Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

URKUNDENBUCH

DER

STADT LEIPZIG.

IM AUFTRAGE

DER

KÖNIGLICH SÄCHSISCHEN STAATSREGIERUNG

HERAUSGEGEBEN

VON

K. FR. VON POSERN-KLETT.

II. BAND.

LEIPZIG

GIESECKE & DEVRIENT.

1870.

174693

JUN -2 1913

F47 L53 SUR4

2

AUGUSTINER-CHORHERREN-STIFT ZU S. THOMAS.

No. 1. 1212. 20. März.

K. Otto IV. bestätigt die Stiftung und Ausstattung eines Klosters und eines Hospitals zu Leipzig durch Markgraf Dietrich und bestimmt, dass die Vogtei beider Häuser mit der Markgrafenwürde unzertrennlich verbunden bleiben solle.

Dei gratia Otto Romanorum imperator et semper augustus. Notum facimus universis praesentem paginam inspecturis, quod nos advertentes puram fidem et sinceram devotionem, quam dilectus consanguineus noster Thedericus marchio Missenensis et Orientalis hactenus nobis exhibuit, quia preces ipsius aure clementi semper admittere decrevimus, ad petitionem ipsius monasterium et hospitale"), quae ipse apud Libuiz fundavit et dotavit, legittima censemus roboramus et autenticamus omnesque possessiones, quas nunc habent vel quas ipse marchio divina inspiratione in posterum de patrimonio suo seu de bonis marchiae Missenensi attinentibus usque ad redditus quinquaginta marcarum ipsis contulerit seu quas etiam iusto acquisitionis titulo acquisierint, auctoritate imperiali ipsis confirmamus. Advocatiam quoque memoratarum domorum nulli unquam personae nisi qui marchiam Missenensem habuerit cedere volumus, et ipse marchio eandem advocatiam ex constitutione imperiali a manu sua nunquam alienare poterit; statuentes et imperiali auctoritate firmiter praecipientes, ut nulli unquam personae licitum sit, hanc nostrae confirmationis divalem paginam infringere seu aliquo ei temeritatis ausu obviare. Ad cuius rei certam in posterum memoriam praesentem paginam conscribi iussimus et maiestatis nostrae bulla consignari. Testes huius rei sunt Heinricus comes palatinus Reni, Theodericus marchio Missenensis, Heinricus dux Brabanciae, Ludowicus dux Bawariae, Gebehardus burggravius de Maideburc, comes Heinricus de Svarzpure, Heinricus de Korun et alii quam plures. Datum apud Frankenfurt anno domini M. CC. XII. XIII. Kal. April. indictione XV.

[ocr errors]

Nach dem Orig. im K. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden. Das an Fäden von rother Seide befestigt gewesene Siegel des Kaisers ist abgefallen, aber in einem grössern Bruchstücke noch vorhanden. Vogel Leipz. Chronik S. 136. - Schöttgen u. Kreysig diplomat. Nachlese I. S. 45- Orig. Guelf. III. 809.

p.

a) Das Georgenhospital. Ueber die Lage desselben vgl. Bd. I. S. 155. COD. DIPL. SAX. 11. 9.

1

« ÖncekiDevam »