Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Monachis Coptis

Ordinis Sancti Antonii Abbatis,

CLEMENS PP. XIII.

ad perpetuam rei memoriam.

ut

Ecclesiae catholicae regimini, meritis licet imparibus, per ineffabilem divinae sapientiae atque clementiae abundantiam praesidentes, ea, quae pro felici prosperoque monasticorum Ordinum in Ecclesiâ Dei pie sancteque institutorum ac bonorum operum fructus assidue proferre satagentium statu ac gubernio provide prudenterque constituta et ordinata esse noscuntur, firma semper atque illibata persistant, et sub illorum directione christifideles, divinis obsequiis sub suavi Religionis iugo mancipali, vota sua Altissimo in suavitate et iustitiâ reddere, populumque christianum bono vitae suae exemplo fructuosius aedificare et spiritualium aromatum odore perfundere valeant, apostolici muniminis nostri praesidio, cum id a nobis petitur, libenter constabilimus.

§ 1. Exponi siquidem nobis nuper fecerunt dilecti filii moderni Abbas et monachi Copti et Abyssini Ordinis S. Antonii Abbatis in monasterio S. Stephani, vulgo de' Mori nuncupato, almae Urbis nostrae degentes, quod ipsi proprias Regulas seu Constitutiones iuxta decretum tunc existentibus S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis die xx. augusti MDCCXXXIII. editum, condere, ac eorumdem Cardinalium Congregationi exhibere. curarunt, quas quidem Regulas et Constitutiones tum ven. frater noster Iosephus Episcopus Ostiensis et Veliternen. S. R. E. Cardinalis Spinelli nuncupatus, sacri venn. fratrum nostrorum eiusdem S. R. E. Cardinalium Collegii Decanus, dictaeque Congregationis praefectus, nec non dilectus filius noster Antonius Andreas S. R. E. praefatae presbyter Cardinalis Galli, ac bon. mem. Fortunatus, dum vixit, ipsius S.R.E. presbyter Cardinalis Tamburini nuncupatus, mature diligenterque perpenderunt, atque accommodatas et idoneas esse non solum pro supradicto, verum etiam pro aliis quibuscumque monasteriis Ordinis et nationum huiusmodi in Oriente pro tempore fundandis existimarunt; ac propterea exponentes praefati Regulas et Constitutiones praefatas, quo firmius subsistant et serventur exactius, apostolicae confirmationis no

strae patrocinio communiri summopere desiderant.

§ 2. Nos piis eorumdem exponentium votis hac in re, quantum cum Domino possumus, favorabiliter annuere volentes, ac eorum singulares personas a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis a iure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatae existunt, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes et absolutas fore censentes, supplicationibus eorum nomine nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, de venn. fratrum nostrorum S. R. E. praedictae Cardinalium negotiis Propagandae Fidei huiusmodi praepositorum consilio, supradictas Regulas et Constitutiones per memoratos Cardinales mature perpensas, ut praefertur, auctoritate apostolicâ, tenore praesentium, approbamus et confirmamus, illisque inviolabilis apostolicae firmitatis robur adiicimus, omnesque et singulos iuris et facti defectus, si qui desuper intervenerint, supplemus et sana

mus.

§ 3. Decernentes easdem praesentes literas semper firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac monachis praefatis plenissime suffragari et ab eis respective inviolabiliter observari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari; quibuscumque in contrarium facientibus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die XIX. decembris MDCCLXI., pontificatus nostri an

no iv.

XXVII.

Ducis et Reipublicae Venetiarum studium excitat, ut in ecclesia S. Georgii fides catholica servetur, ac impediatur regimen Episcopi schismatici, eisque in

mentem revocat documenta patria id exigentia (1).

Dilectis filiis Nobilibus Viris Duci et Reipublicae Venetiarum,

CLEMENS PP. XIII.

Dilecti filii Nobiles Viri, salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Ad assiduos moerores, quibus animus noster ob vulnera catholicae Ecclesiae illata quotidies angitur, ac pene opprimitur, nihil molestius aut gravius accideret,

(1) De eodem argumento agit seq. lit. cum Pa triarcha.

