Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Venerabilibus fratribus Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis et Episcopis,

PIUS PP. VIII.

Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem.

Traditi humilitati nostrae pontificatus possessionem hac ipsa die in Lateranensi basilica ex more institutoque maiorum adituri, dilatamus cum gaudio super vos cor nostrum, venerabiles fratres, quos in tanta procuratione gerenda, ille nobis adiutores dedit, in cuius manu et gradus officiorum et momenta sunt temporum. Nedum enim gratum est nobis ac iucundum, intimos voluntatis erga vos nostrae sensus testari, sed maxime etiam christianae rei salutare, in communicatione spiritus ea simul conferre, quibus maiora ipsius commoda in dies approperari dignoscamus. Hoc quidem nostri officii munus est, quibus in beati Petri persona non agnos dumtaxat, christianum scilicet populum, sed et oves, hoc est antistites, pascere, regere ac moderari, ab ipso ecclesiae auctore divina est dispensatione tributum.

Exultamus sane animo ac pastorum principi benedicimus, qui tales ad sui gregis custodiam pastores suscitavit, qui sedulo in ea cura et cogitatione versantur, ut omni amoto discrimine in vias iustitiae ipsum vigilanter deducant, neminem ex iis perdituri, quos sibi a patre datos exceperunt. Vestram enim apprime novimus, venerabiles fratres, fidem immobilem, intentum pro religione studium, miram vitae sanctitatem, prudentiam singularem. Laeta proinde nobis, laeta Ecclesiae, laeta huic Sanctae Sedi ab tali operariorum inconfusibilium corona fidenter praestolamur, iucundaque haec spes formidantibus nobis in maxima muneris gravitate animos addit, obrutosque asperrimarum sollicitudinum multitudine nos recreat ac reficit. Lubentes idcirco omittimus, ne ultro festinantibus admovere stimulos videamur, longa vos oratione detinere, ut et quae ad rem sacram bene gerendam haberi ob oculos debent et quae canonum lege praescribuntur, ne quispiam ab sua penes traditum sibi gregem statione vigiliaque discedat, et quae in divinarum. rerum ministris tute cauteque adsciscendis

[merged small][ocr errors]

attentio ac diligentia est praestanda, in mentem vobis revocemus: votaque potius Deo sospitatori nuncupamus, ut praesentissimo vos numine tueatur, secundoque exitu actiones conatusque vestros fortunet.

Verum, licet ex virtute hac vestra consoletur nos Deus in vobis, venerabiles fratres, tristes adhuc nos esse oportet, qui in pace ipsa persentimus, amaritudinem nobis amarissimam a filiis huius saeculi inferri. Loquimur, fratres, quae nota, quae manifesta sunt, quae communibus lacrimis ingemiscimus, quae idcirco communi sunt. studio emendanda, convellenda, profliganda. Loquimur de innumeris errorum commentis, doctrinaeque perversae institutionibus, quibus non occulte et clanculum, sed aperte ut plurimum et acerrime catholica fides oppugnatur. Nostis, quo pacto scelesti homines per philosophiam, cuius se iactitant doctores, ac per inanes fallacias secundum mundi elementa invectas signa in religionem contulerint. Divexatur inde cum primis Romana haec nostra beatissimi Petri Sedes, in qua posuit Christus Ecclesiae suae firmamentum, et vincula unitatis in dies paulatim abrumpuntur. Infringitur qua late patet Ecclesiae auctoritas, praesidesque sacrorum in individua rapiuntur et in contemptionem. Sanctiora praecepta spernuntur, rerumque divinarum officia irridentur, factaque cultura Dei execratione peccatoris (1), omnia ea, quae religionem sapiunt, anilibus fabulis accensentur, et inanibus sacricolarum superstitionibus. Vere rugierunt super Israel leones (2), illacrymantes dicimus: vere convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius: vere inclamarunt impii: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea (3).

