Sayfadaki görseller
PDF
ePub

præcipue cum doloribus corporalium tormentorum." "Ad perfectam rationem martyrii requiritur, quod aliquis mortem sustineat propter Christum." ."2 Cæterum martyris nomen antiquitus consuevit dari iis qui aliquod fidei causa passi erant supplicium, quorum precibus indulgentia dabatur lapsis, uti passim apud Cyprianum videre est. Virtutis cujuslibet supernaturalis causa si quis mortem sustineat, martyr merito habetur; nam "omnium virtutum opera secundum quod referuntur in Deum, sunt quædam protestationes fidei, per quam nobis innotescit quod Deus hujusmodi opera a nobis requirit, et nos pro eis remunerat: et secundum hoc possunt esse martyrii causa. Unde et Beati Joannis Baptista martyrium in Ecclesia celebratur, qui non pro neganda fide, sed pro reprehensione adulterii mortem sustinuit."3 Sic et S. Joannes Nepomucenus martyr habetur, qui, arcanum confessionis prodere nolens, jussu regis Wenceslai trucidatus est.

4

16. Fortitudini adversatur timiditas, qua aliquis, ne in mala quædam temporalia incurrat, a munere explendo desistit. Hæc peccatum inducit mortale, quoties de re graviter præcepta vel prohibita agitur : peccatum verò veniale, si de re levi agatur. Sunt quidam verò natura ad timorem proclives, qui sensu illo nimio periculi peccare censendi non sunt, quoties voluntas virtuti adhæret. Cæterum fortitudo non exigit ut omnis prorsus timoris sensus exuatur; nam natura ita comparati sumus, ut id fieri nequeat, et ratio suadet mala esse timenda: quapropter ad animi stuporem et vitium superbiæ referendus est eorum contemptus absolutus. Audacia autem est fortitudinis excessus, quo quis temere objicit se periculis. Ignavia est defectus, quo quis a periculis nimis recedit.

17. Magnanimitas fortitudinis propria est, qui enim est fortis, magno animo spernit res caducas, et ardua aggreditur magno honore digna: "eris magnanimus" inquit Seneca, "si pericula nec appetas ut temerarius, nec formides ut timidus."6 "Pro his quæ vere sunt magna, magnanimus promptissime se periculis exponit."7 Fiducia ad magnanimitatem pertinet: "quia fiducia importat quoddam robur

(1) S. Thom. 2. 2. qu. cxxiv. art. iii. Resp. (2) Ibidem, art. iv. Resp. (3) Ibidem, art. v. Resp. (4) Ibidem, qu. cxxv. art. iii. Resp.

(5) Ibidem, qu. cxxvi. art. i. Resp.

(6) L. de quatuor virtutibus c. de Magnan.

(7) S. Thom. 2. 2. qu. cxxix. art. v. Ad secundum.

spei, proveniens ex aliqua consideratione, quæ facit vehementem opinionem de bono assequendo." Securitas cum hac conjungitur,

quatenus animus a nimio timore liber conquiescit.

18. Præsumptio est magnanimitatis excessus, quo quis majora viribus audet. Inanis gloriæ captandæ desiderio quis aliquando fertur ad ea aggredienda, quæ vel suas excedunt vires, vel sunt magno animo indigna. "Cavenda est," inquit Tullius, "gloriæ cupiditas eripit enim animi libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio."

992

19. Pusillanimitas est magnanimitatis defectus, quo quis animo abjecto non audet aggredi quæ suis viribus conveniunt. Est sæpe indolis et naturæ vitium, potius quam voluntatis ; sed peccatum foret ex nimia animi abjectione recusare ea aggredi quæ legitimus superior injungit agenda. Cum superbia aliquando conjungitur, suo scilicet judicio fidit pusillanimis, se imparem esse operi, “unde Gregorius, in pastorali,3 de Moyse dicit, quod superbus fortasse esset, si ducatum plebis suæ sine trepidatione susciperet: et rursum superbus existeret, si auctoris imperio obedire recusaret."4

20. Longe a pusillanimitate differt humilitas, qua homo ex vera sui cognitione se contemnit, et quicquid boni habet a Deo derivari agnoscit, gloriam omnem ei tribuens. Ea fit ut dotibus eximiis quibus ornari quemque contigerit, haud glorietur; sed Deo grates rependat, cujus ope confisus magna opera animo impavido aggreditur.