Venerabili fratri Ioanni Patriarchae Venetiarum,

CLEMENS PAPA XIII.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

Patriarchae § 1. Etsi, venerabilis frater, tuum studium, reliVenetiarum re- gio tua, apostolicusque sacerdotalis vigor nequaligio et aposto- quam postulent, ut stimulos tibi addamus ad nolicus zelus com- strae S. Fidei puritatem sartam tectamque tuenmendatur. dam, et catholicae religionis cultum conservan

dum; cum tamen concreditum nobis coelitus supremi apostolatus officium advigilare nos cogat universo Iesu Christi ovili, permoveat quoque amor noster in patriam istamque rempublicam, abstinere non possumus, quin vocibus nostris magis magisque te incendamus, ut isthic Venetiis tuearis unam illam, quae semper viguit laudabiliter Fides Apostolica Romana.

De electione § 2. Per electionem Episcopi habitam a Graecis Episcopi grae- ecclesiae S. Georgii, et quidem Episcopi haudquam ci in ecclesia pollentis dotibus legitimi pastoris, cuius etiam ilS. Georgii Ve- licita et extra Ecclesiam Catholicam ordinatio urnetiarum irregulariter habi- getur, statuitur in sinu Venetiarum ecclesia schita, conqueritur. smatica, et templum Dei sanctum, quod ex avita Venetorum pietate et ex Apostolica Leonis X. (") praedecessoris nostri auctoritate ad catholicorum graecorum usum destinatum fuerat, vertitur in emporium iniquitatis, in cathedram schismatis et errorum. Singulari igitur ac mirifica quadam cura, vigilantia, atque labore tuo adnitendum est, ven. fr., ne Graecis istis a catholica unitate recedendi occasio fiat, ne extra castra Christi et Sancta Sanctorum profanum altare constituatur, ne contra Ecclesiae pacem Episcopus ordinetur; opponere te debes uti murum aeneum ad fulciendam domum Israel, cui ruina intentatur; audacter palam omnibus loqui et clamare, quin potentium vim reformides, omnibus illis artibus uti, quas bonus pastor exemplo pastorum Principis, etiamsi propria periclitetur vita, adhibere novit, ut gregem suum a lupis tueatur, ut in ovili contineat, ut denique arceat a pascuis insalubribus et venenatis. Pastoralis haec vigilantia tota iam tua est, ven. fr., qui toties quum Veronensi Ecclesiae praeesses, Venetaeque nunc praesidens, illustria semper documenta praebuisti pietatis, prudentiae, zelique sacerdotalis perflagrans studium divinae gloriae et animarum salutis.

(*) Constitutio Leonis X. qua templum S. Georgii Venetiarum ad catholicorum graecorum usum destinatum fuit, non reperitur impressa in Bulla

[blocks in formation]

§ 3. Tibi igitur ipse sis exemplo, vel, si potius Praecedentium libet, aliorum tibi proponere exempla virtutis, co- Patriarcharum gita quales se in tali Graecorum causa praestite- virtutis exemrunt praedecessores tui, qui in periculis, istius ec- pla, et in Graeclesiae S. Georgei et catholicae fidei imminentibus, cos vigilantiam

eam vigilantiam atque operam adhibuerunt, quae et eo sacerdotii honore, quem gerebant, esset dignissima, ad abusus tollendos aptissima; eorum enim industria et labore effectum est, ut res Graecorum istic publica auctoritate interposita, bene feliciterque gererentur: spes vero, quae nos a metu liberat, posita est omnis in Senatus religione, qui te nec tristia nec luctu affici patietur, nec deseret exempla maiorum, qui pluribus amplissimisque decemviralibus decretis intemeratam praestiterunt in Ecclesia et in praesule Graecorum fidei puritatem. Nos pro virili haud praetermisimus illum excitare, ut salutari huic operi incumbat, qua oratione hic per suum apud nos oratorem, qua literis ad ipsum datis; tu iam quod expedit facito, in primisque caveto, ne iniussu nostro sinas coram te fidem profiteri recentem Graecorum Episcopum, si forte tentaverit; atque demum in amoris et benevolentiae in te nostrae argumentum adiicimus apostolicam benedictionem, quam tibi et gregi tuo peramanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die XXVII. februarii MDCCLXII., pontificatus nostri anno iv.

Ex Reg. Vat. Ep. ad Principes pag. 139 transcribimus epist. qua anno sequenti postulat a Duce et Senatu Venetiarum ut, expletis iam Reipublicae negotiis, respondeant literis a se missis de Episcopo schismatico ecclesiae S. Georgii praeposito, eisque rursus rei gravitatem ac facti deformitatem repraesentat.

Dilectis filiis Nobilibus Viris Duci et Reipublicae Venetiarum,

CLEMENS PP. XIII.

Dilecti filii Nobiles Viri, salutem et apostolicam benedictionem. Scripsimus ante hos tres menses nobilitatibus vestris de sacerdote illo Facea, quem sacris ordinibus in schismate initiatum, ac propterea ab omnibus catholicorum ecclesiis excludendum absterren

rio Mainardi, nec usque nunc invenire potuimus; forsitan, in tabulario patriarchali veneto asservatur.

commemorat.

manuum impositionem, ut ad Episcopatum promoveretur, extra catholicam Ecclesiam suscipere meditaret; exarsit illico animus. noster zelo tuendae catholicae fidei, cuius depositum, nobis licet indignis et immeritis ex alto concreditum est; et pro amore, quo patriam et cives nostros prosequimur, maximo fuimus dolore perculsi. Itaque statim ad nos accersivimus egregium virum dilectum filium equitem Iustinianum, apud nos legatum vestrum, cui animi nostri angustias aperientes in mandatis dedimus, ut primum significaret vobis, quanto animi dolore afficeremur ex rebus novissime gestis, deinde patefaceret propensam voluntatem nostram in conferenda omni opera, auxilio, atque auctoritate nostra, ut Graecorum res in ista Republica iamdiu confusae ac perturbatae ad pristinam sincerae doctrinae sanitatem, divina adiuvante gratia, reducerentur. At vero etsi aliqua nos consolatione perfuderit responsum vestrum nobis ab eodem legato allatum, ex quo intelleximus constatem firmamque voluntatem vestram in conservanda integritate orthodoxae fidei, haud tamen intimum animi nostri dolorem abstersit, cum perlatum ad nos non fuerit, ea a vobis capi consilia, quae rem ad optatum exitum perducere valeant, quinimo metuendum sit, ne ex longiori mora et tam gravis negocii procrastinatione locus infernalis hostis insidiis praebeatur, ut, capta temporis

dumque, Graeci istic commorantes Episcopum sibi designarunt, et populus venetus universus in catholicâ S. Georgii ecclesiâ episcopalibus ornatum insignibus vidit in episcopali cathedrà considere, sacris functionibus praeesse, populo episcopalem benedictionem impertiri; quod quidem tam foedum spectaculum sine magnâ offensione catholici neque oculis cernere nec animo tolerare potuerunt. Ex illo tempore magno adhuc sumus in desiderio literarum vestrarum, quibus expectandis integri longitudinem anni nobis videtur habere dies unus. Sed huius desiderii stimulos retundebat illa cogitatio, vestro Senatui satis temporis dandum esse, quo eâ prudentiâ, qua constat inter omnes, illum maxime excellere, apta rationibus vestrae Reipublicae et ad tollendum hoc malum efficacissima consilia caperet. Luctus denique vester consequutus est uno ex luminibus civitatis proxime extincto Duce Reipublicae, animosque vestros in novo creando totos fuisse oportuit. Nunc vero, cum ad civem egregium amplissimis muneribus magnâ cum laude perfunctum et haud ita pridem apud nos gravibus quibusdam vestris negotiis e sententià confectis de patriâ optime meritum summo illo honore delato, vestrae Reipublicae abunde satisfecisse videmini, urget nos apostolici nostri muneris ratio, ut, postquam quisque vestrum quod patriae debebatis officium implevistis, nunc ad satisfaciendum catholicae religioni cogitationes vestras denique revocemus. Summa vero huius negotii et totius deliberationis vestrae huc tandem redit: videaturne Senatui schismaticum sacerdotem Facea istic apud vos Episcopum in ecclesiâ S. Georgii tolerari posse:

occasione per pravam calliditatem, ecclesia S. Georgei in schismaticam degeneret, atque a schismaticis administretur.

stat.

§ 3. Quantum vero istud ignominiae ac Dedecus Venededecoris vobis afferret, quam turpiter pieta- exprimit, quotae reipublicae tem religionemque Reipublicae inquinaret, minitato pro vities schismati si perversorum conatus contra Dei legem, ribus non obsicontra institutionis catholicae unitatem, contra apostolicam auctoritatem, contra maiorum vestrorum statuta praevalerent, melius vos ipsi intelligitis, quam quod oratione exprimi posiit. Quamobrem ad vestram virtutem pietatemque excitandam, non verbis nobis opus est, sed quod grave aut ingratum vobis esse non debet, ecclesiae illius a vestris scriptoribus typis edita monumenta consulite, ante oculos vestros proponite praeclara Maiorum vestrorum exempla, revocate in mentem eorum studia, curas et sollicitudines quibus inter subiectos sibi Graecos omni opera et conatu catholicam religionem conservare, schismaque erroresque, quibus schismatici. infecti sunt, abolere penitus, et ex vestra gloriosa civitate eliminare curarunt.

[blocks in formation]

deinde catholicam, nec ne, illam ecclesiam esse debere; et si quidem catholica esse debeat, talem ne habendam esse, dum omnis cum Apostolicâ Sede communionis expers illius auctoritatem respuat et aspernetur iurisdictionem: postremo catholicos ne censendos esse illius ecclesiae capellanos, qui inani illius pseudo-episcopi subiiciantur iurisdictioni, qui Romanae Cathedrae auctoritatem eiusque in universâ Ecclesia maiestatem non recognoscant, qui nec probatam fidei formulam sint professi, nec apud legitimos superiores sic animi sui sensus aperuerint, ut certo constet, eos sanam et catholicam doctrinam sequi. Haec, dilecti filii nobiles viri et nobis unice cari, in hanc vestram deliberationem cadunt. Faciet egregia sapientia vestra, et admiranda quaedam in omnibus rebus Veneti Senatus prudentia, et pro certo habeamus, si paullulum ad hanc rem vestrum animum adiiciatis, vos illico perspecturos quid Dei honor, quid vestra religio, et in hanc sacram B. Petri Sedem praeclara devotio, quid vestra dignitas et Veneti nominis splendor a vobis efflagitet. Deum in humilitate cordis nostri impensissimâ prece rogantes, ut in animos vestros iniiciat ea consilia, quae cum vestrà congruant egregia religione et sapientiâ, et ad ea quam maturrime capessenda divino numine suo permoveat, vobis, dilecti filii nobiles viri, omni pietatis erga carissimam patriam nostram et in vos universos paternae caritatis sensu apostolicam benedictionem peramanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die xxx. aprilis MDCCLXIII., pontificatus nostri anno V.

memorat.

Perturbationem catholica

mna significat.

virales annorum MDXXXIV. et MDXLII. quibus cautum est, ut ad regendam illam ecclesiam catholici praesbyteri adsciscerentur, atque ii tantummodo, qui se catholicos Patriarchae probassent, ut omnis schismaticae pravitatis suspicio removeretur. Huiusmodi autem sanctiones, quae postmodum hominum pravitate labefactatae fuerant, salubri providentia cum saepe alias, tum praesertim anno MDCCXX. renovatae fuerunt. Manifestum tunc et omnibus notum solemni decreto Venetus Senatus esse voluit, mentem ac voluntatem suam in id unum ferri, ut rite sancteque a Graecis coleretur Deus, ut custodiretur Catholica Religio, sibique propositum ac statutum fuisse, arcere ab ecclesia S. Georgei ea omnia, quae turbare possent sanctae fidei puritatem, iuxta Bullas, quarum auctoritate fundata fuerat. Indeque factum fuit, ut remoto sacrorum ministro, tunc schismatis suspicione adlaborante, praeceptum fuerit, novos eligi, praehabita inquisitione per Patriarcham ant Apostolicum Nuncium ad approbandum illum, qui catholicus censeretur, vetitum vero, ne qui reiectus esset, alios quam ad eumdem Patriarcham appellare posset.

§ 5. Haec sunt, dilecti filii, Senatus conrum rerum in sulta vestra, patrumque vestrorum. Cur ecclesia S. Geor- secundum illa fieri non imperatis? Vos non gei, et graviora imminentia da- latet, plures ante annos Graecorum rem in ista ecclesia perturbatam et inversam esse, eius gubernium ordine et rectore destitutum, schismaticos invaluisse, gemere catholicos, et afflictos iacere. Gravissimum huiusmodi malum magisque in dies grassatur, et, quod non sine lacrymis cogitare possumus, eo audaciae perventum est, ut schismatica perfidia struciis religioni vestrae insidiis pseudo-episcopum media vestra civitate statuere, lupum in ovile dominicum inducere, altare profanum erigere, cathedram erroris et pestilentiae constituere, Christi membra discerpere, fidelis populi animum et corpus unum, impia aemulatione lacerare, moliatur. Nos in tanto catholicae fidei discrimine muneri nostro apostolico deesse non possumus, quin pro ea inter Graecos conservanda retinendaque, vitam ipsam profundere parati simus, ut aliquo remedio, fidei, inter istos Graecos periclitanti, subveniatur. Resonat enim assidue ad aures nostras, qui speculatores in Domo Israel constituti sumus, vox illa Domini per Prophetam suum comminantis et

(1) Ex Tabulario S. Congr. de Prop. Fide.

dicentis: Si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam, ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram.

Venetae reipublicae magistratus obse

pendentibus

catholicamque

§ 6. Vos igitur, dilecti filii, vox nostra compellat, ad vos nostra convertitur sollicitudo, atque per viscera lesu Christi, qui crat ut tot impretioso Sanguine suo animas hominum re- malis obsistat, demit; etiam atque etiam vos rogamus, et fidem tueantur. hortamur, ut grassanti huic pestilentiali morbo obsistatis. De fide agitur, deque illa servanda incorrupta in ista vestra civitate, id unum satis superque vos commovere et impellere debet, ut omnes pietatis ac religionis vestrae vires exaratis, vosque ipsos ponatis murum pro Domo Israel. Nos quoque ex parte nostra duces vobis erimus ad bellandum bellum Domini, et quidquid operis et auxilii a nobis, vel auctoritate, vel studio, ac vigilantia, conferri poterit, coniunctis vobiscum studiis in hanc Dei et Ecclesiae causam libentissimi impendemus: et interea benevolentiae nostrae erga vos vestramque Rempublicam pignus, apostolicam benedictionem peramanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die xXVII. februarii MDCCLXII. pontificatus nostri anno IV.

XXVIII.

Quosdam Cardinales eligit visitatores Collegii S. Ephrem de Urbe pro missionibus instituti cum facultatibus opportunis (1).

Venerabili fratri nostro losepho Episcopo Ostien. et Veliternen. S. R. E. Cardinali Spinelli nuncupato, sacr. Venerabilium FF. nostrorum eiusdem S. R. E. Cardinalium Collegii Decano, nec non dilectis filiis nostris losepho Mariae S. R. E. praefatae presbytero Castelli, ac Prospero Diacono Columnae nuncupatis,

CLEMENS PP. XIII.

Ven. frater noster ac dilecti filii nostri, salutem et apostolicam benedictionem.

Iniuncti nobis per abundantiam divinae gratiae pastoralis officii sollicitudo postulat

atque exigit, ut ad ea per quae prospero locorum piorum statui, regimini et gubernio, quoad nobis integrum est, opportune consulitur, eiusdem officii partes sedulo intendamus, prout conspicit in Domino salubriter expedire.

