere; earumque exemplis etiam impressis, manuque publici notarii subscriptis, et per constitutum in ecclesiasticâ dignitate virum sigillo munitis, eamdem fidem tribuendam statuimus, quae concessioni nostrae hoc ipso diplomate ostenso haberetur.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo piscatoris die xxx. ianuarii MDCCCXXIX., pontificatus nostri anno vi.

PIUS PP. VIII.

Prooemium.

Ratio conces sionis.

Tenor conces sionis.

CONSTITUTIO I.

Erigit dioecesim Alabamae in America Septentrionali, eamque subiicit metropolitico iuri Archiepiscopi Baltimorensis.

PIUS PP. VIII.

ad futuram rei memoriam.

§ 1. Inter multiplices gravissimasque apostolatus nostri curas non exiguam ea tenet partem, quae dioecesium per universum orbem distributarum respicit statum: siquidem supremae potestatis iudiciique nostri est novos earum limites constituere, vel constitutos immutare, prout, habita temporum ac circumstantiarum ratione, fidelium utilitati conducere dignoscimus.

§ 2. Quum per apostolicas literas fel. rec. Leonis PP. XII. decessoris nostri die xxvI. augusti MDCCCXXV. datas Alabamae et Floridarum status in septentrionalis Americae provinciis Vicariatum Apostolicum constituere decretum sit, donec rebus mature perpensis iidem status in unam peculiarem dioecesim definitive erigerentur; quumque venerabilis frater Michael Portior Episcopus Olensis in partibus infidelium, cui vicariatus ille apostolicus per memoratas decessoris literas gerendus commissus est, Romam veniens accuratam illorum statuum descriptionem et veram ad religionem in iis pertinentium expositionem exhibuerit, ex qua notitia plena eorum, quae ad religionis bonum ibi promovendum opportuna, ac necessaria sunt hauriri facile posset. Nos, de venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negociis Propagandae Fidei praepositorum consilio, eosdem status in veram et proprie dictam dioecesim, cuius limites sint statuum ipsorum limites, cuiusque sedes esse debeat civitas Mobiliae in statu Alabamae, quae denique quod ad ius metropoliticum subiecta esse debeat Archiepiscopo pro tempore Baltimorensi decrevimus.

§ 3. Nos itaque ad Dei omnipotentis gloriam, fideliumque spiritualem utilitatem,

motu-proprio, et ex certa scientia maturaque deliberatione nostra, deque apostolicae potestatis plenitudine, vi praesentium literarum apostolicarum, status Alabamae et Floridarum in septentrionalis Americae provinciis in veram et proprie dictam dioecesim, cuius limites sint statuum ipsorum fines, cuiusque sedes esse debeat civitas. Mobiliae in statu Alabamae, quae denique quod ad ius metropoliticum subiecta esse debeat Archiepiscopo pro tempore Baltimorensi, erigimus et dioecesi sic per nos erectae iura consueta attribuimus. Mandantes propterea omnibus et singulis ad quos spectat ac in futurum spectabit, ut praedictis dispositionibus nostris se subiiciant, illasque accurate exequi teneantur.

tum irritans.

§ 4. Decernentes has praesentes literas clausula subsemper firmas, validas et efficaces existere lata et decreac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, et ab eis respective inviolabiliter observari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii nostri apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

trariorum.

§ 5. Non obstantibus apostolicis, ac in Derogatio conuniversalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die xv. maii MDCCCXXIX., pontificatus nostri anno 1.

II.

Scribens ad omnes Patriarchas, Primates et alios, damnat indifferentismum religiosum, societatem biblicam ceterasque societates, quae rei sacrae et civilis iacturam moliuntur.

« ÖncekiDevam »