66

21. Magnificentia fortem decet, magna scilicet facere sumptibus magnis oportet, pro rerum et personæ conditione. Juxta Tullium, magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum animi quadam ampla et splendida propositione cogitatio atque administratio."5 Ejus excessus est profusio, quæ mortalis est culpa, si quis nimiis sumptibus imparem se reddat satisfaciendis creditoribus, vel familiæ sustentandæ. Deficit autem a magnificentia, qui, quum possit, sumptus necessarios ad magna incepta perficienda nolit facere.

22. Patientia forti est necessaria, nec enim nisi tolerando adversa animo tranquillo, et impavido, poterit magna patrare. "Patientia autem," inquit S. Jacobus, "opus perfectum habet; ut sitis per

(1) S. Thom. 2. 2. qu. cxxix. art. vi. Ad primum. (2) L. i. de offic. (3) P. i. cap. vii. (4) Apud S. Thom. 2. 2. qu. cxxxiii. art. i. Ad tertium.

(5) De Rhetorica 1. ii. de invent. cit. a S. Thoma 2. 2. qu. cxxxiv. art. ii. Ad secundum.

fecti et integri, in nullo deficientes."1 "Patientia enim vobis necessaria est," inquit S. Paulus, "ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem." Perfecta patientia ex Dei dilectione procedat necesse est, nam "charitas patiens est."3 Impatientia mortalis noscitur ex effectibus præsertim, quando scilicet quis adeo perturbatur animo ob res adversas, ut Deum incuset, vel proximo inferat gravem contumeliam, vel grave ei exoptet malum.

23. Perseverantia est animi virtus qua proposito bono inhæret, etiam obstantibus plurimis et gravissimis obicibus. Necessaria utique est forti; nec enim nisi ex constantia hac elucet animi eximia fortitudo. Absque gratia Dei speciali nemo in virtutis semita ad finem usque perseverat, quæ idcirco supplicibus precibus et enixissimis petenda est: "Quia, cum liberum arbitrium de se sit vertibile, et hoc ei non tollatur per habitualem gratiam præsentis vitæ, non subest potestati liberi arbitrii etiam per gratiam reparati, ut se immobiliter in bono statuat, licet sit in potestate ejus, quod hoc eligat. Plerumque enim cadit in nostra potestate electio, sed non executio."4 Pertinacia est excessus, qua quis proposito animi nimis inhæret, ratione repugnante. Gravis quandoque est culpa, quando scilicet gravis damni affert periculum. Cæterum animi indoles aliquos excusat, qui judicio errare, potius quam voluntate, censendi sunt. Levitas animi et inconstantia, qua quis facile a proposito recedit, culpanda est, et grave inducit peccatum, si de re præcepta, vel voto, vel de re cum periculo gravi conjuncta agatur.

(1) Jac. i. 4.

(2) Heb. x. 36.

(3) 1 Cor. xiii. 4.

(4) S. Thom. 2. 2. qu. cxxxvii. art. iv. Resp.

CAPUT IV.

DE TEMPERANTIA.

§. I. DE VIRTUTE HAC UNIVERSE.

