PONT. MAX. 2 30 EPISTOLÆ ET BREVIA SELECTIORA AC NONNULLA ALIA ACTA PONTIFICATUM EJUS ILLUSTRANTIA QUÆ EX SECRETIORIBUS TABULARIIS VATICANIS DEPROMSIT ET NUNC PRIMUM EDIDIT AUGUSTINUS THEINER, CONGREGATIONIS ORATORII ROMANÆ PRESBYTER, CONSULTOR SACRARUM CONGREGATIONUM INDICIS LIBRORUM PROHIBITORUM, EPISCOPORUM ET REGULARIUM AC SANCTI OFFICII SOCIUS CONGREGATIONIS SPECIALIS DE IMMACULATA BEATE MARIE VIRGINIS CONCEPTIONE, PONTIFICIE ARCHEOLOGIE, PRÆFECTUS COADJUTOR PARISIIS, APUD FIRMIN DIDOT FRATRES, BIBLIOPOLAS, INSTITUTI FRANCIE TYPOGRAPHOS, PRÆFATIO. Validissimis rationibus permoti consilium inivimus annales gloriosissimi pontificatus Clementis XIV Pontificis Maximi separatim edere ac vernaculo idiomate conscribere, quarum illa præcipua fuit, ut ita utilitati omnium magis consuleretur. Satis disseruimus hac de re in præfatione, quam ipsis annalibus præmisimus, quo fit ut supervacaneum omnino esset quæ ibi diximus denuo repetere. Consilium hoc nostrum exigit et rationi rerum prorsus consentaneum esse videtur, ut singulare volumen quod dicunt Documentorum adornaremus, quæ mirifice faciunt ad corroboranda, quæ in annalibus Clementinis narravimus nec non ad degustandum magis magisque illum pietatis, mansuetudinis ac caritatis spiritum, quem omnes Clementis XIV |