Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quorum exitum angelorum turba comitatur, quibus obviam Christus occurrit, gravemur magis, si diutius in tabernaculo isto mortis habitemus; quia quamdiu hic moramur, peregrinamur a Domino. Hieron. Epist. xxii. ad Paulam: tom. iv. pars 2, col. 56. Paris, 1706.

Note X, p. 139.

Nunc igitur pro brevi labore æterna beatitudine fruitur; exci pitur Angelorum choris; Abrahæ sinibus confovetur, et cum paupere quondam Lazaro, divitem purpuratum, et non palmatum consulem, sed atratum, stillam digiti minoris cernit inquirere. Jerom. Ep. xx. ad Marcellam, de Exitu Leæ, tom. iv. pars 2, col. 52. Paris, 1706. See also Epitaphium Nepotiani, Epist. xxxv. ad Heliodorum. col. 269.

Note Y, p. 139.

Quando anima, vinculis relaxata corporeis, volandi quo velit, sive quo ire compellitur, propter tenuitatem substantiæ, habuerit libertatem, aut ad inferna ducetur, aut certe ad cœlestia sublevabitur. Hieron. Comment. lib. iii. in Amos viii. tom. iii. col. 1447. Paris, 1704.

Note 3Z, p. 140.

Nam pro defunctis quibusdam, vel ipsius Ecclesiæ, vel quorundam piorum exauditur oratio: sed pro his, quorum, in Christo regeneratorum, nec usque adeo vita in corpore male gesta est, ut tali misericordia judicentur digni non esse, nec usque adeo bene, ut talem misericordiam reperiantur necessariam non habere. Sicut etiam, facta resurrectione mortuorum, non deerunt quibus post pœnas, quas patiuntur spiritus mortuorum, impertiatur misericordia, ut in ignem non mittantur æternum. Neque enim de quibusdam veraciter diceretur, quod non eis remittatur neque in hoc sæculo neque in futuro, nisi essent quibus, etsi non in isto, tamen remittetur in futuro. Aug. de Civit. Dei, lib. xxi. c. 24, . 2, tom. vi. col. 1642. Paris, 1685.

sec.

Note A, p. 141.

Edificarent autem aurum, argentum, lapides preciosos, et de utroque igne securi essent: non solum de illo æterno, qui in

æternum cruciaturus est impios, sed etiam de illo qui emendabit eos, qui per ignem salvi erunt. Dicitur enim, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Et quia dicitur salvus erit, contemnitur ille ignis. Ita plane, quamvis salvi per ignem, gravior tamen erit ille ignis, quam quicquid potest homo pati in hac vita. August. Enarrat. in Psal. xxxvii. ver. 2, sect. 3, tom. iv. col. 295. Paris, 1691.

Note 'B, p. 141.

Sed temporaneas pœnas alii in hac vita tantum, alii post mortem, alii et nunc et tunc; veruntamen ante judicium illud severissimum novissimumque. Non autem omnes veniunt in sempiternas pœnas, quæ post illud judicium sunt futuræ, qui post mortem sustinent temporales. Nam quibusdam, quod in isto non remittitur, remitti in futuro sæculo, i. e. ne futuri sæculi æterno supplicio puniantur, jam suprà diximus. August. De Civit. Dei, lib. xxi. cap. 13, in fine; tom. vi. col. 634. Paris, 1685.

Note C, p. 141.

Decem aut duodecim versus, qui capite 24 habentur, et in quibus diserte Purgatorium docetur, in antiquis libris Brugensi et Coloniensi non legi, ut neque in exemplaribus Friburgi excussis. imo et carere iis exemplar Parisiense, ut testantur qui editioni 1531 præfuerunt. Dallæus de Usu Patrum: cap. 4, Rat. 4. Genevæ, 1686.

Note 'D, p. 142.

Purgatorias autem pœnas nullas futuras opinetur, nisi ante illud ultimum tremendumque judicium. August. De Civit. Dei, lib. xxi. c. 16, tom. vii. col. 636, F. Paris, 1685. "He supposes that there will be no purgatorial punishments, except before that last and tremendous judgment."

Mr. Husenbeth contends that ante supports Purgatory and condemns the Probatory fire at the day of judgment. If, however, there were any doubt as to the meaning of St. Augustine, the following note would be sufficient to make it clear.

Note E, p. 142.

Arguuntur autem in die judicii omnes qui non habent fundamentum, quod est Christus : emendantur autem, id est purgantur, qui huic fundamento superædificant lignum, fænum, stipulam.

Detrimentum enim patientur, sed salvi erunt tanquam per ignem. August. in Psal. vi. c. 3, tom. iv. col. 24, C. Paris, 1691. See also his Comment. on Psalm. ciii. Serm. 3, c. 5, tom. iv. col. 1154, B.

Note F, p. 143.

Tale aliquid etiam post hanc vitam fieri incredibile non est, et utrum ita sit quæri potest, et aut inveniri aut latere, nonnullos fideles per ignem quendam purgatorium, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusve salvari. August. in Enchirid. de Fide, Spe, et Caritate, ad Laurentium, cap. 69, tom. vi. col. 222. Paris, 1685.

Note G, p. 143.

Sive ibi tantum, sive hic et ibi, sive ideo hic et non ibi, secularia (quamvis a damnatione venialia) concremantem ignem transitoriæ tribulationis inveniunt, non redarguo; quia forsitan verum est. August. de Civitate Dei, lib. xxi. c. 26, sec. 4, tom. vii. col. 649, B. Paris, 1685.

Note H, p. 143.

Cum iis quæ scribimus, ita nostra vel aliorum exerceatur et erudiatur infirmitas, ut tamen in eis nulla velut canonica constituatur auctoritas. August. de Octo Dulcitii Quæst. Q. 3, sec. 3, tom.vi. col. 131, E. Paris, 1685.

Note I, p. 144.

Postea, cum de hoc sæculo transierimus, nulla compunctio vel satisfactio remanebit. August. Hom. v. in 1 Tim. iv. col. 420,

tom. x. D. Basil, 1569.

Note 'K, p. 144.

Non est ullus ulli medius locus, ut possit esse nisi cum Diabolo, qui non est cum Christo. August. de Peccat. Meritis et Remiss. lib. i. c. 28, tom. vii. col. 680. Basil, 1569.

Note 'L, p. 144.

Primum locum fides catholicorum, divina auctoritate, regnum credidit esse cœlorum, unde non baptizatus excipitur: secundum Gehennam, ubi omnis apostata, vel a Christi fide alienus, æterna supplicia experietur: tertium penitus ignoramus: imo nec esse in scripturis sanctis inveniemus. August. Hypognost. contra Pelag. lib. v. tom. vii. col. 1405, C.

Basil. 1569.

[blocks in formation]

æterno.

regno

Duæ quippe habitationes sunt; una in igne æterno, alia in Puta quia in igne æterno aliter ille, aliter ille torquebuntur: ibi erunt tamen, ibi omnes cruciabuntur; minus ille, plus ille. August. Serm. clxi. de Verbis Apostoli, sec. 4, tom. v. col. 776, Paris, 1685; or Serm. 18, tom. x. col. 349, B. Basil, 1569.

Note 'N, p. 144.

Scitote verò quòd, cum anima à corpore evellitur, statim aut in Paradiso pro meritis bonis collocatur, aut certe pro peccatis in inferni tartara præcipitatur. August. de Vanit. Seculi. cap. i. tom. ix. col. 947. Basil, 1569.

Note O, p. 145.

Sed recedens anima, quæ carnalibus oculis videri non potest, ab angelis suscipitur, et collocatur aut in sinu Abrahæ, si fidelis est, aut in carceris inferni custodia, si peccatrix est: donec veniat statutus dies, quo suum recipiat corpus, et apud tribunal Christi, judicis veri, reddat suorum operum rationem. August. de Consolatione Mortuorum, Serm. 2, cap. 1, tom. ix. col. 974. Basil, 1569.

Note 'P, p. 145.

Hac Dei gratiâ, qua in nos ostendit magnam misericordiam suam, et in hac vita per fidem regimur, et post hanc vitam per ipsam speciem incommutabilis veritatis ad perfectionem plenissimam perducemur. August. de Civitat. Dei, lib. x. cap. 22, tom. vii. col. 257. Paris, 1685.

Note 'Q, p. 145.

In requie enim sunt animæ piorum à corpore separatæ; impiorum autem pœnas luunt: donec istarum ad æternam vitam, illarum verò ad æternam mortem, quæ secunda dicitur, corpora reviviscant. August. de Civitat. Dei, lib. xiii. c. 8, tom. vii. col. 330. Paris, 1685.

Note 'R, p. 145.

Morum porro corrigendorum nullus alius quam in hac vita locus est; nam post hanc quisque id habebit, quod in hac sibimet conquisiverit. Ideo compellimur humani generis caritate intervenire pro reis, ne istam vitam sic finiant per supplicium, ut, ea

finita, non possint finire supplicium. August. Epist. cliii. sec. 3, ad Macedon. tom. ii. col. 525, B. Paris, 1688.

Note 'S, p. 146.

Qui in hac vita Deo non placuerit, habebit quidem pœnitentiam in futuro sæculo de malis suis: sed indulgentiam in conspectu Dei non inveniet. Quia etsi erit ibi stimulus pœnitudinis, nulla tamen erit correctio voluntatis. August. ad Petrum Diacon. cap. 3, tom. iii. col. 209. Basil, 1569.

Note *T, p. 146.

Qualem invenit Dominus, cum hinc evocat, talem et judicat. August. in Apocalyp. Hom. xi. tom. ii. in Append. col. 173, B. Paris, 1685.

Note 1U, p. 146.

In quo quemque invenerit suus novissimus dies, in hoc eum comprehendet mundi novissimus dies: quoniam qualis in die isto quisque moritur, talis in die illo judicabitur. August. Ep. cxcix. ad Hesychium. sec. 2, tom. ii. col. 743, B. Paris, 1685.

Note X, p. 150.

Nemo certe jam dubitat orthodoxus, an Purgatorium sit, de quo tamen apud priscos illos, nulla, vel quàm rarissima, fiebat mentio. Sed et Græcis, ad hunc usque diem, non est creditum Purgatorium esse. Legat qui velit Græcorum veterum commentarios, et nullum quantum opinor, aut quàm rarissimum, de Purgatorio sermonem inveniet. Sed neque Latini, simul omnes ac sensim, hujus rei veritatem conceperunt. *** Quamdiu nulla fuerat de Purgatorio cura, nemo quæsivit indulgentias. Nam ex illo pendet omnis indulgentiarum existimatio. Si tollas Purgatorium, quorsum indulgentiis opus erit? His enim, si nullum fuerit Purgatorium, nihil indigebimus. Contemplantes igitur aliquandiu Purgatorium incognitum fuisse: deinde quibusdam pedetentim, partim ex revelationibus, partim ex scripturis fuisse creditum, atque ita tandem generatim ejus fidem ab orthodoxa Ecclesia fuisse receptissimam, facillimè rationem aliquam indulgentiarum intelligimus. Cum itaque Purgatorium tam serò cognitum ac receptum Ecclesiæ fuerit universæ, quis jam de indulgentiis mirari potest, quòd in

« ÖncekiDevam »