24. " Temperantia est rationis in libidinem, atque in alios non rectos impetus animi, firma et moderata dominatio." Ita Augustinus:1 sed usus communior ejus significationem restrinxit ad modum adhibendum in iis quæ magis appetitum alliciunt, et sensibus delectationem præbent: imo vulgata vis vocis respicit modum servandum in cibo, potuque. Præclarus ille doctor modum indicat: "habet vir temperans in rebus hujus vitæ, regulam utroque testamento firmatam, ut eorum nihil diligat, nihil per se appetendum putet: sed ad vitæ hujus atque officiorum necessitatem, quantum satis est, usurpet, utentis modestia, non amantis affectu."2 Cæterum de excessu non nimis scrupulose judicandum, quamdiu indulgentia non nocet valetudini, vel detrimentum non affert sibi, vel alteri, vel grave aliquod incommodum, periculumve peccati. Habenda est ratio virium cujusque, et status, et divitiarum; æquum enim est ut pro adjunctorum varietate modus victus varietur. Quod si quis deficiat, parcius utens rebus ad vitam necessariis, arguendus erit, quoties divitias conservandi studio agitur, vel alia hujusmodi ratione: secus si corpus rebelle studeat domare, vel ob culpas jam admissas plectere; quum virtus præstet viribus, et luenda sint delicta. "Pœnitentes ad recuperandam animæ salutem, abstinentia delectabilium, quasi quadam dieta utuntur: et homines volentes contemplationi et rebus divinis vacare, oportet quod se magis a carnalibus desideriis abstrahant.”3 Nec tamen oportet adeo in se sævire, ut necessaria ad vitam sustentandam subtrahantur, vel delectationem ciborum veluti in se malam fugere, quum a Deo sapienter iis indita sit, ut homines sic ad vitam sustentandam allicerentur. "Si quis, ergo, in tantum delectationem refugeret, quod prætermitteret ea quæ sunt necessaria ad conserva(1) L. lxxxiii. qu. xxxi. (2) L. de moribus Eccl. c. xxi. (3) S. Thom. 2. 2. qu. cxlii. art. 1. Resp.

991

tionem naturæ, peccaret quasi ordini naturali repugnans. Quod autem de Daniele puerisque utentibus leguminibus objici potest, solvitur a S. Thoma: "Daniel illa abstinentia a delectabilibus utebatur, non quasi propter se abhorrens delectationes, ut secundum se malas: sed propter aliquem finem laudabilem, ut scilicet idoneum se ad altitudinem contemplationis redderet, abstinendo scilicet a corporalibus delectationibus." Non oportet tamen delectationem finis instar habere, quum potius inserviat fini honesto vitam sustentandi; quapropter culpa veniali non caret, qui eam unice sibi proponit. Damnata est meritò propositio: "Comedere et bibere usque ad satietatem ob solam voluptatem non est peccatum modo non obsit valetudini; quia licite potest appetitus naturalis suis actibus frui."3 25. Intemperantiæ vitium cum hominis dedecore et probro conjunctum est: "Est ergo," inquit S. Thomas, "intemperantia maxime exprobrabilis, propter duo. Primo quidem, quia maxime repugnat excellentiæ hominis: est enim circa delectationes communes nobis et brutis ; . . . . unde in Psalmo xlviii. dicitur: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus ; et similis factus est illis.' Secundo, quia maxime repugnat ejus claritati, vel pulchritudini, in quantum scilicet in delectationibus, circa quas est intemperantia, minus apparet de lumine rationis, ex qua est tota claritas, et pulchritudo virtutis."

§. II. DE SOBRIETATE.

994

26. Sobrietas est virtus quæ potus usum dirigit: “illam materiam specialiter sibi sobrietas ascribit, in qua maxime laudabile est mensuram servare. Hujusmodi autem est potus inebriare valens: quia ejus usus mensuratus multum confert, et modicus excessus multum lædit, quia impedit usum rationis, magis etiam quam excessus cibi. Unde dicitur Eccl. xxxi. 'Sanitas est animæ et corpori sobrius potus. Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit.' Etideo specialiter sobrietas attenditur circa potum, non quemcumque, sed eum qui sua fumositate natus est caput conturbare, sicut vinum

(1) S. Thom. 2. 2. qu. cxlii. art. i. Resp.
(3) Prop. viii. damn. ab Innoc. xi.
(4) S. Thom. 2. 2. qu. cxlii. art. iv. Resp.
VOL. II.-3

(2) Ibidem. Ad primum.

« ÖncekiDevam »