Sayfadaki görseller
PDF
ePub

DOCUMENTA

MAG. JOANNIS HUS

VITAM, DOCTRINAM, CAUSAM

IN CONSTANTIENSI CONCILIO ACTAM

ET

CONTROVERSIAS DE RELIGIONE IN BOHEMIA

ANNIS 1403-1418 MOTAS

ILLUSTRANTIA

QUAE PARTIM ADHUC INEDITA, PARTIM MENDOSE VULGATA. NUNC EX
IPSIS FONTIBUS HAUSTA

EDIDIT

FRANCISCUS PALACKÝ

REGNI BOHEMIAE HISTORIOGRAPHUS.

PRAGAE, 1869.

SUMPTIBUS FRIDERICI TEMPSKY.

BEROLINI PROSTAT APUD wilhelmUM HERTZ (LIBR. BESSER).

2.10. h. 114

Praefatio.

Rerum hussiticarum studio me jam a prima adolescentia delectatum esse ingenue fateor. Quum vero earum notitiam usque ad nostra tempora parum copiosis parumque idoneis literarum adjumentis niti cognossem: mature locupletiora et certiora testimonia quaerenda esse intellexi in tabulis et libris manuscriptis, qui quidem, quum per duo secula consulto et data opera delerentur, dumtaxat prospero quodam casu conservati in bibliothecis et tabulariis aliquot et domesticis et externis supersunt. Itaque quum primum anno 1823 in Bohemia versarer Pragamque venissem, statim tales rerum hussiticarum fontes quaerere et describere coepi; atque jam anno 1824 mihi contigit, ut Trebonae (cui oppido germanicum nomen Wittingau est) in tabulario, quod a clarissima, quae olim vigebat, Rosensi familia conditum nunc principum de Schwarzenberg est, locupletissimam monumentorum copiam invenirem, quae rebus seculo XV in Bohemia gestis majorem lucem affert, quam omnes ceteri literarum fontes. Postquam autem celeberrimus regni Bohemiae conventus die 13 m. Aprilis 1829 historiographi Bohemiae munus mihi mandare decrevit, fieri non poterat, quin studiorum meorum fines longius proferrem atque totam Bohemiae historiam inde ab antiquissimis temporibus usque ad recentem aetatem amplecti contenderem. Quum vero, quae nostra aetate a rerum gestarum scriptoribus jure postulantur, quoad ejus fieri posset, praestare in animum induxissem, ante omnia opus erat in colligendo amplissimo diplomatario antiqui aevi versari, itemque mediae aetatis monumenta literarum quam plurima congerere, quibus res gestae illustrarentur atque explanarentur. Itaque jam anno 1845, quo primum eam

*

historiae bohemicae partem edidi, quae ad primos motus hussiticos annorum 14031418 pertineret, satis ampla tabularum aliorumque historiae monumentorum, quae ad illa tempora referrentur, copia parata mihi erat: sed de eorum editione tamdiu ne cogitare quidem licebat, dum, quaecumque typis describerentur, c. r. librorum censurae subjicienda erant. Verum etiam posterioribus annis, quum hoc impedimentum rebus, quae in omnium memoria sunt, sublatum esset atque ego profecto imprimis anno 1851 monumentorum hussiticorum editionem concinnare coepissem: consilio eo desistendum erat, ne rerum gestarum enarratio et perscriptio, quae undique flagitabatur, edendis monumentis, quae pauci expetebant, retardaretur. Atque eo facilius consilio illo destiti, quum non ignorarem Const. Höflerum, professorem Pragensem, editionem „scriptorum rerum hussiticarum" impensa caes. literarum academiae Vindobonensis parare. Quamquam enim a rationibus consiliisque peculiaribus dissentiebam, quae Höflerus, quum opus susciperet, sequebatur: laetabar tamen, monumenta ad nostram historiam pertinentia saltem in lucem prolatum iri; itaque libenter eum adjuvabam, si quando meo adjumento egebat idque expetebat.