Huc spectat teterrima sophistarum huius aetatis machinatio, qui nullum inter diversas fidei professiones discrimen admittunt, omnibusque aeternae salutis portum ex religione qualibet patere arbitrantur, ac levitatis idcirco et stultitiae nota eos inurunt, qui religione, quam didicerant, abiecta, aliam qualemcumque, etiam catholicam, amplectantur. Horrendum sane impietatis monstrum, quo eadem veritati et errori, virtuti et vitio, honestati et turpitudini laus ac praerogativa iusti rectique adscribitur. Hoc nimirum lethale est de religio

(3) Psal. 136, 7.

num indifferentia systema vel ipso naturalis rationis lumine explosum, qua admonemur, ex religionibus, quae simul haud conveniant, si una vera sit, alteram necessario falsam esse, nullamque extare posse tenebrarum cum luce societatem. Adversus hosce veteratores edocendi sunt populi, venerabiles fratres, catholicae fidei professionem unice veram esse, adclamante Apostolo unum Dominum, unam fidem, unam baptisma (1): profanum ideo esse, uti inquiebat Hieronymus (2), qui extra hanc domum agnum comedat, et periturum regnante diluvio qui in arca Noe non fuerit. Neque enim praeter nomen Iesu aliud nomen hominibus datum est, in quo nos oporteat salvos fieri (3); et qui crediderit, salvus erit: qui non crediderit, condemnabitur (4).

ram sanctam interpretetur. Quibus canonicis praescriptionibus licet manifeste pateat, huiusmodi adversus catholicam fidem machinationes longe ante fuisse protritas, postremi tamen felicis recordationis praedecessores nostri de christiani populi incolumitate solliciti nefarios hosce ausus, quos percrebescere undique animadverterunt, gravibus de ea re datis apostolicis literis, speciatim compescendos curarunt (7). His et vos, venerabiles fratres, armis praelia Domini in tanto sacrae doctrinae periculo praeliari conamini, ne vestro in grege exitiale id genus virus ad imperatorum praesertim necem diffundatur.

Hac vero sublata sacrarum literarum corruptione, vestrarum est partium, ven. fratres, adversus occultas illas hominum factiosorum societates curas convertere, qui in Deum et principes infensi toti in eo sunt, ut Ecclesiae labem, regnis perniciem, orbi universo perturbationem importent, viamque ad flagitia sternant, fraeno verae fidei confracto. Qui quidem cum tenebricosissimi arcani religione improbitatem suorum coetuum susceptaque in ipsis consilia celare adnitantur, gravem hac ipsa ex causa earum turpitudinum suspicionem iniecerunt, quae deinceps pro temporum asperitate, veluti e puteo abyssi, in summam rei sacrae et publicae iacturam eruperunt. Hinc iterato anathemate a summis Pontificibus praedecessoribus nostris Clemente XII. Benedicto XIV. Pio VII. Leone XII. (8) cui meritis longe imparibus suffecti sumus, occultae id genus sectae, quocumque demum nomine nuncuparentur, confixae fuerunt, datis in eam rem apostolicis literis, quarum ordinationes de apostolicae potestatis plenitudine confirmamus, et omnino servari mandamus; qua in re ne quid detrimenti a talium sectarum conspiratione Ecclesia et publica res capiant, omni studio advigilabimus, instantia vestra quotidiana in tantum operis advocata, ut, induti armaturam zeli, strenue in unitate spiritus communem nostram, imo verius Dei causam, agamus ad destructionem munitionum, quas putida hominum nequam oppo

Pervigilandum quoque est adversus eorum consilia, quibus bibliorum libri novis ac praeter saluberrimas Ecclesiae regulas editis interpretationibus, iisque ex privato spiritu callide in pravos sensus contortis, vernacula qualibet lingua pervulgantur et ubique maxima atque incredibili impensa populis etiam rudioribus gratuito impertiuntur, perversis quoque haud raro immissis scriptiunculis, ut lethale obbibant venenum, ubi aquas sese haurire cessent sapientiae salutaris. Alias iampridem Apostolica Sedes de ingenti hac fidei clade christianum populum monitum voluit, tantaeque perniciei auctores contudit. Hinc quod per regulas Indicis Tridentini Concilii iussu editas, et per ipsam Congregationem Indicis fuit cautum (5), omnium iterum memoriae mandatum, bibliorum versiones in vulgarem linguam non esse permittendas, nisi quae fuerint ab Apostolica Sede adprobatae, et cum adnotationibus editae desumptis ex sanctis Ecclesiae patribus. Sacra enim Tridentina synodus in eum finem decreverat (6), ad coercenda petulantia in genia, ut nemo suae prudentiae innixus in rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium sacram Scripturam ad suos sensus detorqueat, aut contra eum sensum, quem tenuit ac tehet sancta mater Ecclesia, aut etiam contra unanimem consensum patrum ipsam Scriptu- | nit impietas.

