Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Qui hæc neglexerit, indignus vidébitur, cui Dominici Corporis dispensatio concredatur.

Præcipimus etiam, ut quilibet Parochus sex saltem corporalia et duodecim purificatoria habeat. Corporale, super quod sacra hostia et particulæ consecrata jacent, debet esse ex sindone subtili et sine maculo, et palla, ex parte quæ operit Calicem sit quoque ex sindone munda, velamen vero calicis debet esse, si fieri potest, pretiosum et ornatum.

Nullus Sacerdos ante auroram, Missam inchoare audeat: horæ pro celebratione Missæ in diebus Dominicis et festis de præcepto sint certæ et fixæ, et a se invicem ita distantes, ut qui ad primam Missam adire non possit, ad alteram seu ultimam Missam pervenire valeat ; quæ circa meridiem incipiat, et ad primam pomeridianam saltem finiatur.

Item omnibus Dominicis et festis de præcepto, immediate ante Missam parochialem, alta et clara voce recitentur Anglice vel Hibernice, a Sacerdote stante, facie (ut melius audiatur) versa ad populum, actus contritionis, fidei, spei, et charitatis, cum oratione ante Missam; populo, flexis geribus, easdem preces cum Sacerdote devote recitante, Angelus vero Domini, quod præfatas Preces immediate subsequitur, a Sacerdote recitari debet, facie versa ad Altare, populo respondente.

Ex corde et pleno ore laudamus omnes illos Parochos, qui in suis parochiis introduxerunt et stabilierunt laudabilem illam consuetudinem recitandi Rosarium sive Coronam B. M. V. in capellis parochialibus in Dominicis et festis, dum expectatur Sacerdos. Tales sacerdotes de nobis optime merentur. Et zelus illorum Sa

cerdotum

cerdotum habebit suam mercedem apud Dominum, qui in suis adibus, nocturnis precibus, familia domus præsente sedulo ac pie vacabunt; dicente Christo, Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum, in medio eorum.

Instruatur quoque populus de effectibus et valore hujus sacrificii, quod in se continet thesaurum cœlestium divitiarum et in Ecclesia Dei offertur pro vivis et mortuis.

Ut Parochiani ergo majori cum reverentia et devotione, necnon attentione ad ea quæ in sacrificio Missæ aguntur, assistant, uberioremque sacrificii fructum percipiant; habeat quisque secum, librum, vulgo manuale, ex quo preces effundere queat. Ili vero qui legere ignorant Sacrum comitentur, Rosarium sive Coronam B. M. Virginis devote recitando, sed submissa voce. Et hæc praxis, si aliter obtineri nequeat, imponatur in confessione per modum poenitentiæ sacramentalis.

In Capellis oppidanis et ruralibus Sacristias annexas habentibus; volumus ut Sacerdos in celebratione Misse utatur Sultana, id est Veste talari; quæ, ex panno nigro, Anglice black stuff, et more Hispanico, sine manicis et fibulis facta, imponi et deponi sine ulla mora vel molestia potest.

Diebus Dominicis et festis de præcepto, nulli Sacerdoti licebit Missam celebrare in Edibus privatis, quacunque de causa; nisi in exequiis defunctorum, præsente Corpore, vel in festo Nativitatis Domini, qua etiam die non licet primam Missam celebrare ante auroram. Ab hac regula excipimus domum Parochi, sub hac tamen obligatione, ut nullus extrancus tempore Missæ admittatur.'

C 3

Stricte

Matth. 18, 20.

Stricte inhibemus ne ullus Sacerdos in loco sordido aut indecenti Missam celebrare audeat, etiam prætextu infirmitatis, vel infirmo danda communionis. Quotiescunque ergo Missa celebranda est in tuguriis pauperum, caveant Sacerdotes nostri, ne sordes in Altare decidant, ut supra Altare linteum mundum, per modum Conopei, vel aliquid simile appendatur; sed adeo elevatum ut nihil ex candelis accensis pertimescendum sit.

Sacerdos Missam celebraturus omnem adhibeat diligentiam, ne desit aliquid ex requisitis ad Sacrificium, nullusque contingat defectus ex parte materiæ adhibendæ ; nempe panis triticeus sit et azymus, et vinum de vite, sive rubrum sive album.

Panis debet esse recens, nunquam ultra decem vel duodecim dies coctus; quia panis tam tenuis facile et cito corrumpitur, præcipue tempore pluviali vel hyemali, ut authores notant: hinc culpandi sunt Sacerdotes, qui panem per tres hebdomadas imo per mensem, et ultra coctum, adhibent pro Sacrificio Missæ : tutius et commodius erit, si quilibet Parochus habeat in suis ædibus ferrum pistorium, mediante quo, potest habere panes recentes singulis septimanis, si velit. Vinum debet esse bonum, purum et sine mixtura, non vapidum nec acescens. Quantum ad alios defectus quæ occurrere possunt, videre licet Missale Romanum, ubi agit de defectibus in celebratione Missarum Occurrentibus.

Lege ecclesiastica cautum est; ne ullus Sacerdos, quacunque dignitate prafulgeat, plures codem die Missas dicere audeat, excepto die Nativitatis Domini, et causa necescessitatis, quæ gravis et publica esse debet, id est respiciens populum et ecclesiam.

[ocr errors]

Ex indulto Apostolico concedimus facultatem omni Parocho in his nostris Diccesibus qui habet duas distinctas Capellas, vel quasi Capellas, hoc est, duas stationes pro populo, (nullum vero Coadjutorem Sacerdotem) ut Missam in utraque Capella omnibus Dominicis et festis de præcepto celebret.

Si Parochus habeat duas distinctas Capellas, et Coadjutorem; tali casu, Parochus celebrabit Missam in una, et Coadjutor celebrabit in altera Capella: si vero unus ex illis sit ægrotus, vel sanitatis causa absens, vel aliunde legitime impeditus, alter potest Missam in utraque Capella celebrare in Dominicis et festis de præcepto.

Quotiescunque continget ut Corpus alicujus defuncti sit terræ mandandum diebus Dominicis vel festis de præcepto; concedimus licentiam ut Missa celebretur, præsente corpore, ne populus qui exequiis defuncti adest, vel Corpus ad Sepulchrum comitatur, Sacro privetur illa die: caveat autem Parochus ne unquam hac nostra licentia abutatur in damnum Capellarum parochialium. Ideoque strictissime præcipimus, etiam sub comminatione suspensionis, ut nullus Sacerdos sive secularis sive regularis, in diebus Dominicis vel festis de precepto, Missam Parochialem transferre audeat ex propria Capella ad alium quemcunque locum, quocunque prætextu, sive exequiarum alicujus defuncti, sive nundinarum, sive patroni loci, &c. &c.

Quilibet Parochus monebit suos parochianos, quotiescunque necesse sit, de corum obligatione procurandi (suis propriis expensis) omnia quæ ad Sacrificium Missæ necessaria sunt; nempe calicem et patenam de argento, Missale Romanum, cum mappis et aliis paramentis ad sacrificium

sacrificium Missæ necessariis. Et, ne Pastores propinqui has res sacras unquam sibi vendicent, præcipue tempore ejus mortis, cavebit bonus Pastor ut, tempore visitationis, det in manus nostras catalogum harum rerum ad Parochiam pertinentium, manu propria subsignatum, et insuper veram copiam ejusdam catalogi, manu propria similiter subsignatam, dabit in manum alicujus principalis parochiani pro populo ser

vandam.

Sacerdos, celebrans duas missas eodem die Dominico vel festo de præcepto ad idem Altare, in prima Missa non sumat purificationem, sed in secunda Missa tantum ; et in prima Missa abluat digitos in aliquo vase mundo, juxta formam rubrice in vigilia Nativitatis Domini; vide Missale Romanum. Habeat ergo Sacerdos vasculum purificationis prope Corporale in Altari, vel ex vitro vel ex porcellana, in quod, in prima Missa, infundat digitorum et Calicis quem purificavit, ablutionem; eamque alicui communicanti distribuat ex eodem vasculo; vel ipsemet sumat in purificatione Missæ secundæ. Vide notas Francisci Sylvii in Pastorales Instructiones S. Caroli Borromæi.*

Quod si non in eodem Altari celebraturus sit Missam secundam, nullusque post eum sit isto die ibidem celebraturus, nullusve adsit communicans, præfatam ablationem decenter asservet in Tabernaculo, in diem proximum vel aliud tempus opportunum, quo illic celcbrabit; ae tum eam sumat in pnrificatione Missæ istius diei. Vide Sylcium ibidem.

Si vero nullum adsit Tabernaculum vel alius loeus idoneus ubi reponatur vasculum purificationis; optimus modus erit, si Sacerdos omni cura sanguinem hauriat,, et labiis Calicem purificet

*III. Part. Cap. 10

« ÖncekiDevam »