Sayfadaki görseller
PDF
ePub

liquidum sagax industria vestra perscrutari dignetur, quatenus ad rectum tramitem revocare satagat, obnixe deposcimus. Insuper vero ad illas alias iustitias, quæ infra pagum definire per nos non valemus, industriæ vestræ reservandas esse censuimus, quas etiam et regali auctoritate rectius per vos definiendas esse per omnia credimus. Agite itaque erga iustitias sancti illius qualiter nos in vestram benivolam confidimus caritatem. Nos igitur pro laboribus vestris dignum servitium vobis omni tempore exsolvere cupimus.

XLIV.

PRO DEFUNCTIS 1.

(Copenhague, no 32.)

Reverentissimis fratribus 2 in monasterio N. commorantibus, nos siquidem minimi omnium 3 servuli vestri ex congregatione sancti N., perennem vobis in Domino salutem. De reliquo vero notum facimus almitati vestræ quod aliquis frater noster N. 4 ex hac luce discessit, die illo 5; unde petimus benivolentiam vestram ut pro ipso studeatis communi voto ad Deum fundere preces, tam in psalmis quam et in missis 6 seu et in aliis assiduis orationibus vestris, quatenus eum amator hominum benignitatis inter sanctos et electos 7 suos collocare dignetur, partemque habere iubeat cum iis qui a dextris eius erunt 8, et vocem illam (ô quam desiderabilem!) audire 9 intonantis: Venite, benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (a). Sic exinde agite qualiter in vos bene confidimus in omnibus.

XLV.

PRÆCEPTUM REGIS PRO MONASTERIO IGNE CREMATO.

(Marculf., I, 33.)

Cop. Indiculum a fratribus. - Cop. ajoute nostris.

6

[blocks in formation]

Dei. - ་ Cop. nomine illo. 'Cop. ex hac luce de quo fecit mensis illius illo visus est emigrasse.- Cop. in missarum solempniis.— ' Les mots et electos manquent dans Cop.-Cop. sustenderunt. - Ce qui suit manque dans Cop.

(a) Evang. sec. Matth., XXV, 34.

XLVI.

PRÆCEPTUM REGIS AD LOCA SANCTORUM ALIQUID TRADERE.

(Marculf., I, 14, SS 1, 2, 4.)

XLVII.

CESSIO REGIS AD SANCTUARIA.

(Marculf., I, 15.)

XLVIII.

CONFIRMATIO REGALIS.

(Marculf., I, 16.)

XLIX.

ITEM CONFIRMATIO REGALIS.

(Marculf., I, 17.)

L.

PRÆCEPTUM REGIS DE SERVO PER DENARIUM INGENUUM
RELAXATO.

(Marculf., I, 22.)

LI.

PRÆCEPTUM REGALE DE VENDITIONE CUIUSDAM REI.
(Lindenbrog, no 171.)

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

LIV.

CONFIRMATIO REGALIS.

(Marculf., I, 4.)

LV.

TRACTUR[IJA.

(Alcuini epist., no 162.)

LVI.

[Sine rubrica.]

Omnibus venerabilibus viris et fratribus, episcopis, abbatibus, abbatissis, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, castaldiis, et omnibus credentibus et Deum timentibus in partibus Italiæ atque Romaniæ, per monasteria et urbibus atque vicis et villis, in Dei nomine, permanentibus, N. ego, quamvis indignus, non electione meritorum sed divina disponente gratia illius sanctæ ecclesiæ episcopus vel abbas sive provisor, in misterio sacre redemptionis exorantes, præsentis vite salutem et æternæ gloriæ coronam. Commendamus nos humiliter in sacris orationibus vestris, ut nostri memoriam coram Deo humiliter agere dignemini; vestra namque recordatio, veluti oportet, seduli inter nos habetur. Denique notum [facimus] omnibus vobis quía isti fideli nostro, una cum benedictione atque permissione, ita, sicut petiit, licentiam dedimus orationis causa Romam pergere, et [ad] limina beatorum apostolorum Petri et Pauli pro venia peccatorum suorum preces fundere. Proinde in amore Domini nostri Ihesu Christi et pro reverentia sanctorum apostolorum, quo devotissime tendit, ei licentiam per terminos atque fines vestros libere viam habere permittere humiliter rogamus, et in quantum oportunitas vestra fuerit hospitium et alia bona vestra ei largire dignemini; habetis Deum remuneratorem, qui dixit : Hospes fui et suscepistis me, et quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (a). Valete in Domino, sanctissimi fratres.