[blocks in formation]

Hic porro de alia ex occultis hisce societatibus haud ita pridem constituta scribere ad vos speciatim decrevimus, quae ad adolescentium animos corrumpendos coaluit, qui in gymnasiis ac lyceis instituuntur. Pravos et, qui discipulos in vias Baal deducant per doctrinas, quae secundum Deum non sunt, magistros adscisci, praecipua ipsorum ac veteratoria curatio est, cum probe noscant, ex doctorum praeceptis mentes moresque auditorum effingi. Quo fit, ut eo iam talium adolescentium licentiam pervasisse ingemiscamus, ut religionis metu proiecto, amota disciplina morum, doctrinae purioris sanctitate oppugnata, iuribus sacrae et civilis potestatis conculcatis, nullius eos neque flagitii, neque erroris, neque ausus pudeat, apud quos vere dicere possumus cum Leone magno (1) lex est mendacium, diabolus religio, sacrificium turpitudo. Haec vos mala a vestris dioecesibus propellite, fratres, et qua valetis, auctoritate et gratia contendite, ut viri non literarum scientia dumtaxat, sed vitae etiam ac pietatis commendatione spectati rectae iuvenum institutioni praeficiantur.

In id porro impensiori quadam sollicitudine advigiletis in seminariis, quorum omnis procuratio vobis peculiariter est a Tridentinis patribus adtributa (2). Inde enim educendi sunt, qui ad christianae et ecclesiasticae disciplinae cultum, atque ad sanioris doctrinae principia apprime instructi, eam in divinis officiis obeundis religionem, eam in populis instituendis scientiam, eam in suis moribus gravitatem praeseferant, ut ab illis etiam, qui foris sunt, commendetur traditum iisdem ministerium, ipsique possint verbo virtutis eos redarguere, qui ab iustitiae semitis recedant. Hoc sane a vestra in bonum Ecclesiae contentione exquirimus, ut in iis eligendis, quibus cura animarum committenda est, studium omne collocetis, cum ex optimo parochorum delectu salus populi in primis pendeat, nihilque magis in animarum ruinam contingat, quam ab iis regi, qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi, vel qui rectam scientiam parum edocti omni vento circumferuntur, nec gregem ad salutaria pascua, quae ipsi vel ignorant, vel contemnunt, deducant.

Cum vero in immensum succrescant undequaque libri pestilentissimi, per quos impiorum sermo serpit ut cancer in corpore Ecclesiae universo (3), attendite gregi, atque in avertenda huiusmodi librorum peste, qua nulla capitalior est, nulli parcatis labori, commissasque vobis Christi oves verbis Pii VII. decessoris ac benefactoris nostri sanctissimi commonete (4), ut id solum pabuli genus salutare sibi ducant, id amplectantur, eo se alant, quo Petri illas vox et auctoritas immiserit: unde vero haec avocet ac deterreat, id noxium plane ac pestiferum existiment, ab eo vehementissime abhorreant, neque ulla se sinant capi specie, pervertique illecebra.

At pro temporum, quae nacti sumus, ratione id insuper quam maxime vestro de animarum salute studio commendandum ducimus, ut nimirum de matrimonii sanclitate solliciti eam erga ipsum gregi vestro iniiciatis religionem, ut nihil plane, quod magni huius sacramenti dignitati detrahat, nihil quod immaculatum thorum dedeceat, nihil demum quod de perpetuo connubii vinculo dubium inferat, patrari unquam contingat id porro fiet unice, ut non humana tantum ex lege, sed ex divina regi ipsum debere, ac non terrenis sed sacris rebus ipsum accensendum esse, ideoque Ecclesiae omnino subiici, christianus populus accurate edoceatur. Quae etenim maritalis coniunctio antea non alio spectabat, quam ut stirpem ex se gigneret, in aevumque proferret, ea nunc a Christo Domino sacramenti dignitate aucta, et coelestibus ditata muneribus, gratia perficiente naturam, non tam procreare ex se sobolem gaudet, quam educare illam Deo et divinae religioni, atque ita veri numinis cultores propagare adnititur. Constat enim, matrimonii hac coniunctione, cuius Deus auctor est, perpetuam ac summam Christi Domini cum Ecclesia coniunctionem significari, et arctissimam hanc viri uxorisque societatem sacramentum esse, idest sacrum signum immortalis amoris Christi erga suam sponsam. Ita ergo populos instrui (5) opus est, et quae Ecclesiae regulis conciliorumque decretis sancita, quaeque damnata sunt, explicari iisdem, ut quae ad vim sacramenti pertinent, ea perficiant, nec quae Ecclesia

(1) In serm. 5 de ieiun. x. mensis cap. 4. (2) Sess. 25, cap. 18 de reformat.

(3) 3 Tymoth. 2, 17.

(4) In litt. encyclicis ad universos Episcopos datis Venetiis.

(5) Legatur catechism. Rom. ad parochos de matrim.

detestata est, audeant ipsi attentare, idque qua estis pietate, doctrina ac diligentia praediti, ut praestetis, ab vestra religione quantum possumus vehementissime exposcimus.

Accepistis, fratres, quae prae caeteris in dolore in praesens esse nos iubent, quos super cathedram principis Apostolorum constitutos zelus universae domus Dei comedat oportet. Accedunt et alia complura, nec minus gravia, quae hic recensere longum foret, ac vos probe nostis. Numquid continebimus vocem in tanta christianae rei necessitate? Numquid humanis rationibus detenti vel desidia torpentes, silentio feremus, tunicam discindi Christi servatoris, quam nec crucifigentes milites dividere ausi sunt (1)? Absit, carissimi, ut gregi in ruinam divexato amantis sedulique desit cura pastoris. Nos quidem haud ambigimus, facturos vos plus etiam, quam scribimus, et quae ad avitam religionem fovendam, augendam ac protuendam conferant, praeceptionibus, consilio, opera, studiis curaturos esse.

Verum in tanta rerum acerbitate orandum nunc maxime in spiritu est, et ardentiori multaque prece postulandum, ut sanante Deo contritiones Israel, sancta ubique floreat religio, veraque populorum felicitas immobilis perseveret, utque misericordiarum pater tempora ministerii nostri propitius aspiciens, pastorein ovium suarum et custodire semper dignetur et pascere. Nostris vero curis studiisque faveant animo quo sunt magno et excelso potentissimi principes, et qui dedit ipsis cor docile ad faciendas iustificationes suas, nova eos sacrorum charismatum accessione confirmet, ut strenue peragant, quae Ecclesiae tot calamitatibus afflictae prospera sint ac salutaria.

Haec ab sanctissima Dei genitrice Maria supplices efflagitemus, quam solam interemisse cunctas haereses confitemur, et ob restitutum hoc die romanae urbi post omnis generis aerumnas decessorem sanctissimum Pium VII. titulo Auxili Christianorum gratulantes consalatamus. Haec ab Apostolorum principe Petro et ab eius coapostolo Paulo deposcamus, ut in Ecclesiae confessionis petra solidatos nullis nos sinant perturbationibus concuti, ipso dante pastorum principe, lesu Christo Domino nostro, a quo cumulatissima gratiae, pacis et gaudii dona fraternitatibus vestris et

gregibus vobis concreditis adprecamur, nostrique affectus pignus apostolicam benedictionem peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XXIV. maii MDCCCXXIX., pontificatus nostri anno I.

III.

Damnatio et excommunicatio Mathiae Delgado parochi dioecesis Guatimalensis in schismate prolapsi.

Venerabili fratri

Raymundo Archiepiscopo Guatimalensi, PIUS PP. VIII.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

Literae fraternitatis tuae datae die XXVI. maii anni praeteriti ad praedecessorem nostrum felicis recordationis Leonem XII. serius nobis redditae sunt, quam urgens ipsa rei gravitas requirebat: acerbitate intima ac quasi gravissimo vulnere percelli cor nostrum persensimus, ubi ex his cognovimus, infandum schisma, quod a pluribus annis isthic conflatum est, adhuc perdurare, et forsan audacius diffundi enixis nonnullorum perditorum hominum conatibus. Retulisti enim parochum Mathiam Delgado tanti facinoris vel auctorem vel praecipuum patronum, quin pareret monitis et minis praefati praedecessoris nostri, cuius epistolam, in qua huiusmodi adhortationes et minae continebantur, iamdiu ipse accepit, ulterius in schismate fuisse progressum, et impedimenta etiam matrimonialia Sanctae Sedi reservata dispensare procacissime audere; ac propterea exposcebas, illum ab hac Sancta Sede, tamquam protervum schismaticum et schismatis auctorem, anathemate puniri, et excommunicatum toti ecclesiae denuntiari. Ut vero in re tanti momenti, qua par erat, circumspectione et maturitate procederemus, peculiari Congregationi aliquot venerabilium. fratrum nostrum S. R. E. Cardinalium negociis ecclesiasticis extraordinariis expediendis praepositae accuratum universae ipsius rei examen committendum iudica

(1) S. Felix PP. in ep. syn. ad ep. Orient. apud Hard. t. 2.

Ratio et tenor damnationis.

Prooemium.

vimus, qua audita, et iis omnibus attente. perpensis, quae vel a te, ven. frater, relata sunt, vel ex missis documentis constabant, nec non mature consideratis actis omnibus super eadem re iam ante confectis, nobis visum est tuis postulationibus assentiri. Quamobrem una cum nostris hisce literis sententiam etiam nostram in ipsum parochum, eosque omnes, qui eius criminis participes sunt, accipies, eaque cures, ut ipsis quos respicit, innotescat, effectumque eo modo, quo praescripsimus, consequatur; atque fideles omnes pastorali tuae curae commissos prudentiori, qua iudicaveris, ratione certiores de ea facias, ut et ipsi nostris curis respondeant ac mandatis obtemperent. Caeterum hortamur te bono ac forti animo esse, in ea vocatione manere, in qua vocatus es, et crucem, quam humeris tuis imposuit Dominus, patienter baiulare; nam necesse est, ut per multas tribulationes ad coelestem patriam, quo tendimus, perducamur; nec deserenda est statio, in qua Dominus inscrutabili suo iudicio collocare nos voluit. Nos divinam interim bonitatem assidue precari non desinemus, ut pastoralibus tuis laboribus ac operibus fructum uberrimum largiri dignetur, in cuius auspicium apostolicam benedictionem tibi gregique tuo amantissime impertimur.

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XXX. iunii MDCCCXXIX., pontificatus nostri anno 1.

IV.

Damnat erectionem novae sedis Guatimalensis nefario ausu decretam a potestate laicali in statu Sancti Salvatoris Americae Occidentalis.

Dilectis filiis universis catholicis in Americae Occidentalis partibus ac in dioecesi Guatimalensi et Sancti Salvatoris statu commorantibus,

PIUS PP. VIII.

Dilecti filii,

salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Coelestis agricola electam Christi vineam eius sanguine acquisitam, in qua unica et vera vitis ipse Christus est, cuius palmites tot sunt, quot in Christo radicati

per eius gratiam vivificantur fideles, humilitati nostrae commendans, districte imposuit omnes palmites fructiferos ac feraces attente purgari, ut fructum plus afferant; non ferentes vero fructum, iusto iudicii rigore amputari, succidi et tolli. Servitutis igitur nostrae officio obsequentes, cum ad universam, qua late patet, Domini vineam oculos mentis nostrae converterimus, ut nulla locorum distantia quotquot sunt in toto terrarum orbe nationes a sollicitudine nostra disiungeret, novimus profecto non sine maxima animi nostri acerbitate perturbationibus sane gravissimis cum. magno animarum detrimento, ecclesiastici regiminis rationem iamdudum subiacere in istis Occidentalis Americae regionibus, quas Sancti Salvatoris statum appellant et quae Guatimalensis dioecesis partem constituunt.

modo nova ere

rit illico inter

§ 2. Constat enim, superioribus tempo- Exponitur quoribus ex parte istarum regionum modera- ctio locum hatorum praetextu spiritualibus S. Salvatoris buerit et fuestatus necessitatibus occurrendi, initum dicta. fuisse consilium de nova erigenda in eadem civitate Sancti Salvatoris episcopali sede, illudque eorum decreto confirmatum, atque eo etiam deventum, ut huiusmodi novae sedis Episcopus Mathias quidam Delgado, parochi munus in ista regione dudum exercens, renunciaretur. Quae quidem sacrilego ausu attentata cum silentio praeteriri ac dissimulari nullo modo possent, quippe quae non solum Apostolicae Sedis iura invadunt et universam pene ecclesiasticam subvertunt disciplinam, sed et foedum conflant schisma cum evidenti Christifidelium aeternae salutis dispendio; idcirco praedecessor noster felicis recordationis Leo PP. XII. Archiepiscopo Guatimalensi illico mandavit ut eidem parocho Mathiae Delgado et, si opus esset, ipsis etiam rerum civilium moderatoribus, Apostolicae Sedis nomine et auctoritate denuntiaret, ab ea huiusmodi nefaria acta omnino reprobari, intrusumque parochum admoneri, ut e barathro emergeret, quo se dederat praecipitem, atque ipsum adhortaretur ad scandalum reparandum, et Sanctae huius Sedis misericordiam implorandam, ne invita cogeretur in ipsum decernere, quae sacrorum canonum severitas ac supremi pastoris officium requireret. Re quidem vera praefatus Archiepiscopus ne pastorali debito munerique tuendi episcopalia iura, praesentique gregis sui periculo deesset, nullos sive obsecrationum, sive redargutionum, sive increpationum in omni patientia et

« ÖncekiDevam »