§ 1. Cupientes itaque ad animarum salutem divinumque cultum promovendum, ac ad corrigendos atque e medio tollendos abusus, qui in missionibus dilectorum filiorum Ord. fratrum Minorum S. Francisci Conventualium nuncupatorum irrepserant, collegiales alumnosque eiusdem Ordinis, qui in Collegio S. Ephrem de Urbe pro missionibus obeundis instituuntur, auctoritate nostra visitari, ac de circumspectionum vestrarum fide, prudentia, pietate, doctrina, ecclesiasticae disciplinae et catholicae religionis zelo plenam in Domino fiduciam habentes, vos praefati Collegii nostros et Apostolicae Sedis visitatores cum facultatibus necessariis et opportunis, nec non dilectum filium Magistrum Marium Marefoschi in utraque signatura nostra Referendarium et Congregationis venerabilium FF. nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae fidei praepositorum secretarium, in visitationis Collegii huiusmodi itidem secretarium dicta auctoritate apostolica tenore praesentium constituimus et deputamus. Vobisque harum serie committimus ac iniungimus, ut quamprimum poteritis coniunctim procedentes, Collegium ipsum eiusque rectorem ac quosvis alios superiores et officiales ac ministros quocumque nomine nuncupatos, nec non omnes ac singulos illius alumnos, scholares, seu collegiales, ac alias personas quascumque tam laicas, quam ecclesiasticas, et regulares, tam in capite quam in membris ad praescriptum sacrorum Canonum et Concilii Tridentini, nec non apostolicarum et Collegii huiusmodi constitutionum, semel tantum, auctoritate nostra visitetis, ac in illorum studia, vitam, mores et disciplinam diligenter inquiratis, ac novas constitutiones pro tollendis irreptis abusibus, quibus indigere cognoveritis, de novo condatis ac conditas confirmetis, illasque observari mandetis. Praeterea quod bona tam mobilia quam immobilia, nec non redditus ac proventus dicti Collegii quonam modo administrata huc usque fuerint et nunc administrentur, attente inspiciatis, et a quibuscumque bonorum, reddituum ac proventuum huiusmodi administratoribus tam praesentibus, quam praeteritis, si ita vobis

Iur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. IV.

videbitur, administrationis suae rationem exigatis, et ad hunc effectum eos et eorum quemlibet ad exhibenda eorum computa, reddendamque rationem huiusmodi compellatis. Nos enim vobis praemissa omnia et singula, aliaque desuper ac pro demandato vobis munere, rite et recte explendo quomodolibet necessaria et opportuna faciendi, dicendi, gerendi, et exequendi, et inobedientes per censuras et poenas ecclesiasticas aliaque opportuna iuris et facti remedia. compescendi quamcumque necessariam et opportunam facultatem auctoritate et tenore praesentis concedimus et impertimur. Mandantes propterea omnibus et singulis Collegii superioribus, ministris, alumnis et personis ceterisque ad quos spectat, ut vos in visitatores apostolicos eiusdem Collegii a nobis ut praefertur deputatos recipiant et recognoscant, vobisque in omnibus ad visitationem huiusmodi spectantibus iuxta earumdem tenorem praesentium prompte pariant et obsequantur, ac vestra. salubria monita et mandata humiliter suscipiant ac efficaciter adimplere procurent, alioquin sententiam sive poenam, quam rite tuleritis seu statueritis in rebelles, ratam habebimus et faciemus auctore Domino inviolabiliter observari. Volumus autem ut, si quae graviora in huiusmodi visitatione a vobis reperta fuerint, illa ad nos referatis, ut quid desuper statuendum fuerit, matura vobiscum deliberatione adhibita decernamus. Non obstantibus apostolicis et in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis edictis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinibus, nec non Ord. et Collegii huiusmodi aliisve quibusvis etiam iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis. statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, libertatibus, immunitatibus, et exemptionibus ac literis apostolicis eidem Ordini et Collegio eorumque respective ministro generali et rectori aliisque superioribus et personis quibuslibet sub quibuscumque verborum tenoribus et formis et cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus efficacissimis et insolitis clausulis irritantibus, et aliis decretis in genere vel in specie, ac alias in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa, et individua, ac de verbo

10

« ÖncekiDevam »