Sayfadaki görseller
PDF
ePub

est.

cultum Dei versatur, potior est temperantia. Contingit etiam quemque alii virtutis exercitio præcellere, nam liberalior alius est alio. Hic virtutis dispar gradus ex naturæ diversa dispositione, et mentis arbitrio quandoque derivatur; sed quando de supernaturali actu agitur, ad gratiam divinam, cui humana obtemperaverit voluntas, referendus "Si verò consideretur virtus ex parte subjecti participantis, sic contingit virtutem esse majorem vel minorem, sive secundum diversa tempora in eodem, sive in diversis hominibus, quia ad attingendum medium virtutis, quod est secundum rationem rectam, unus est melius dispositus quam alius, vel propter majorem assuetudinem, vel propter meliorem dispositionem naturæ, vel propter perspicacius judicium rationis, aut etiam propter majus gratiæ donum: quod unicuique donatur secundum mensuram donationis Christi, ut dicitur ad Ephesios iv." "Potest esse unus homo magis promptus ad actum unius virtutis, quam ad actum alterius; vel ex natura, vel consuetudine, vel etiam ex gratiæ dono."2

991

(1) S. Thom. 1. 2. qu. lxvi. art. i. Resp.

(2) Ibidem, art. ii. Resp.

CAPUT II.

DE PRUDENTIA.

7. Quatuor recensentur præcipuæ post religionem virtutes morales, cardinales dictæ, eo quod iis veluti cardinibus nitatur tota morum disciplina; prudentia, scilicet, fortitudo, temperantia et justitia. De sapientia divina dicitur: "sobrietatem enim, et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus."1 De justitia specialis erit tractatus: interim de cæte

ris disseremus.

rum.

993

8. Prudentia virtus est, qua actus nostri in finem ultimum recte diriguntur, adeo ut fugiamus quæ nos ab eo abducunt, eaque amplectamur quæ fini congruunt. Est intellectus virtus, qua, rebus bene perpensis, sanum fit judicium de iis quæ sunt facienda. Eam commendat Apostolus: "Estote itaque prudentes."2 Ab Augustino sic definitur: "prudentia est cognitio rerum appetendarum et fugiendaIn proprium bonum dirigitur, sed etiam cum omnium utilitate, nam prudens quisque communi bono studet. "Ille qui quærit bonum commune multitudinis, ex consequenti etiam quærit bonum suum, propter duo. Primo quidem, quia bonum proprium non potest esse sine bono communi vel familiæ, vel civitatis, aut regni. Unde et Valerius Maximus dicit de antiquis Romanis, quod malebant esse pauperes in divite imperio, quam divites in paupere imperio.' Secundo, quia cum homo sit pars domus, vel civitatis, oportet quod consideret quid sit sibi bonum ex hoc, quod est prudens circa bonum multitudinis. Bona enim dispositio partium accipitur secundum habitudinem ad totum : quia, ut Augustinus dicit in libro Confessionum: " Turpis est omnis pars suo toti non conveniens, vel non congruens."4 Rectoribus populorum maxime opus est prudentia; sed et singulis hominibus in quotidiano vitæ usu.

(1) Sap. viii. 8.

(3) Lib. lxxxiii. quæst. qu. Ixi.

(2) 1 Pet. iv. 7.

(4) S. Thom. 2. 2. qu. xlvii. art. x. Ad secundum. Cit. Aug. 1. iii. Conf.

c. viii.

9. Solicitudo ad prudentiam spectat, invigilandum enim est, et curandum ut subsidia ad finem assequendum necessaria adhibeantur. Hinc S. Petrus vigilantiam, et orationis studium cum prudentia voluit conjunctum: "Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.'

991

10. Memoria rerum gestarum inservit prudentiæ, nam ex rerum eventu judicari potest quid oporteat facere: quapropter senes prudentia plerumque præstant. Intellectus etiam sanus sit oportet, ut quis recte æstimet quæ fini assequendo inserviant. Docilem esse seniorum institutis convenit; qui enim sibi nimis fidit, facile aberrat: "Ne innitaris prudentiæ tuæ."2 "In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere." Solertia in adminiculis excogitandis ad prudentiam pertinet. Ratiocinium sanum et accuratum requiritur. Providentia præsertim in eo elucere debet, quod ea impræsentiarum adhibeantur subsidia, quæ fini inserviant; et difficultates perpendantur, ut superari queant. Sic prudens vir instar est illius qui impensas turris ædificandæ computat, antequam ponat fundamentum, et qui vires copiasque suas æstimat, hoste adhuc procul versante. Circumspectio in rerum adjunctis versatur, ne forte quid, alioquin bonum, haud conveniat: "sicut ostendere signa amoris alicui, secundum se consideratum, videtur esse conveniens ad alliciendum ejus animum ad amorem: sed si contingat in animo illius superbia, vel suspicio adulationis, non erit hoc conveniens ad finem. Et ideo necessaria est circumspectio ad prudentiam, ut scilicet homo id quod ordinatur in finem, comparet etiam cum his quæ circumstant."5 Cautio etiam requiritur : ❝ideo necessaria est cautio ad prudentiam, ut sic accipiantur bona, quod vitentur mala."

996

4

11. Imprudentia, quatenus eo nomine intelligitur voluntatis vitium, peccatum est: "Nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei."7 Equidem intellectus error excusationem admittit; sed qui consultò negligit studium necessarium ad rite agendum, vel qui a regulis divertit, peccat: "Si hoc contingat per aversionem a regulis divinis, est peccatum mortale: puta cum quis quasi contemnens et repudians divina documenta, præcipitanter agit. Si verò (1) 1 Pet. iv. 7.

(4) Luc. xiv. 28-32.

(6) Ibidem, art. viii. Resp.

(2) Prov. iii. 5.

(3) Eccl. vi. 35. (5) S. Thom. 2. 2. qu. xlix. art. vii. Resp. (7) Eph. v. 17.

præter eas agat absque contemptu, et absque detrimento eorum quæ sunt de necessitate salutis, est peccatum veniale."

12. Peccatum prudentiæ contrarium est præcipitatio, et inconsideratio, quæ admittitur, quoties quis, rebus haud satis perpensis, agit, seque peccandi discrimini objicit. Malitiæ autem species a peccatis quorum periculum imminet, desumitur. Sæpe tamen contingit aliquem a culpa excusari ob indolem animi, deficiente omni voluntatis malitia. Mentis inconstantia etiam prudentiæ adversatur, quum quis facile deserat bonum animi propositum, cum peccandi discrimine. Gravis est culpa quoties quis gravem, quam voto vel alia ratione contraxit, obligationem, violat, vel cautelam omittit, vel pium exercitium, quod, ne in peccatum cadat, sibi necessarium esse novit. Negligentia in adhibendis subsidiis ad salutem assequendam, vel ad peccatum vitandum necessariis, gravis est culpa, prudentiæ plane adversa. Si levioris culpæ periculum sit, omissa quadam cautela, negligentia erit venialis.

66

13. Prudentia mundana qua homines omnia sua consilia eo dirigunt ut res sibi prospere cedant, neglecta salutis cura, graviter reprobanda est; sed ea præsertim qua iniqua consilia ingeniose excogitantur. Mortem animæ et Dei inimicitiam secum affert hæc cogitandi ratio, et affectus nimius in res terrenas: rò jàp ppóvnμa tŷs σaρxòs θάνατος; “ prudentia carnis mors est”; τὸ φρόνημα τῆς σαρκὸς ἔχθρα εις Oɛóv: "sapientia carnis inimica est Deo.' Ad hanc pertinet astutia, dolus et fraus, quæ gravem plerumque habent malitiam. Nimia solicitudo rerum temporalium a Christo vetita est: "Ne soliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, et corpori vestro quid induamini." Gravis est culpa quoties quis de Deo provido dubius sibi unice fidit, vel salutem ob animi angustias negligit.

(1) S. Thom. 2. 2. qu. liii. art. ii. Resp.

(3) Ibidem, 7.

993

(2) Rom. viii. 6.

(4) Matt. vi. 25.

CAPUT III.

DE FORTITUDINE.

14. Fortitudo est virtus animi qua quis ad pericula subeunda, et ad aggrediendum ardua firmatur, secundum rationis dictamen, et legem divinam. Dei auxilio præsertim nitatur oportet qui fortis esse constanter velit, et quæ obstent superare. Sic Moyses præcepit Josue: "Confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere : quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris." Apostolus etiam hortatur hoc pacto fideles: "fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli... ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.”2 "State in fide, viriliter agite, et confortamini."3 Est donum Spiritus Sancti.* Fortitudo exercetur aggressione et perpessione: "fortitudo principaliter est circa timores difficilium rerum, quæ retrahere possunt voluntatem a sequela rationis. Oportet autem hujusmodi rerum difficilium impulsum non solum firmiter tolerare, cohibendo timorem, sed etiam moderate aggredi: quando scilicet oportet ea exterminare, ad securitatem in posterum habendam: quod videtur pertinere ad rationem audaciæ.'

995

15. In martyribus maxime elucet fortitudo christiana, dira quippe et extrema supplicia animo impavido propter Christum sustinuerunt. Eorum laudes idcirco Cyprianus his vocibus celebrat: "O beati martyres, quibus vos laudibus prædicem? O milites fortissimi, robur corporis vestri quo præconio vocis explicem ?" Hæc martyrum fortitudo charitatis perfectæ indicium est certissimum, "quia tanto magis ostenditur aliquis aliquam rem amare, quanto pro ea rem magis amatam contemnit, et rem magis odiosam eligit pati. Manifestum est autem quod inter omnia alia bona præsentis vitæ maxime amat homo ipsam vitam, et e contrario maxime odit ipsam mortem, et

(1) Josue i. 9. (4) Isaiæ xi. 2.

(2) Eph. vi. 10-13.
(3) 1 Cor. xvi. 13.
(5) S. Thom. 2. 2. qu. cxxiii. art. iii. Resp.
(6) L. ii. ep. vi.

« ÖncekiDevam »