(a) Evang. sec. Matth., XXV, 35, 40.

LVII.

[Sine rubrica.]

Domino eximio meritoque honorabili pio pastori et sanctæ sedis præsuli N., humilis servulus vester, una cum ceteris sanctæ congregationis illius, seu cum totius fidelissimis assiduisque oratoribus sub canonica consistentibus cura, ineffabilem in Domino Ihesu Christo et sine fine salutem. Uberes agimus Deo grates quod adventum eximietatis vestræ litteris prævenire dignati estis, et ante contuitum misistis conloquium, ut vestro prius affectu quam aspectu frueremur, et diu desideratam noticiam epistolari solatiæ quodam modo gustantes, exspectaremus avidius et ardentius quod iocundius gratiusque caperemus. Sospites ubique vos conservet, orantibus nobis, celsithronus cosmi polique creator.

LVIII.
[Sine rubrica.]

Ille igitur utitur bene de istis transitoriis et caducis rebus, [qui] sibi studuerit invenire præmia sempiterna. Quapropter ego, in Dei nomine, et coniux mea, nomine illa, ambo pariter cogitantes de Dei timore, vel pro æterna bona remuneratione, donamus Deo et sancto Petro atque sancto Hrodperto, ad monasterium illud, ubi ille sanctus corpore requiescit, et ubi ad præsens ille episcopus rector ipsius sedis præesse videtur (a), aliquas res nostras, in pago illo, in loco nuncupante illo, super fluvio illo, cum omni supraposito, id est domibus, ædificiis, curtiferis, cum vuadriscapis, terris arabilibus, silvis, campis, pratis, pascuis, mobile et immobile, præsidiis, peculibus, pecoribus, omnia et ex omnibus, quicquid dici vel nominari potest, quod ad supradictum locum ad nos pertinere videtur; si vero in mancipiis, quorum nomina sunt, seu in manentibus, quorum hic nomina subter tenentur inserta : ea ratione tradimus ad supradictum monasterium post amborum ex hac luce discessum, ita ut agentes et rectores supradictæ sanctæ Dei ecclesiæ easdem res habeant, teneant atque possideant, vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam, Christo propitio, in omnibus habeant potestatem.

(a) J'ai montré dans l'Introduction que ce monastère était celui de

Saint-Pierre de Salzbourg, déjà mentionné dans la première formule.

Isti sunt testes per aurem tracti, qui ipsam traditionem viderunt et confirmare debent, quorum hic nomina subter tenentur inserta.

Actum in mallo publico, sub die [illo] mensis illius.

LIX.

[Sine rubrica.]

Quia pro æternæ beatitudinis memoria necesse est unicuique de istis transituris et caducis rebus æternæ beatitudinis gaudia querere, ideoque ego, in Dei nomine, ille, cogitans pro remedio animæ meæ, dono, trado atque in perpetuum stabile fieri decerno omnem rem proprietatis meæ, quicquid de paterna vel materna portione mihi contingit, ad monasterium Deo et sancto Petro (a), in pago illo, in loco nuncupante illo, totum quod proprium mihi viso esse fuit: eo tenore ut defensores ipsius supra nominatæ ecclesiæ post meum ex hac luce discessum ipsas res habeant, teneant atque possideant, vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam, sine ullius hominis impedimentum [seu] contradictionem, Christo propitio, in omnibus habeant potestatem.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Domino insigni et desiderabili in Christo patri N., pio pastori et sanctæ sedis præsuli, benivolus alumnus humillimusque discipulus N., quasi pronus prostratus in præsentia vestra, enixe humiliterque petens benedictionis vestræ gratiam. Salve, pater sancte, simul cum fidelium tuorum salute. Nos psalmorum cum carmine precamur hic assidue, missarum eque iugibus oblationum ac precibus, ut salus vobis animæ sanitas fiat et corporis. Ego indignus servulus vester per vestram sanctitatem optimam habeo confidentiam, quando a primevo iuventutis flore mihi familiaris fuistis.

semper

Cetera metrum :

Spiritus Paraclitus omni veritatis doctrina et perfectæ caritatis scientia vestra respendeat pectora, reverentissime præsul.

(a) Voyez la note relative à la formule précédente.

« ÖncekiDevam »