Höfleri opus „Geschichtschreiber der husitischen Bewegung in Böhmen" (Vindobonae, pars I. 1856, pagg. LXIII, 642, pars II. 1865, pagg. 843, pars III. 1866, pagg. 279) jam in manibus est. De quo hoc loco judicium facere argumentisque comprobare non est in animo, quum utrumque jam factum sit peculiari libro, a me Pragae a. 1868 edito, qui inscribitur ,,Die Geschichte des Hussitenthums und Prof. Constantin Höfler. Kritische Studien" etc. Höflerus, quum fontes rerum hussiticarum ederet, occasionem sibi oblatam esse arbitrabatur ad dissertationes addendas, quibus non modo Hussi omnes rationes omniaque consilia prorsus improbaret et in summam invidiam adducere conaretur, sed etiam cetera omnia, quae ad illum virum quolibet modo referebantur. De controversia nostra viris doctis. varie licet judicare, atque quum, quae natura humana est, difficillimum sit summa aequitate uti et prorsus medium se gerere, fieri sane potest, ut alii laudatoribus, alii vituperatoribus reformationis bohemicae assentiantur: verum de una eaque gravissima re haud scio an nulla futura sit dissensio; neque enim cuiquam dubium fore puto, quin Höflerus V. Cl. illa literarum monumenta perquam mendose ediderit. Namque opus ejus valde mancum est (quamqum alioquin multa insunt a re aliena atque

V

inutilia); neque vero editor certum justumque ordinem observavit, sed quasi temere singula monumenta per totum opus disposuit vel potius disjecit; locos, libros manuscriptos, tabularia, quibus usus est, non usquequaque accurate notavit; denique, id quod molestissimum est, quum in legendis literarum monumentis seculi XV, quae sane interdum difficilia lectu, incomposita, mendosa sunt, non satis versatus esset, innumera insunt in ejus editione vitiata, prava lectione corrupta, sensum vel perversum vel nullum habentia. Quorum argumenta satis multa in libro supra commemorato protulisse mihi videor; quamobrem ibidem (pag. 45) professus sum, velle me ipsum omnia documenta, quae ad Hussi historiam cognoscendam praecipue conferrent, edere, inprimis, ejus epistolas, accusationes contra eum prolatas ejusque responsa, item relationem mag. Petri de Mladenovic de ejus causa Constantiae acta atque supplicio. Haec fuit causa hujus operis edendi, hanc normam in finibus operis constituendis sequebar.

Nihil aliud enim principio spectabam, nisi ut viris doctis integram emendatamque eorum monumentorum formam exhiberem, quibus justum de Husso judicium nititur. Sunt autem haec inprimis ea literarum monumenta, quae commemoravimus, epistolae Hussi, accusationes et responsa, Mladenovicii relatio. Verum mox quartam quoque partem addendam esse sensi, collectionem dico epistolarum tabularumque ejusdem aetatis, in quibus quasi speculo quodam apparet, quantopere J. Hus auctoritate ad popularium animos commovendos valuerit qualisque totus ille motus, quem excitavit, fuerit. Namque viris doctis. quam copiosissimam materiam et quasi silvam omnium, quae ad illam rem pertinerent, proponere studebam, ita tamen ut quaecumque tabularum speciem non haberent, removerem, velut tractatus didacticos, disceptationes de religione, orationes vel a Husso vel ab ejus amicis et inimicis publice habitas, cetera id genus. Verum ne hic liber nimis latus fieret, illas quoque epistolas tabulasque omisi, quae levioris momenti esse videbantur, praesertim quum pars eorum jam aliis libris edita esset. Illud vero maxime agebam, ut, qui primaria ad cognoscendas res hussiticas instrumenta haberent, inprimis Odor. Raynaldi ,annales ecclesiasticos," Hermanni von der Hardt concilium Constantiense“, „historiam et monumenta Joannis Hus et Hieronymi Pragensis" (in quibus laudandis titulo „opera Hussi" semper usi sumus), denique etiam Höfleri „scriptores rerum

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »